Beda Venerabilis, De Arte Metrica, XIII De synalephe .
1 | Synalepharum quoque commemorando ratio est, quia nonnunquam ultima verbi syllaba vel particula syllabae videtur absumi. Unde synalepha Graece dicitur, quasi quodam saltu transmittens. Fit autem duobus modis. Primo, cum aliqua pars orationis aut in vocalem litteram, aut in m consonantem desinit, incipiente a vocali sequente parte orationis, illa quae sequitur pars orationis praecedentem vel litteram vocalem, vel syllabam quae in m desierat, sua vocali absumit. |
2 | Quod dico huiusmodi est: Arcta via est, vere quae ducit ad atria vitae. |
|
3 | Scanditur enim ita: Arcta vi dactylus, est ve spondeus, intercepta a syllaba per synalepham. Absumitur et particula syllabae, cum dicit idem Prosper: Sumite quam magna apposuit sapientia mensam. |
|
4 | Scanditur enim ita: Sumite dactylus, quam ma spondeus, gnapposu dactylus, assumpta parte syllabae per synalepham. Item pars syllabae, quae in m desinit, synalepha intercipitur, cum dicitur: Nullus enim est insons sola formidine poenae, Qui sanctum et iustum non amat imperium. |
|
5 | Scanditur namque ita: Nullus e dactylus, nest in spondeus, absorpta m per synalepham, et item: Qui sanc spondeus, tet ius spondeus, absumente synalepha particulam syllabae um. Item tota syllaba quae in m terminata est, per synalepham interit, cum dicitur: Magnum praesidium est sacro libamine pasci, Si cor participis crimina nulla premunt. |
|
6 | Scanditur namque sic: Magnum spondeus, praesidi dactylus, est sa spondeus, intercepta um syllaba per synalepham. Quaecunque ergo verba in m terminantur, nisi positione cuiuscunque consonantis defendantur, synalepha irrumpente syllabam ultimam aut perdunt, aut minuunt, excepto cum ab h littera sequens sermo inchoaverit; tunc etenim in arbitrio poetarum est, utrum haec instar fortiorum consonantium synalepham arceat, an pro modo suae fragilitatis nihil valeat. |
7 | Valuit namque in hoc, quia voluit poeta: Nomine Iohannem hunc tu vocitare memento. | Et: Progenitum fulsisse ducem hoc coelitus astra. | Item, nil iuvit ad propellendam synalepham, quam poeta neglexit: Qui pereuntem hominem vetiti dulcedine pomi. |
|
8 | Sciendum est autem quod nunquam in eadem parte orationis media fieri potest synalepha; verum si in medio verbo duae vocales coeunt, quarum prior sit longa, potest illa quae sequitur priorem facere brevem de longa, si sic poeta voluerit, auferendi autem funditus potestatem non habet. Est autem naturaliter longa in illo Paulini, ut: Ut citharas modulans unius verbere plectri. | Est brevis licenter in illo Sedulii: Unius ob meritum cuncti periere minores. | Item natura longa est in hoc Paulini: Discutiebat ovans galea scutoque fidei. | Licentia brevis in hoc Prosperi: Divitias iam nunc promissi concipe regni, Virtute et fidei quod cupis esse tene. |
|
9 | Et hoc ut supra retulimus, inter communes syllabas computatur. Ubi autem in metris prendo pro prehendo, vel secla pro saecula legitur, vel aliquid huiusmodi, non est synalepha, sed syncope, quae species est metaplasmi quia non littera vel syllaba scandendo aufertur: sed ne unquam scriberetur, libertate poetica provisum est. |
10 | Unde illum Maronis versiculum: Nec tota tamen ille prior praeeunte carina. | Ita scandendum esse ratio probat, ut primo sit: Nec to spondeus, ta tamen dactylus, ille pri dactylus, or praee dactylus, abbreviata diphthongo propter vocalem quae sequitur, unte carina, dactylus et spondeus, qui terminent. |
11 | Quis enim audiat Victorinum docentem, ut scandamus unte carina, facientes synalepham in media parte orationis, quod nunquam fecere priores? Fit autem synalepha in omni parte versus, etiam in extrema, ut Prosper: Sed rerum auctori nullus non cognitus ordo est. | Fit et post versum synalepha, quae ad sequentis versus caput intendat, ut Paulinus: Quae decus omne operum perimebant improba foedaque Obice prospectum caecantia lumina complent. | Sunt namque ultimi versus illius pedes dactylus et spondeus, Improba foeda, at primi sequentis per synalepham, que obice dactylus, prospectum spondeus. |