Beda Venerabilis, De Arte Metrica, XII De scansionibus sive caesuris versus heroici.
1 | Scansionum autem in versibus sunt species quatuor: coniuncta, distincta, mista, divisa. Coniuncta, quae caeteris laudabilior habetur, illa est, ubi nusquam pes cum verbo finitur, ut: Immortale nihil mundi compage tenetur. |
|
2 | Distincta, ubi verba cum pedibus terminantur, ut Haec tua sunt bona sunt quia tu bonus omnia condis. | Quam versificationis speciem rarissime invenies; nam etsi non post duos vel tres pedes syllaba superfuerit, quam pentemimerim et heptamimerim [L. Penthemimerin et hepthemimerin] vocant, ratus haberi versus nequit, sicut hic, post duos pedes sunt, post tres, tu superest. |
3 | Mista est scansio, quae utrumque in se habet, ut in quibusdam coniunctus, in quibusdam vero separatus sit versus, ut: Nobis certa fides aeterna in saecula laudis; | Et: Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat. | Divisa est, ubi primi tres pedes concatenati inter se a reliquis pedibus separati sunt, ut: Inde Dei genitrix pia virgo Maria coruscat. | Et Prosper: Corde patris genitum creat et regit omnia Verbum. | Nec minus caesurarum intuendus est status, quae et ipsae sunt quatuor: pentemimeris, heptamimeris, catatriton trocheon, bucoliceptomen. |
4 | Pentemimeris, ubi post duos pedes invenitur semipes, qui versum dividat, et partem terminet orationis. Heptamimeris, ubi post tres pedes invenitur syllaba: ut: Cum tua gentiles studeant. Dicta autem pentemimeris et heptamimeris Graece, quasi semiquinaria et semiseptenaria, quia cum per spondeos fiunt, haec quinque syllabis, illa constat septem; et in hac quinta syllaba semipedem, in illa tenet septima. |
5 | Catatriton trocheon, ubi tertio loco invenitur trocheus, non quod in medio versu esse possit, sed ablata una de dactylo syllaba, remanet trocheus, ut: Grandisonis pompare modis. Bucoliceptomen, ubi post quatuor pedes non aliquid remanet, ut: Semper principium sceptrum iuge gloria consors; | Et, Christus erat panis, Christus petra, Christus in undis. | Quae caesura inde nomen habet, quod in bucolicis saepe inveniatur. |
6 | Item ubi post duos pedes superest syllaba, comma dicitur; ubi post duos pedes nihil remanet, colon vocatur: quae tamen nomina apud oratores indifferenter ponuntur, qui integram sententiam periodum appellant. Partes autem eius cola et commata dicuntur, ut puta: Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, colon est. Si quis accipit, colon est. Si quis devorat, colon est. Si quis extollitur, etc. |
7 | , usque ad plenam sententiam, cola sunt et commata. Plena autem sententia periodus est. Interpretatur autem colon membrum, comma incisio, periodus clausula sive circuitus. |