Beda Venerabilis, De Arte Metrica, IV De primis syllabis.
1 | Haec de differentia syllabarum paucis dicta sint, quas suis etiam exemplis ipse plurimum discernere potest, qui scansionem versus heroici discere curaverit. Sed qui necdum ad hoc pervenit, hunc interim hortamur syllabas omnium partium orationis ex principio versuum heroicorum diligentius scrutetur. Omnis enim versus hexameter, qui sex pedibus, et pentameter qui quinque pedibus constat, primam syllabam longam habet, quia vel a spondeo vel a dactylo incipit, quorum prior pars [tollendum pars] duabus longis syllabis consistit, ut dicens; secundus longa et duabus brevibus, ut dicimus; et omnino cum Codicem hexametri vel elegiaci carminis assumis in manus, quamcunque paginam aperiens inspexeris, quemcunque versum arripiens legeris, absque ulla dubitatione primam syllabam aut natura aut positione longam invenies, quia nimirum sive spondei sive dactyli constat esse principium. |
2 | Item prima saepe syllaba ex compositione figurae deprehenditur, ut si nescias qualis sit pius, ex compositione, quae est impius, qualis sit pius cognoscitur, licet in aliquibus hoc fallat. Nam cum dicimus nubere, nu longa est; item cum dicimus innuba vel pronuba, fit brevis nu in compositione; item lux lucis, longa est lu; lucerna brevis est. |
3 | Item homo brevis est ubique, humanus longa. Itur in antiquam sylvam, longa est. Superumque ad lumen iturus, brevis est: sed hoc inveniri raro contingit; verum si quaelibet pars orationis praepositionibus componatur, primas syllabas ex his cognoscimus. |
4 | Nam talis manebit fere omnis composita syllaba, qualis et ipsa praepositio fuerit, ut deceptus, abundans. De, videlicet longa et a brevis. Item ex ipsis praepositionibus ad et ob, in et sub, diverse in verbis ponuntur; nam corripiuntur cum crescendo dissyllaba reddunt, ut adit, obit, init, subit. Indifferenter sunt cum trisyllaba faciunt, ut adiicit, obiicit, iniicit, subiicit. |
5 | Producuntur tantum cum tetrasyllaba ex se reddunt, ut adiicio, obiicio, iniicio, subiicio. Item producuntur quae per prae et per quae in primis syllabis scribuntur; breviantur vero precium, precor, premo, prehendo, queror, hoc est, querelam depono, et quae ex his per derivationem, vel declinationem, vel compositionem, fieri possunt; et que coniunctio; item contra, breviantur ex iisdem praepositionibus in compositione, ut dehinc, profectus, professus, profusus, profatus, proavus, pronepos, et caetera. Sunt item aliquanta verba quae primas syllabas temporum ratione permutant, quae subter collecta in omni praeterito perfecto, et vel in omni praeterito plusquamperfecto, vel in uno futuro modi tantum coniunctivi producuntur, caeteris autem modis et temporibus breviantur, ut sunt haec, lego, legi, cum legero; faveo, favi, cum favero; venio, veni, cum venero; fugio, fugi, cum fugero; facio, feci, cum fecero; sedeo, sedi, cum sedero; fodio, fodi, cum fodero; video, vidi, cum videro; voveo, vovi, cum vovero; iuvo, iuvi, cum iuvero; ago, egi, cum egero; emo, emi, cum emero; lavo, lavi, cum lavero; odio, odi, cum odero; sero, sevi, cum severo; sino, sivi, cum sivero; caveo, cavi, cum cavero. |
6 | Item contra inveniuntur quae in praesenti tempore producta sunt, et in praeterito breviantur, ut pono posui, cogo coegi, do dedi, sto steti; item omnia verba quae in praeteritis ante crescunt, in primis syllabis breviantur, ut pendeo, pependi, tondeo totondi, posco poposci, curro cucurri, tendo tetendi, pello pepuli; item in verbis quae iisdem litteris scribuntur, notandum quod liber, si librum significat aut corticem, brevem habet li, si liberum, longam. Pila, si vas significat, longam habet pi; si sphaeram, brevem. Domus, brevem habet do; doma, id est, tectum, longam. |
7 | Plaga, cum clima significat, brevis est pla; cum vindictam, longa. Palus, paludis, brevis est pa; palus pali, longa. Populus, cum vulgus significat, brevis est po; cum arborem, longa. Nitens, a nitore, brevis est ni; nitens, a nisu longa; item educo educis, Ionga du; educo, educas, id est, nutrio, brevis. Concido, decido, incido, occido, si ad casum pertinent, correptam habent ci; si ad concisionem, productam. Colo, colis, brevis est co; colo, colas, longa. |
8 | Placo placas, producta pla; placeo places, correpta. Pareo pares, id est, appareo, sive obtempero, producta pa; paro, paras, id est, praeparo, et pario, paris, correpta. Parentes, cum apparentes significat, producta pa; cum genitores, correpta, sicut et parientes. Idem si neutri generis est, corripitur; si masculini, producitur in utroque numero. |
9 | Levitas, si instabilitatem mentis designat, aut pusillitatem ponderis, brevis est le; si lenitatem tactus, unde ligna in aedificio levigata dicuntur, longa est. |