monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1
Beda, De arte metrica Ed.2, 2, II. de tropis <<<     >>> II De syllaba.

Beda Venerabilis, De Arte Metrica, I De littera.

1 Qui notitiam metricae artis habere desiderat, primo necesse est distantiam litterarum syllabarumque sedulus discat. Sunt autem Latinae omnes viginti et una: ex quibus quinque vocales appellantur, a, e, i, o, u, caeterae omnes consonantes; at de iisdem consonantibus septem dicuntur semivocales, f, l, m, n, r, s, x, caeterae novem mutae, b, c, d, g, h, k, p, q, t; y autem sextam vocalem, et z decimam septimam consonantem, propter Graeca verba, quibus consuete utimur, assumpsere Latini: neque enim aliter typum, vel zelum, vel caetera huiusmodi, quomodo scriberent, habebant.
2 Qui etiam post perceptionem Dominicae fidei, η, χ, ρ, α, ω, Graecas litteras, etsi non in alphabeti ordinem recipiunt, divinis tamen paginis inditas continent: η videlicet, quae duplici apud eos figura scribitur, quomodo apud Latinos littera H, intromittentes, propter auctoritatem nominis Ihesu; χ et ρ, propter nomen Christi; α, et ω, propter auctoritatem dominici sermonis, Ego sum α et ω; α etenim tantum nomine discrepat, caeterum et figura et potestate nostrum a aequiparat; ρ Graecorum, ab r nostro et figura distat et nomine.
3 Porro η et ω hoc a nostris differunt, quod semper longae sunt, nostrae autem omnes vocales sunt dichronae, hoc est, et brevibus syllabis habiles, et longis, quomodo et illorum α, ι, υ; nam ε et ο semper apud illos breves natura permanent.
4 Itaque omnes litterae quibus utimur sunt viginti et septem, vocales videlicet octo, et consonantes undeviginti; sed et de his vocalibus i et u plerumque in consonantium potestatem transeunt, cum aut ipsae inter se geminantur, ut iumentum, vinum, aut cum aliis vocalibus iunguntur, ut ianua, iecur, iocus, vanitas, veritas, volatus.
5 V quoque nonnunquam sibi ipsa praeponitur, ut vultus; sed et alterum consonantis locum tenet, cum vel Latine aurum, vel Evangelium Graece nominamus. Mirum autem quare dixerit Donatus eam interdum nec vocalem, nec consonantem haberi, cum inter q litteram consonantem et alteram vocalem constituitur, ut quoniam, quidem; nisi forte quia tam leniter tunc effertur, ut vix sentiri queat.
6 Videtur autem non esse firma ratio: quam eius sententiam exponentes Pompeius vel Sergius, dicunt eam consonantem esse non posse, quia habet ante se alteram consonantem, id est, q; vocalem esse non posse, quia sequitur illam vocalis, ut quare, quomodo; et ob id eam tunc non esse litteram scribunt. Quid enim?
7 numquid, quando scribimus statim, dicendum est t consonantem esse non posse, quod ante se habeat alteram consonantem, id est s; imo et vocalem esse non posse, quia sequitur illam vocalis? Et cum dicimus stratum, r esse litteram fatendum est, cum et vocalis sequatur, et duae praecedant consonantes: t quoque nihilominus consonantem, cum eam et praecedat alia consonans, et sequatur.
8 I autem hoc proprium habet inter vocales ut quoties, locum tenens consonantis, alteram ante se in eadem parte orationis habet vocalem, hanc et si natura brevis erat, semper eam positione faciat longam, ut maius, periurium, unde et duplex appellatur. X quoque littera consonans eiusdem potestatis, duplex nuncupatur, ut axis.
9 Sunt et liquentes litterae quatuor, l, m, n, r, quae diverso quidem modo, sed certa ratione plerumque in metro solitam consonantium vim amittere solent, et nonnunquam breves natura syllabas inveniuntur reddere longas.
Beda Venerabilis HOME

bmv414.52 bnf7551.140 bpt100.87

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik