monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31
Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, XXX. <<<    

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, CAPUT XXXI.

1 Verba Lamuelis regis, etc. Lamuel interpretatur, in quo Deus.
2 Et ipse est de quo supra, eodem nomine in Latinum verso dicitur, Visio quam locutus est vir, cum quo est Deus.
3 Mater autem, quae hanc eum visionem edocuit, non alia melius quam divina gratia intelligitur, quae illum in corde invisibiliter erudivit intellectu sapientiae quam foris hominibus ipse ministraret.
4 Quamvis et ipsa carnalis mater Salomonis, haec eum parvulum docuisse recte possit intelligi.
5 Quae quidem ipse, quia sapienter dicta cognoverit, operi parabolarum suarum miscere voluerit.
6 Et ideo recte, postquam dictum est in titulo, Verba Lamuelis regis, additum est continuo, Visio qua erudivit eum mater sua, quia cum in regnum unctus, spiritum sapientiae percepit, vidit in eodem spiritu, quam prudenter se mater bona docuerit.
7 - Quid, dilecte mi; quid dilecte uteri mei? Subaudis, Quid tibi dicam, fili, qui de utero meo natus, electus es in regnum? - Quid dilecte votorum meorum? Id est.
8 qui electus es in hoc quod tota devotione desiderabam.
9 - Ne dederis substantiam tuam mulieribus.
10 Patet litterae sensus, sed et virtutum nostrarum substantias corruptionibus vitiorum contaminare prohibemur.
11 - Et divitias tuas ad delendos reges.
12 Divitias suas dat ad delendos reges, qui terrenis deliciis hominum corda corrumpit, ne coelestia bona inquirant, in quibus perpetuo possint regnare cum Christo.
13 Delentur enim reges per divitias, quando quilibet summi regis corpori adunati per fidem, nihilominus per illecebras saeculi merentur eradicari de terra viventium.
14 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum.
15 Et haec sequentia patent iuxta litteram.
16 Allegorice autem praecipit ne vino, in quo est luxuria, inebriet mentes fidelium, qui sunt membra Regis aeterni; quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; nil de secretis cogitatur, ubi regnat voluptas carnalis; sed ea tantum carnales, quae sunt visibilia, scrutantur.
17 - Ne forte bibat, et obliviscatur iudiciorum, etc. Ne terrenis debriatus illecebris, obliviscatur pauperum Christi, qui et ipse pauper est factus pro nobis.
18 - Date siceram moerentibus, etc. Bibant et obliviscantur egestatis suae, et doloris non recordentur amplius.
19 Siceram et vinum hoc loco supernam divinae sapientiae consolationem dicit, quae illis est exhibenda cordibus, quae in infimis consolari refugiunt, et quidquid occurrit in praesenti, amaro suscipiunt animo, solis quae nondum vident gaudiis coelestibus tota mente inhaerentibus; iuxta eum qui dixit, Negavit consolari anima mea, memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI).
20 Item, Date siceram moerentibus et vinum bibere his qui amaro sunt animo; et caetera (Prov. XXXI).
21 His, qui pro plenitudine actuum pristinorum moerore atque tristitia deprimuntur, spiritualis scientiae iocunditatem velut vinum, quod laetificat cor hominis, affluenter infundite, eosque salutaris verbi crapula refocillante, ne forte iugitate moeroris ac lethali desperatione demersi, abundantiori tristitia absorbeantur, qui eiusmodi sunt.
22 - Aperi os tuum muto, etc. Pro causa pauperum, qui ipsi per se loqui in iudicio non valent, ipse loqui memento, et eos defensare curato, qui patriae coelestis intuitu, huius vitae viam ocius transire satagunt.
23 Aliter os aperire muto praecipit populo gentium fidei verbum praedicare, qui divina eloquia prius personare nesciebat, et non tantum Iudaeis, sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere.
24 - Aperi os tuum, decerne quod iustum est, etc. Sicut in versu superiori pro causa et ereptione pauperis os aperire praecepit, ita in isto, ipsum pauperem ubi erraverit, iuste castigare ac iudicare admonet.
25 Iuxta quod et Moyses ait, Et pauperis in iudicio non misereberis (Exod. XXIII); quod utrumque facere Dominum propheta insinuat, dicens: Sed iudicabit pauperes in iustitia, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae (Psal. LXXI).
26 - Hucusque verba Lamuelis.
27 Hinc sapientissimus regum Salomon laudes sanctae Ecclesiae versibus paucis, sed plenissima veritate decantat.
28 Constat namque, idem carmen versibus XXII, iuxta ordinem videlicet Hebraeorum ac numerum litterarum, ita ut singuli versus a singulis litteris incipiant.
29 Cuius ordine perfectissimo alphabeti typice innuitur, quam plenissime hic vel animae cuiusque fidelis, vel totius sanctae Ecclesiae, quae ex omnibus electis animabus una perficitur catholica, virtutes ac praemia describantur.
30 - Mulierem fortem quis inveniet? etc. Mulier fortis Ecclesia catholica vocatur: mulier videlicet, quia spirituales Deo filios ex aqua et Spiritu sancto gignere consuevit; fortis, quia cuncta saeculi adversa simul et prospera pro Conditoris sui fide contemnit, quam ipse in carne apparens, infirmam quidem invenit, sed inventione sua, hoc est pia visitatione fortem reddidit.
31 Unde post eius redemptionem ad coelos rediens, supernis civibus gaudens aiebat: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat (Luc. XV).
32 Videns ergo Salomon genus humanum innumeris implicatum erroribus, quodque ad eius salvationem, nullus patriarcha, nullus propheta, nullus omnino electorum, praeter solum Mediatorem Dei et hominum sufficeret, ait, Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium eius.
33 Ac si aperte futuram Domini gratiam admirando protestetur, Quis tantae virtutis, quis talis est meriti, qui de tot incredulis ac scelestis mundi nationibus unam sibi electorum Ecclesiam congregaret, quam sua gratia fortem atque insuperabilem adversantibus cunctis efficiat? Non hic certe nostri similis, non nostro est tempore venturus, sed in fine saeculorum est de coelo Deus homo descensurus, qui nos sua passione a morte redimat.
34 Hoc est enim, quod ait, Procul, et de ultimis finibus pretium eius.
35 Procul videlicet, statu temporis, quod a diebus Salomonis usque ad partum Virginis intererat.
36 De ultimis autem finibus, quia a summo coelo egressio eius (Psal. XVIII), qui non aliud pro redemptione nostra pretium, quae seipsum obtulit.
37 Unde Apostolus, Qui dilexit, inquit, nos et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V).
38 Quamvis et ita recte possit intelligi pretium sanctae Ecclesiae procul positum fuisse, quia incarnatio, Verbi Dei conversatio inter homines, passio ac resurrectio longe a nostrae esset naturae conditione discreta; quoniam videlicet ille, et quando voluit et de qua voluit matre natus est, et sine peccato vixit in mundo; et quando voluit et qua voluit morte discessit a mundo.
39 Tempus quoque resurrectionis et ascensionis suae in potestate habuit, et caetera huiusmodi; in quibus tam procul a nobis, quam coelum distat a terra.
40 Quia vero Ecclesiam, quam redemit Dominus, non solum verbum salutis suscipere, sed et constanter pro illo certare, et hoc ipsum per mundum praedicare donavit, merito subiungit: - Confidit in ea cor viri sui, etc. Virum sanctae Ecclesiae Dominum ac Redemptorem eius, qui etiam pretium eius fieri dignatus est, dicit.
41 Unde et Apostolus credentibus ait, Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI).
42 Quod ergo dicit, Confidit in ea cor viri sui, ab humana nimirum consuetudine tractum est; sicut enim is qui fortem fidelemque et castam habet coniugem, confidit in ea certissime, quia nil contra suam voluntatem agere, nulla adulterina saltem cogitatione possit contaminari, cuncta pro suo amore etiam adversa libenter tolleret, et quoscunque valet ad suam amicitiam convertere desideret, sic nimirum Dominus Redemptor noster in Ecclesia confidit.
43 Novit enim spiritum gratiae, quem dedit, novit virtutem charitatis, quam eius praecordiis infudit.
44 Ideoque non dubitat eam non solum a suae fidei integritate nequaquam posse corrumpi, sed etiam perseveranter insistere, ut plures ad eiusdem fidei congreget unitatem.
45 Hoc enim quod sequitur, Et spoliis non indigebit; spoliat enim diabolum Ecclesia, cum per praedicatores suos, eos quos ipse deceperat, ad veritatis iter revocat.
46 Et bene dicitur, Spoliis non indigebit, quia nunquam cessabit Ecclesia liberatas a diabolica fraude animas Christi fidei restituere, donec, completo mundi cursu, suorum quoque praefinita compleatur summa membrorum.
47 Verum quia quidquid boni sancta Ecclesia, vel anima quaeque fidelis agit, hoc desuper accipit, recte subiungitur, - Reddet ei bonum, et non malum, etc. Reddet quippe anima Christo bonum, cum perceptis ab eo vitae muneribus, recte vivendo, respondet, cum ea quae ipsa scire vel facere ab illo adiuta possit, etiam aliis intimare satagit.
48 Bene autem cum dixisset, Reddet ei bonum, protinus addidit, Et non malum, quia sunt profecto qui, acceptis a Domino bonis, mala rependunt, vel fidei mysteria quae perceperunt, haeretica faece foedando, vel fidem, quam professione servant, pravis operibus blasphemando; vel mores bonos, quibus cum fide recta deserviunt, per colloquia mala corrumpendo.
49 Sed nec illi bona quae accepere, Domino reddunt, qui non in his quae bene inchoant, usque ad finem vitae praesentis persistere curant.
50 Unde merito cum dixisset, Reddet ei bonum, et non malum, ut perseverantiam boni necessariam demonstraret, adiunxit, Omnibus diebus vitae suae.
51 Cui simile est illud evangelicum, Serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso, omnibus diebus nostris (Luc. I).
52 Quibus sane operibus, quibus iustitiae vel sanctitatis fructibus potissimum sit insistendum ei qui bonum quod accepit a Domino, gratis rependere satagit, subsequenter insinuatur, cum dicitur: - Quaesivit lanam et linum, etc. Huius principium versiculi, fortis mulier, hoc est sancta Ecclesia etiam iuxta litteram accipere et observare consuevit; iuxta illud propheticum, Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isa. LVIII).
53 Operatur autem non supervacuo et caeco labore, sed eo utique consilio, ut ab ipso suo viro, Domino videlicet Christo, in iudicio mereatur audire, Nudus fui, et operuistis me (Matth. XXV); et, Quandiu fecistis uni de his minimis istis, mihi fecistis (Ibid.).
54 Operatur autem consilio manuum suarum, hoc est, earum personarum, per quas eleemosynam pauperibus tribuit.
55 In quorum opere devoto, illo saluberrime utitur consilio, ut cum dispergens det pauperibus, non ipsa ab hominibus laudetur ad tempus, sed iustitia eius maneat in saeculum saeculi, cornu eius exaltetur in gloria (Psal. III).
56 Possunt autem mystice in lana, quae est ovium habitus, omnia simplicitatis et pietatis opera, quae proximis impendimus, accipi.
57 Potest in lino, quod ex terra virens oritur, sed longo ac multiplici exercitio amittit humorem nativum, atque ad gratiam novi candoris pervenit, castigatio nostrae carnis intimari.
58 Cuius dum ingenitas vitiorum sordes per continentiam excoquimus, dignam profecto eam, qua Christum induamus, efficimus, iuxta illud Apostoli, quotquot ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III).
59 Quaerit ergo mulier fortis lanam et linum, et operatur consilio manuum suarum, cum Ecclesia sancta sollicite perquirit, quibus se pietatis fructibus exerceat, quomodo carnalibus emundet illecebris.
60 Et hoc utrumque consilio prudentissimo, hoc est supernae solummodo retributionis facit intuitu.
61 Cuius retributionis sequens quoque versiculus apertius meminit, cum subditur, - Facta est quasi navis institoris, etc. Institorem, negotiatorem dicit, qui pro eo sic vocatur antiquis, quod acquirendis multiplicandisque mercibus sedulus insistat, Facta est ergo fortis mulier quasi navis institoris, quia sicut navis institoris onerata mercimoniis, quae in patria sua magis abundant, per mare petit peregrina, ut illic venditis quae attulerat, cariora domum reportet, sic nimirum sancta Ecclesia, sic anima quaeque perfecta virtutum divitiis gaudet onerari, quibus maiora divinae gratiae dona mercetur.
62 Optimum est namque commercium, cum bona quae valemus operantes, primo hanc a Domino mercedem recepimus, ut ad maiora semper agenda proficiamus, dehinc et vitam percipiamus sempiternam.
63 Facta est ergo anima sancta quasi navis institoris, quae transit desiderio fluctus saeculi praesentis, solaque se in coelis accipere sperat, aeterna gaudia meditatur, et pro his abundantius adipiscendis quidquid valet instanter agere, quidquid adversum occurrerit fortiter superare contendit.
64 De qua recte dicitur quia de longe portat panem suum, quia in cunctis quae temporaliter bona agit, aeternam solummodo retributionem exspectat, solam vivi panis saturietatem desiderat, eius nimirum qui suis auditoribus pie potenterque promittit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI).
65 At contra in proximo panem suum recipit, et non hunc de longe trans maria portat, qui in eo quod iuste vivere videtur, humani tantum favoris praemia expedit.
66 Nequa ullo vitae permanentis intuitu, ea quae in nimis labuntur, exsuperare et calcare satagit.
67 De qualibus ipse terribiliter intonat: Amen dico vobis, receperunt mercedem suamc.
68 - Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, etc. Sicut totus labentis saeculi cursus perennis diei ac noctis alternatione variatur, et dies quidem ad operandum, non ad quiescendum naturaliter condita est, sic totum praesentis Ecclesiae tempus gemino quodam quietis et operis statu discernitur.
69 Quasi enim nocte quiescit, cum aliqui fidelium eius intermissa ad tempus sollicitudine externa, sibimet vacare seque ipsos spiritualiter incipiunt curare vel lectionibus videlicet sacris, vel orationibus, ac lacrymis sese vel aliis huiusmodi studiis secretius exercendo.
70 Surgit autem de nocte, cum in eisdem suis fidelibus ad agendam etiam proximorum curam sollicita accingit, quod fraternae administrationis opus duobus modis exercere consuevit, quia et eos qui foris errabant, ad fidei gratiam convocat, et illos qui fidei sacramentis iam sunt imbuti, ut bonis operibus amplius insistant, excitare non desinit.
71 Unde bene dicitur, Deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
72 Dat namque praedam domesticis suis, cum eos antiquo hosti docendo eripere potuit, societati illorum qui in fide praecessere reconciliat.
73 Dat et ancillis cibaria, cum humiles quosque et debito timore sua servantes, ne sub pio labore lassescant, supernae mercedis commemoratione reficit.
74 - Consideravit agrum, et emit eum, etc. Agrum dicit possessionem supernae haereditatis.
75 De qua benedicens filium Isaac patriarcha loquitur, Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus (Gen. XXVII).
76 Odor quippe sanctorum est, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus, quia tota mentis intentione contuentur, quae sit plenitudo benedictionis in patria regni coelestis.
77 Consideravit ergo Ecclesia agrum, et emit eum, quia studiose didicit quae sint gaudia vitae perennis, et pro eorum perceptione quidquid potuit laborare contendit.
78 Quae etiam a fructu manuum suarum plantavit vineam, quia de fructiferis fidelium suorum factis sive verbis Scripturam sanctam condidit, per quam mentes audientium in fide et dilectione debriaret sui Redemptoris.
79 Nec ab re est si vineae nomine ipsam Ecclesiam, quae per mulierem fortem est designata, sentiamus esse figuratam, et eos esse propagines vineae qui sunt filii mulieris.
80 Mulier autem vineam plantavit, cum Ecclesia primitiva latius per orbem missis praedicatoribus fidei semina dispersit.
81 Consideravit namque agrum, cum orbem universum vitiorum spinetis horrentem, cultore spirituali opus habere perspexit.
82 Emit vero eum, cum, missis ubique doctoribus, talentum verbi audientibus contulit, ut eos credentes felicissimo Christi mancipatui subderet.
83 Plantavit autem in eodem agro vineam, cum in novis credentium populis, Ecclesiam plenae evangelicae veritatis institutione firmavit.
84 Quam quidem vineam de fructu manuum suarum plantavit, quia non solum verbo instituebant apostoli, apostolorumque successores populos, quos erudiebant, verum et testimonium bonae operationis, miraculorum quoque signa verbis doctrinae iungebant.
85 Sed et usque hodie, imo usque ad finem saeculi, mulier fortis considerat agrum, et emit eum, ac de fructu manuum suarum plantavit vineam, quia sancta Ecclesia semper sollicita perquirit quos ad fidem convertere possit.
86 Et quoscunque dociles invenerit, hos data verbi pecunia, in servitium Christi emit; atque in eis vineam Christi plantare, vel potius eos vineam Christi facere satagit.
87 Et quia quisquis alterum docere desiderat, primo ipse et a malis abstinere, et bonis se debet actibus exercere, recte subiungitur: - Accinxit fortitudine lumbos suos, etc. Accinxit ergo Ecclesia lumbos suos fortitudine, cum supernorum desideriis intenta carnalibus illecebris succumbere despexit; roboravit brachium suum, cum se ad agenda virtutum opera praeparavit.
88 Et bene primo lumbos fortitudine accingere, ac postmodum roborare brachium dicitur, quia nimirum actio boni operis acceptabilis esse Domino minime valet, si non fluxa luxuriae quis prius a carne, simul et mente restringat.
89 Unde propheta, Quiescite agere perverse, discite benefacere (Isai. I).
90 Et Dominus ipse, Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII).
91 Lumbi videlicet praecincti, ne luxuriae subdamini; lucernae vero ardentes, ut bonis fulgeatis operibus.
92 - Gustavit et vidit, quia bona est negotiatio eius, etc. Quod ait, Negotiatio eius, agri utique illius, de quo supra ait, Consideravit agrum, et emit eum.
93 Gustavit igitur Ecclesia sancta, gustavit anima quaeque perfecta, id est, prae intimo mentis desiderio cognovit, quia bona est negotiatio vitae immarcescibilis, quam relictis illecebris temporalibus aeternam meremur in coelis.
94 Gustavit autem, id est, aperte didicit, quia bonum est per instantiam praedicandi, quoscunque valet ad viam veritatis adducere.
95 Atque ideo nullis tribulationum tenebris, nec ipsa morte potest lucerna devotionis eius exstingui.
96 Eorum namque lucerna nocte exstinguitur, quamvis in die videatur ardere, qui, sicut Dominus ait: Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII); sed et illorum nocte media exstinguitur lucerna, qui veniente iudice oleum charitatis in vasis praecordiorum suorum non habuisse probantur, dum perdito falsarum rumore virtutum, vera tenebrosorum luunt tormenta factorum.
97 Quod si noctem hoc loco pro quiete volumus accipere, iuxta hoc quod supra dicitur, Et de nocte surrexit, id est, ad operandum se post quietem praeparavit, apte dicitur quod lucerna sanctae Ecclesiae non exstinguatur in nocte, quia et cum a negotio quiescit actionis, vacat liberius luci supernae contemplationis.
98 Cumque a publicis cessat operibus, curat se ardentius vel auditui sanctae lectionis, vel laudibus mancipare divinis: iuxta exemplum videlicet mulieris industriae, quae non solum in die necessariis solet instare laboribus, sed et nocte saepius accenso lumine lucernae, parilem rei familiae agere curam.
99 - Manum suam misit ad fortia, etc. Fortia dicit perfecta in Christi charitate opera, quibus se gaudens Ecclesia certa supernae retributionis exspectatione subdidit; verbi gratia, Audistis, quia dictum est, Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et caetera (Matth. V); et de virginitate servanda: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX); et de contemnendis divitiis, Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et caetera (Ibid.).
100 Nam populus Synagogae, cui dictum est, Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis (Isa. I), tanto infirmior erat in opere iustitiae, quanto minus spe perpetuae remunerationis erectus. At Ecclesia quae audivit a Domino, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III), merito pro huius perceptione dura quaeque longanimiter suffert.
101 Unde rursum de eius fortitudine dicit, Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI).
102 Et digiti eius, inquit, apprehenderunt fusum.
103 Solent feminae tenentes fusum in dextera, colum tenere in sinistra.
104 In colo enim lana involuta est, quae filo ducenda et nenda transeat in fusum.
105 Saepe autem in Scripturis dextera vitam perpetuam, laeva praesentia Dei dona significat, opulentiam videlicet rerum, pacem temporum, sospitatem corporum, scientiam quoque Scripturarum, et coelestium perceptionem sacramentorum.
106 Haec et huiusmodi bona cum Domino largiente percipimus, quasi lanam colo involutam, in laeva gestamus.
107 At cum in ea pro amore coelestium salubriter nos exercere incipimus, iam lanam Agni immaculati de colo in fusum, de laeva in dexteram traiicimus, quia de donis nostri Redemptoris, de exemplis operum eius stolam nobis gloriae coelestis ac vestem charitatis nuptialem facimus.
108 Digiti namque quibus apprehendere fusum dicitur, ipsam intentionem discretionis, qua quisque operatur, insinuant, ea nimirum ratione, quia nulla corporis nostri membra pluribus sunt districta articulis, ac flexibus apta, quam digiti.
109 Quicunque ergo veraciter dicere cum Apostolo potest, Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III), unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, huius profecto digiti dexteri apprehendere fusum, quia discretione sedula pro aeternis bonis laborare didicit.
110 Et bene dicitur Apprehenderunt, ut vivacius commendetur quanto studio, quanta festinatione huius vitae incertae pro certis apud Dominum praemiis agere debeamus.
111 Quid autem mulier fortis, id est, Ecclesia sancta vel anima quaeque perfecta, per fusum intellectualem sit operata, subsequenter aperitur: - Manum suam aperuit inopi, etc. Quod et de operibus eleemosynarum, quae generaliter fiunt in pauperes, accipi potest; sed melius de verbo Domini, quod indumentum salutis animabus confert, intelligitur.
112 De qua beatus Iob gloriatur dicens: Iustitia indutus sum; et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo (Iob. XXIX).
113 Aperuit autem Ecclesia manum inopi, cum mysteria fidei ignorantibus per operarios veritatis revelavit; palmas extendit ad pauperem, cum longe lateque praedicatores ad imbuendas aeternae salutis indigenas nationes dispersit.
114 - Non timebit domui suae a frigoribus nivis, etc. Frigora nivis, corda sunt reproborum, perfidiae suae torpore rigentia.
115 De quibus ait Dominus, Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV).
116 Quae illa utique nive pessima deprimuntur, quae ob primae superbiae meritum de coelo corruens in profundo tenebrarum, nihilominus se velut angelum lucis adhuc stultis ostentare praesumit, habitumque meritorum suorum candori nivis similem fraudium suarum nesciis profert: quod quidem Domini et angelorum eius est proprium, in habitu niveo claritatem suae designare virtutis.
117 Non timebit autem Ecclesia domui suae a frigoribus memoratae nivis, quia Domino pollicente credit quod portae inferi non praevalebunt adversus eam.
118 Omnes enim domestici eius vestiti duplicibus, et sapientia videlicet, ad revelandas haereticas falsorum fratrum doctrinas; et patientia, ad tolerandas apertorum hostium pugnas.
119 Vel certe, vestiti sunt duplicibus, quia promissionem habent vitae, quae nunc est, et futurae.
120 Nunc, in peregrinatione temporali, divino auxilio, ne deficiant, adiuti; tunc, in patriae perpetua habitatione divinae gratiae visionis, ut felices semper vivant, allevati.
121 Item domestici eius induti veste sunt duplici: una, opera; altera, mentis fidei, habentes factorum velamina, et sacramentis videlicet sui Redemptoris imbuti et informati exemplis.
122 Sic enim fit illud Apostoli, Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III).
123 Possunt autem frigora nivis, etiam tormenta aeterna intelligi, quae igne et frigore iuxta esse legimus; cum dicitur, Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII); fletum quippe oculis ignis et fumus, stridorem vero dentibus solet frigus gignere.
124 Unde et beatus Iob de poenis reproborum loquens aeternis, Ad calorem, inquit, nimium transibunt ab aquis nivium (Iob. XXIV).
125 Sed ab his Ecclesia domui suae non timebit, quia quicunque pereunt, ad domum illius non pertinebant, nec veste ipsius spirituali erant induti; tametsi mysteriis eius ad tempus videbantur instituti.
126 Denique legimus in Evangeliis eiectum de domo convivii illius hominem, qui vestibus operum immundis hanc intrare praesumpserat, et in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium, esse proiectum.
127 Merito utique in frigora poenae religatum, quia indumenta pietatis habere neglexerat.
128 - Stragulatam vestem fecit sibi, etc. Stragulata vestis, quae variante textura solet firmissima confici, fortia Ecclesiae opera et diversa virtutum eius ornamenta significat.
129 De quibus propheta, in summi regis, viri videlicet illius, laude cecinit: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV).
130 Byssus quoque et purpura indumentum eius; byssus, in candore purae conscientiae et conversationis; purpura, in effusione pretiosi sanguinis.
131 Byssus namque candidi coloris est; purpureus autem color, et de sanguine animantis, quod purpura vocatur, conficitur, et ipse sanguinis habet speciem: unde pulchre dictum est a Patribus, quia Sancta Ecclesia electorum floribus vernans, in pace habet lilia, in bello rosas; item, quia byssus de terra virens oritur, sed per exercitationes longas ac multifarias amisso humore ac virore nativo, ad decorem candidae vestis perducitur.
132 Purpura autem regalis est habitus.
133 Bysso induitur Ecclesia, cum castigant corpora sua electi, et servituti subiiciunt; purpura autem cum eamdem continentiam, non ob favorem vulgi, sed ad acquirendam beatitudinem regni perennis exercent.
134 Sed hic virtutum habitus in praesenti quidem nescientibus videtur contemptibilis, sed in futuro qualis fuerit, manifeste patebit.
135 Unde pulchre in Apocalypsi sua Ioannes sanctorum se vocem audisse refert, dicentium, Gaudeamus et exsultemus, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se, et datum est ei ut cooperiat se, byssinum splendens, candidum (Apoc. XIX).
136 Byssinum enim iustificationes sanctorum sunt.
137 - Nobilis in portis vir eius, etc. Vir sanctae Ecclesiae, vir cuiusque fidelis animae Dominus est.
138 Qui videbatur ignobilis, cum ante tribunal praesidis staret inclinandus, cum probra, flagella, sputa et ipsam crucis mortem susciperet; sed nobilis apparebit, cum venerit iudicaturus orbem in aequitate, et omnes angeli eius cum eo.
139 Tunc sedebit, inquit, in sede maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ad invicem, et caetera (Matth. XXV).
140 Nobilis in portis, inquit, vir eius, quia veteres in portis sedere ad iudicandum solebant, ut venientes ad civitatem aliunde, paratum continuo responsum iudicantis acciperent.
141 Et nec rusticos vel pastores insolita urbis aedificia stupefacerent, nec rursum pacem urbis intrinsecam frequens litigantium controversia foedaret.
142 Nobilis ergo erit Dominus in portis suae civitatis, quia qui etiam nunc contemnendus putatur a multis, ubi saeculi finis affuerit, ubi ingressum patriae coelestis apparuerit electis, iam cunctis parebit sublimis.
143 Sedebit autem cum senatoribus terrae.
144 Amen, dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX).
145 - Sindonem fecit, et vendidit, etc. In lineo sindonis subtilis intextio signatur sanctae praedicationis in qua molliter quiescitur, quia mens in illa fidelium spe superna refovetur.
146 Unde et Petro animalia in linteo demonstrantur, quia peccatorum animae misericorditer aggregatae, in blanda fidei quiete continentur.
147 Hanc ergo sindonem Ecclesia fecit et vendidit, quia fidem, quam credendo texuerat, loquendo didicit, et a fidelibus vitam rectae conversationis accipit.
148 Quae et Chananeo cingulum tradidit, quia per vigorem demonstratae iustitiae fluxa opera gentilitatis exstinxit.
149 Ut hoc quod praecipitur vivendo teneatur: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII).
150 Bene etenim nomine Chanaan, qui et gentilium populum procreavit, et interpretatur commutatus, conversa ad fidem gentilitas designatur; quae felicissima commutatione, a vitio ad virtutes, a diabolo migravit ad Christum.
151 Unde et in eius laudem Psalmus quadragesimus quartus scribitur, cuius titulus est: In finem, pro his qui commutabuntur, filiis Core canticum pro dilecto; filii autem Core, filii Calvariae interpretantur, qui sunt filii dominicae crucis, dicentes: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi (Gal. VI).
152 Quomodo autem commutentur, sequentia psalmi eiusdem docent, ubi dilectus ipse, id est, Ecclesiae Dominus dicit: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, domum patris tui (Psal. XLIV).
153 Commutari namque illam desiderat, quam, ut filia valeat dici, domum patris prioris, id est, hostis antiqui, iubet oblivisci.
154 - Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.
155 Fortitudo, ad tolerandam perversorum improbitatem; decor, ad exercendam virtutum gratiam.
156 Decor, quia operatur iustitiam; fortitudo, quia persecutionem patitur propter iustitiam (Matth. V).
157 Et ideo ridebit in die novissimo, id est, gaudebit in retributione regni coelestis, quae dolebat in certamine vitae praesentis.
158 Mos etenim Scripturae est, pro gaudio risum ponere; sicut Dominus ait: Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (Luc. VI).
159 Et beatus Iob: Os autem veracium replebitur risu (Iob. . .) Similem sane huic sententiam propheta de Domino ac Salvatore huius fortissimae mulieris posuit, dicens: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem, etc. (Psal. XCII).
160 Cum enim praedicaret Evangelium regni, aliis placebat, aliis displicebat; alii bene loquebantur, alii detrahebant, lacerabant, mordebant, conviciabantur.
161 Ad eos ergo quibus placebat decorem induit, ad eos quibus displicebat, fortitudinem.
162 Imitare ergo et tu Dominum tuum, ut possis esse vestis ipsius; esto cum decore ad eos quibus placent bona opera tua; esto fortis adversus detractores.
163 - Os suum aperuit sapientiae, etc. Ad hoc tantum loquens os aperuit, ut sapientiam doceret, iuxta illud Apostoli: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV).
164 Vel certe os cordis aperuit, ad discendam ab ipsa sapientia interius veritatem, quam alios foras doceret.
165 Utrique autem sensui, quia utrumque facit Ecclesia, concinit apte quod sequitur; Et lex clementiae in lingua eius, illa videlicet, ut non statim more legis Mosaicae peccantes puniret, sed misericorditer ad poenitentiae medicinam vocaret.
166 Cuius exemplum clementiae, ab ipsa Dei sapientia Domino et Salvatore nostro manifeste percepit, cum oblata ei peccatrice muliere: Si quis, inquit, sine peccato est, primus in illam lapidem mittat (Ioan. VIII); et sic eam a crimine quod patrarat, sub conditione amplius non peccandi, miseratus absolvit.
167 - Consideravit semitas domus suae, etc. Semitas domus suae considerat, quia cunctas suae conscientiae cogitationes subtiliter investigat.
168 Panem otiosa non comedit, quia hoc quod de sacro eloquio intelligendo percepit, ante aeterni iudicis oculos exhibendo, operibus ostendit.
169 Item domus fortis mulieris, habitatio est patriae coelestis; semitae domus illius, praecepta iustitiae, quibus ad aeternae vitae mansionem pervenitur.
170 Quas profecto semitas anima bene considerat, cum et diligenter quibus actibus ad superna perveniri debeat, inspicit, et quae agenda didicit, sedula exercere non desinit.
171 Panem quoque otiosa non comedit, cum sacrificium Dominici corporis percipiens, studet imitari actu quod in ministerio celebrat, multum sollicita ne indigne panem Domini comedendo et calicem bibendo, iudicium sibi manducet et bibat; sed ut patiendo pro Christo, ac lacrymas fundendo, bonis quoque actibus insistendo, passionis exempla ipsius quantum valet sequatur.
172 Potest et simpliciter accipi, quod panem otiosa non comedat mulier fortis; iuxta illud Apostoli: Qui non operatur, nec manducet (II Thess. III).
173 Et ipse de se, Quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae (Act. XX).
174 Unde merito luxuriantes viduas arguens adiungit: Simul autem et otiosae discunt circuire domus; non solum otiosae, sed et verbosae et curiosae (I Tim. V).
175 - Surrexerunt filii eius, etc. Quod futurum pro certo noverat, more prophetico quasi iam factum refert.
176 Surgent enim filii ecclesiae, videlicet omnes electi in novissimo, carnis immortalitate donati; et tunc matrem suam, quae eos ex aqua et Spiritu sancto Deo genuit, beatissimam praedicant, quae nunc ab infidelibus quasi misera contemnitur.
177 Et revera, sicut Apostolus ait: Si in hac vita tantum sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus (II Cor. XV).
178 Quia vero pro vita alia in praesenti militamus, merito cum apparuerit quid erimus, matrem nostram, quae ex omnibus iustis collecta una Christi columba, sponsa et amica vocatur, beatissimam praedicabimus.
179 Surget et vir eius, et laudabit eam, dicens in iudicio.
180 Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
181 Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et caetera (Matth. XXV).
182 Qui quidem ipse primitiae dormientium resurrexit a mortuis, sed in die iudicii manifestius omnibus, quos sua laude dignos iudicaverit, quanta sit eiusdem suae resurrectionis gloria demonstrabit.
183 Potest hoc quod dicitur, Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicaverunt, etiam in hoc tempore convenienter accipi, cum quilibet fidelium, transcensis saeculi aerumnis, ad coelestia regna perducuntur.
184 Sedere namque ad humiliationem aliquoties, surgere ad gloriam pertinet.
185 Unde dicitur: Olim in cinere et cilicio sedentes poeniterent (Luc. X), id est, humiliati.
186 Et propheta: A facie manus tuae solus sedebam, quia comminatione replesti me (Ierem. XV).
187 Sed et Psalmista: Vanum est vobis ante lucem surgere; surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI).
188 Quod est aperte dicere, Quid in praesenti quaeritis gaudere, quod electis in futuro reservatur? Non enim potestis in hac vita, id est, ante lucem, supernae retributionis gloriam verae felicitatis habere; quin potius postquam hic humiliati fueritis ad tempus, illic vos perpetuum veraciter exaltandos sperate; vos quibus amarum est omne quod saeculi amatoribus iucundum videtur et dulce.
189 Surgunt ergo filii Ecclesiae, et beatissimam eam praedicant, cum coelestibus bonis sublimati, quanta sit illius patriae beatitudo, cuius participes esse meruerunt, aspiciunt.
190 Et hanc debita laudatione in divina visione concelebrant.
191 Laudat eam vir ipsius cum bona quae ipse donavit remunerat.
192 Quibus autem verbis eam laudet, consequenter ostenditur, cum dicitur: - Multae filiae congregaverunt divitias, etc. Multas filias, ecclesias dicit haereticorum et malorum turbas; catholicorumque filiae dicuntur vel Christi vel Ecclesiae, quia etiam ipsae sunt Dominicis renatae sacramentis, et adoptionem filiorum, quam non custodiere, perceperunt.
193 Unde et Ioannes ait: De nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Ioan. II).
194 Quae congregaverunt divitias, videlicet bonorum operum operationes, ieiunia, eleemosynas, afflictionem et castimoniam carnis, continentiam linguae, meditationem Scripturarum, et caetera huiusmodi.
195 Quae verae sunt divitiae Spiritus, ubi pura mentis sinceritate geruntur; ubi autem sine fide quae per dilectionem operatur fiunt, nihil agentibus prosunt.
196 Sed et illae filiae frustra congregaverunt divitias; de quibus Dominus ait: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos (Matth. VII).
197 Sed omnis istiusmodi filias Ecclesia catholica supergreditur, quae fide casta, et opere perfecta Redemptoris sui vestigia sectatur.
198 - Fallax gratia, et vana est pulchritudo, etc. Fallax est gratia laudis, quam ab homine accipit; vana pulchritudo castitatis vel operationis bonae, quam hominibus ostendat anima, quae timore caret divino.
199 At illa conscientia vera est laude digna, quae timorem Dei in omnibus servat.
200 Ipse est enim principium cunctarum, custosque virtutum, Scriptura dicente: Timor Domini principium sapientiae (Psal. CX; Prov. I, IX; Eccli. I).
201 Et iterum: Qui timet Dominum nihil negligit (Eccle. VII).
202 Hic est enim, quod ideo beatus Iob, et in prosperitate virtutibus incomparabiliter floruit, et in adversitatibus insuperabilis hostis permansit, quia veraciter dicere potuit: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Dominum, et pondus eius ferre non potui (Iob. XXXI).
203 Fallax est ergo simulatorum gratia; vanus decor operis stultorum.
204 Ecclesia autem, quae in timore incolatus sui temporaliter conversatur, quoniam ardentes virtutum lampades venienti ad iudicium suo sponso offeret, iure ab eo laudata, ianuam cum eo regni coelestis intrabit.
205 Qualiter autem eam laudet, terminali versu docetur: - Date ei de fructu manuum suarum, etc. Haec sunt enim verba viri illius de quo dictum est: Vir eius, et laudavit eam, id est Domini et Salvatoris nostri, qui angelis in fine praecepturus est ut Ecclesiam post huius vitae certamen, post triturationem afflictionum terrestrium, ad coelestis regni gaudia introducant, ac vitae immortalis sibi sociam aggregent, iuxta illud evangelicum, Triticum autem congregate in horreum meum (Matth. XIII).
206 Date, inquit, ei de fructu manuum suarum, quia fructum Spiritus ferre curavit, charitatem, gaudium, pacem, benignitatem, bonitatem, modestiam, continentiam, fidem, patientiam.
207 Pro hoc illi debitam rependite mercedem, et laudent eam in portis, hoc est, in iudicio sive in ingressu patriae coelestis.
208 Non hominum favores supervacui, sed opera ipsa quae fecit, examinante, probante, ac remunerante illo, cuius haec donante gratia, a quo ut laudari mereamur in futuro, concedat ipse propitius, nos eum dignis in praesenti vita collaudare servitiis.
209 Amen.
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.117

Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, XXX. <<<    
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik