Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, CAPUT XXX.
1 | Verba Congregantis, filii Vomentis. |
2 | Hucusque Parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda. |
3 | Hinc rursum verba Salomonis ab ipso, quod Graece Ecclesiastes dicitur, nunc interpretato in Latinum nomine illo, Congregans appellatur. |
4 | Ecclesia enim congregatio vocatur. |
5 | - Visio quam locutus est vir, cum quo est Deus, etc. Visio, inquit, quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando, patefecit hominibus, foras loquendo. |
6 | Quisquis enim Spiritu Dei confortatur, haec quae sequuntur, humili corde profatur. |
7 | - Stultissimus sum virorum, etc. Filii enim saeculi huius prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt (Luc. XVI). |
8 | Et Apostolus, Si quis, inquit, videtur sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III). |
9 | Et ipse de se suisque similibus, in quibus est Deus, Nos autem praedicamus Christum crucifixum; Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I). |
10 | - Non didici sapientiam, etc. Non didicit Salomon ab homine sapientiam, sed Deo gratis offerente percepit, ut sanctorum scientiam nosset. |
11 | Sed et Apostolus qui ait, Nos stulti propter Christum, ipse iterum dicit, Sapientiam autem loquimur inter perfectos; sapientiam vero non huius saeculi, et caetera (I Cor. II). |
12 | - Quis ascendit in coelum, atque descendit? Haec est sanctorum scientia, quae a sapientibus saeculi stultitia putatur, quia videlicet Dei Filius in assumpta carne post mortem et resurrectionem suam ascendit in coelum, ac nostrae resurrectionis tempore descensurus est de coelo ad iudicandos vivos et mortuos. |
13 | Quis continuit spiritum manibus? Omnis spiritus et humanus et angelicus, et animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur. |
14 | - Quis colligavit aquas, quasi in vestimento? Congregans sicut in utre aquas maris. |
15 | - Quis suscitavit omnes terminos terrae? Dominus, qui nunc omnibus animantibus et germinibus vitam et incrementum excitat. |
16 | Et in die iudicii cunctum a quatuor ventis coeli genus humanum a morte suscitabit. |
17 | - Quod nomen eius, et quod nomen filii eius si nosti? De Dei Patris et Filii nomine dicit, cuius mysterium saecularis sapientia naturaliter scire non potest. |
18 | Quamvis unum esse Deum, qui omnia fecerit per ea quae mirabiliter facta videt, intelligere potest. |
19 | Si nosti, inquit, subauditur tu, qui de tua te iactans sapientia, nostrae fidei mysteria, stultitiam nuncupare praesumis. |
20 | - Omnis sermo Dei, ignitus clypeus est sperantibus in se. |
21 | Haec et tota Christi Ecclesia novit, et illi maxime qui, Deo secum morante, terrenam sapientiam contemnunt, quia omnis sermo divinus corda electorum et igne charitatis accendit, et scientia veritatis illustrat, et vitiorum sordes consumit, et ab hostium insidiis, cunctisque defendit adversis. |
22 | Sed solertius intuendum quia proprietatem Graeci sermonis, quod est pepyromenon, Latina translatio uno verbo non explicat; unde nunc ignitum, nunc igne examinatum transfertur, ut, Ignitum eloquium tuum vehementer (Psal. (CXVIII), et, Argentum igne examinatum (Psal. XI). |
23 | Quod utrumque in Graeco uno verbo dicitur pepyromenon. |
24 | Et quod huic Salomonis sententiae simillimum sonat, Eloquia Domini igne examinata (Psal. XVII): id est, pepyromena. |
25 | Pepyromenon ergo, quod tanquam conflatum, in igne purgatum sit; sicut enim quaecunque metalla igne conflata, sordem in se alienam atque inutilem non continent, totum, quidquid in his residet, verum et perfectum, et omni vitiorum sorde purgatum est; ita eloquium Dei, aeternorum in se bonorum fidem testans. |
26 | Hinc est illud Domini, Iota unum aut unus apex non peribit a lege, donec omnia fiant (Matth. V). |
27 | Vera enim omnia sunt, et extra omnem ambiguitatem superfluae inanitatis ignita. |
28 | - Non addas quidquam verbis illius, etc. Non corrumpas colloquia sanctarum Scripturarum, quod quidam haeretici, ne his convincerentur, fecisse noscuntur. |
29 | - Duo rogavi te, ne deneges mihi, etc. Haec adhuc vir cum quo est Deus, sermonis eius igne radiatus, ad ipsum Dominum conversa voce profatur, obsecrans ne unitatem saeculi unquam vel verba mendacia, veritati coelesti praeponat Scripturae; nec rursum, vel copia vel inopia transeuntium rerum in oblivionem decidat aeternorum. |
30 | - Generatio, quae patri suo maledicit, etc. Cum superius puritatem sibi vitae a Domino dari peteret, convertens subito intuitum ad contemplandam pravorum nequitiam, quantis haec sit involuta miseriis, quam longe a veritate distet, insinuat, eo quod honorem parentibus non deferunt. |
31 | - Generatio quae sibi munda videtur, etc. Quia Deus dissipat ossa hominum sibi placentium. |
32 | - Generatio, cuius excelsi sunt oculi, etc. Quam Psalmista ait: Domine, non est exaltatum cor meum, etc. (Psal. CXXX) . |
33 | - Generatio, quae pro dentibus gladios habet, etc. De hac Psalmista, Filii hominum dentes eorum, arma et sagittae, et caetera (Psal. LVI). |
34 | Qui sunt persecutores Ecclesiae Christi. |
35 | Quod si diligentius considerare volueris, invenies has generationes, congregationes esse nequissimas Iudaeorum et haereticorum. |
36 | Iudaeorum ergo generatio Patri suo maledicit, illi videlicet, qui ait, Filius meus primogenitus Israel (Exod. IV), quando Filium eius viventemin carne negavit. |
37 | Et matri non benedixit, Synagogae videlicet, cuius fidei pristinae, quam a patribus ac prophetis de Christo habuerat, detraxit. |
38 | Novatianorum generatio munda sibi videtur, dicens: Poenitentia opus non habere. |
39 | Et tamen non potest munda esse a sordibus peccatorum, quae fontem poenitentiae peccantibus veniam negando, praecludit. |
40 | Item generatio Arrianorum excelsos habet oculos, et palpebras supra Deum erectas, inquirens, qui fuit antea; et quia fuit tempus quando non fuit Filius, vel quae sancti Spiritus potestas, aequalis an inaequalis. |
41 | Item generatio, quae pro dentibus gladios habet, illa est congregatio pravorum, quae perfidiam etiam aliis intimare satagit; et sicut corpora solent gladiis sterni, ita animas audientium veneno pravae allocutionis, morti perpetuae subiugare contendit. |
42 | - Sanguisugae duae sunt filiae, etc. Sanguisuga est diabolus, qui siti peccandi ac peccata suadendi incessanter accenditur. |
43 | Huic duae sunt filiae, quia duae specialiter humani generis illecebrae; hunc antiqui hostis imitantur ardorem, luxuria videlicet et philargyria. |
44 | Nam et luxuriae, et quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; et sicut quidam ait poetarum, Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. |
45 | Tria sunt insatiabilia, etc. Ignis vero non dicit, Sufficit; infernus nunquam redundat: meretrix similiter vicina, eius corpus non satiatur deliciis; et avarus nunquam dicit, Sufficit. |
46 | Quidam infernum interpretantur diabolum, quia insatiabilis sit de seductione humana. |
47 | Os vulvae et terram, quae non satiantur aqua, ut supra; ignem qui non dicit, Sufficit: incendium gehennae, quod nunquam desinat, sed eos qui peccatis finem ponere noluerunt, infinito ardore comburat. |
48 | - Oculum, qui subsannat patrem, et despicit partum matris suae, etc. Perversi, dum divina iudicia reprehendunt, subsannant Patrem; et quilibet haeretici, dum praedicationem sanctae Ecclesiae deridendo contemnunt, partum matris despiciunt, quia de ipsa exeunt, qui contra ipsam loquuntur. |
49 | Ex nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis (Ioan. . . .) Quorum intentionem dum praedicatores catholici de Scripturarum divinarum fluentis procedentes increpando revincunt, quasi oculum nefandum corvi de torrentibus effodiunt, et filii aquilae comedunt. |
50 | Corvi etenim vocantur doctores sancti, quia per humilitatis gratiam, peccati in se nigredinem confitentur. |
51 | Filii autem aquilae, quia per gratiam eius sunt renati, qui in habitu assumptae carnis ad coelestia transvolant. |
52 | Unde et alibi filii sponsi appellantur. |
53 | - Tria sunt difficilia mihi, etc. Quantum ad historiam pertinet, ita est ut scriptum est; sed quia per parabolas loquitur, via aquilae in coelo difficile invenitur: hoc est, subtilitas inimici, qua circa coelestium corda virorum volitat, magno cum labore deprehenditur. |
54 | Similiter et via colubri super terram, id est, astutia hostis venenati, insidiari non desinentis, eis quos in petra fidei fundatos esse conspicit. |
55 | Necnon et via navis in medio maris, hoc est, via iniquitatis, quae per amaras saeculi huius undas, immundorum spirituum flatibus agitatas, tanta subtilitate discurrit, ut vel vix, vel nullatenus eius possit iter deprehendi. |
56 | Nam quod aquila malignum hostem significet, testatur propheta, qui ait: Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli (Thren. IV), id est, homines, qui nos persecuti sunt, tam saevi fuerunt, ut ipsis daemonibus crudeliores esse viderentur. |
57 | Quod coluber diabolum saepe insinuet, et in primi hominis transgressione probatum est, et cum quidam vir sapiens aiebat, Quasi a facie colubri fuge peccatum (Eccli. XXI). |
58 | Navis quoque, quod levitatem designet, eorum qui circumferuntur omni vento doctrinae, demonstrat propheta, qui ait: Et Chaldaeos in navibus suis gloriantes (Isa. XLIII); hoc est immundos spiritus de fragilitate atque instabilitate mentis humanae se extollentes, et de illius ruina quasi victores laetantes. |
59 | Sicut ergo illa tam candida sunt ut inveniri nequeant, sic adolescens, qui viam veritatis deseruit, difficile cogitatu est quo semper omnes horas, in quot cogitamenta vecors vaga mente declinet. |
60 | Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit et tetigit os suum, et dicit, Non sum operata malum. |
61 | Adultera quoque mens, in similitudinem eorum quae commemoravit superius, instabilis semper et vaga est. |
62 | Quae, ubi admissum turpitudinis suae celare poterit, negat se aliquid perpetrasse facinoris. |
63 | - Quatuor sunt minima terrae, etc. Minores videntur in terra saepe iusti quam reprobi, id est, humiliores et huic mundo abiectiores; sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, in eo quod aeterna et coelestia bona sapiunt, ac pro his appetendis, quae illi non norunt, adversa quaeque saeculi fortiter pati desiderant. |
64 | - Formicae, populus infirmus, etc. Et Ecclesiae populus, ut fortitudinem mentis custodiat, infirmum se temporaliter, adversariis saevientibus ostendit; Domino per Evangelium dicente, Ego autem dico vobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram (Matth. V). |
65 | Qui in hac vita praeparat sibi fructus bonorum operum, quibus vitam mereatur habere perennem. |
66 | - Lepusculus, plebs invalida, etc. Et hic plebem Ecclesiae designat, quae invalida dicitur; vel quia, ut supra diximus, suas iniurias ulcisci ipsa non quaerit; vel quia in suis viribus nihil fidere, sed in auxilio Redemptoris sui salutem sperare didicit. |
67 | Et hoc est illam cubile in petra collocare, eius praesidio adversus vitae incursus Domino dicere cum Psalmista: Esto mihi in lapidem fortissimum et domum munitam, ut salves me; quia petra mea et munitio mea tu es (Psal. . . .) Pro lepusculo, antiqua translatio chyrogrillium posuit. |
68 | Est autem animal non maius ericio, habens similitudinem muris et ursi, cuius in Palaestinae regionibus magna est abundantia; semperque in cavernis petrarum, et terrae foveis habitare consueverunt. |
69 | Notandumque, quod in psalmo, ubi nos canimus, Petra refugium erinaciis (Psal. CIII), in quibusdam codicibus, leporibus, in quibusdam chyrogrilliis, invenimus. |
70 | Sed et in hac Salomonis sententia quaedam exemplaria pro lepusculo, erinacium habent. |
71 | Nam et in libro Hebraeorum nominum invenimus idem verbum Hebraeum, sapham in Ieremia, chyrogrillium et leporem et erinacium a sancto Hieronymo interpretatum. |
72 | - Regem locusta non habet, etc. Locustam quidam gentilium plebem interpretantur, quae quondam sine rege, id est, sine Christo, sine propheta, sine doctore existens, nunc in unitatem fidei congregata, ad spiritualem pugnam contra diabolum properat. |
73 | Potest autem in locusta, anachoretarum concors unitas accipi, quae cum homine praeceptore nullo in suis latibulis regatur, infatigabili tamen instantia in suis quaeque locis Christo militare, et male pullulantia carnalium voluptatum germina consuevit absumere. |
74 | - Stellio manibus nititur, etc. Stellio manibus nititur, quia nimirum alas, quibus feratur, non habet. |
75 | Et moratur in aedibus regis, illorum significat humilitatem, qui cum sint iuxta naturam tardi ingenio, solertia tamen industriae suae, vel ad divinarum notitiam Scripturarum, vel ad virtutum gratiam, quibus ingressum regni coelestis mereantur, attingunt. |
76 | Plerumque etenim aves, quas ad volandum penna sublevat, in inferioribus resident. |
77 | Et stellio, qui ad volatum pennas non habet, nitens manibus regis aedificium tenet: quia nimirum saepe ingeniosi quique, dum per negligentiam torpent, in pravis actibus remanent, et simplices, quos ingenii penna non adiuvat, ad obtinenda aeterni regni moenia virtus operationis levat. |
78 | - Tria sunt quae bene gradiuntur, etc. Ipse hoc loco leo ponitur, de quo scriptum est, Vicit leo de tribu Iuda (Apoc. V). |
79 | Qui fortissimus bestiarum dicitur, quia in illo hoc quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I); qui ad nullius pavet occursum; dicit enim, Venit princeps mundi huius, et in me non habet quidquam (Ioan. XIV). |
80 | Gallus succinctus lumbos, id est, praedicatores sancti inter huius noctis tenebras, verum mane nuntiantes; qui succincti lumbos sunt, quia a membris suis, luxuriae fluxa restringunt. |
81 | Et aries, nec est rex qui resistat ei. |
82 | Quem alium hoc loco arietem accipimus, nisi primum intra Ecclesiam ordinem sacerdotum? de quibus scriptum est, Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII), qui per exempla sua gradientem populum, quasi subsequentem ovium gregem trahunt; quibus spiritualiter recteque viventibus, nullus rex omnino resistere sufficit, quia quilibet persecutor obviet, intentionem eorum non valet praepedire. |
83 | Et quia post haec etiam Antichristus apparebit, hoc quartum subdidit dicens: - Et qui stultus apparuerit, postquam elevatus est in sublime, etc. Ipse quippe in sublime elevabitur, cum Deum se esse mentietur. |
84 | Sed elevatus in sublime stultus apparebit, quia in ipsa elatione sua, per adventum veri iudicis deficiet; quod si intellexisset, ori imposuisset manum, id est, si supplicium suum, cum superbire exorsus est, praevidisset, bene aliquando conditus in tantae iactatione superbiae non fuisset elatus. |
85 | De quo nequaquam moveat, quod superius dictum est, Quartum quod incedit feliciter: tria quippe incedere bene, dixit, et quartum feliciter; non enim omne quod feliciter, bene; neque in hac vita omne quod bene, feliciter. |
86 | Nam leo, gallus et aries bene incedunt, sed non hic feliciter, quia persecutionum bella patiuntur; quartum vero feliciter, et non bene incedit, quia in fallacia sua Antichristus graditur, sed iuxta breve tempus vitae praesentis ipsa illi fallacia prosperatur. |
87 | - Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, etc. Ubera fortiter premimus, cum verba sacri eloquii subtili intellectu pensamus, qua pressione dum lac quaerimus, butyrum invenimus, quia dum nutriri vel tenui intellectu quaerimus, ubertate internae pinguedinis ungemur: quod nec nimie nec semper agendum est, ne dum lac quaeritur, ab uberibus sanguis sequatur, quia dum verba sacri eloquii, plusquam debent, discutiuntur, in carnalem intellectum cadunt. |
88 | Sanguinem enim elicit, qui vehementer emulget, quia carnale efficitur hoc quod ex nimia spiritus discussione sentitur. |
89 | - Et qui provocat iras, etc. Quid praecedente parabola iuxta litteram significaret, aperit, quia qui in modesto sermone proximum allocutus; gratum accipit responsum, quasi de uberibus, in quibus lac quaerebat, butyrum exprimit. |
90 | Atqui inepto verbo iram discordiamque fraterno ex corde provocat, quasi ultra modum emungens verba, sanguinem pro lacte reperit. |