monumenta.ch > Beda Venerabilis > 29
Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, XXVIII. <<<     >>> XXX.

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, CAPUT XXIX.

1 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, illi quidem parat insidias, quibus periculum cauti operis, ut verbi securior factus, incidat.
2 Sed videamus utrum retia fraudulenti, eum cuius gressibus expanduntur, an potius illum a quo expanduntur involvant.
3 Sequitur: - Peccantem virum iniquum involvet laqueus, etc. Non ergo iusto laqueus peccantium, etiamsi corporaliter perimat, nocet.
4 Ipsos autem reprobos insidiae, quas proximis parant, in perpetuum damnant; gaudentibus iustis, ac rectum Conditoris iudicium laudantibus vel de sua ereptione, vel de perditione pravorum.
5 Denique clausulam prioris versiculi antiqua editio manifeste posuit, Retia circumdat pedibus suis.
6 Ex ambiguo enim Graeco, quod est αὐτοῦ, utrumque interpretari potest: nam qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam ipse, ut alibi dictum est.
7 - Vir sapiens si cum stulto contenderit, etc. Doctor sapiens, si cum infideli et contumace contenderit, sive tormenta reproborum, seu gaudia narret bonorum, frustra erga insensatum laborat; si velamenta poenitentiae suadeat, seu bonae operationis, quae sint praemia dicat, non auditur a stulto.
8 Hinc et apostoli Iudaeis dicebant, Lamentavimus vobis, et non planxistis; cecinimus vobis, et non saltastis (Matth. XII).
9 - Totum spiritum suum profert stultus.
10 Impatientia impellente agitur, ut totus foras spiritus proferatur.
11 Quem idcirco citius perturbatio eiicit, quia nulla interius disciplina sapientiae circumcludit.
12 - Sapiens autem differt et reservat in posterum.
13 Laesus enim, in praesens se ulcisci non desiderat, quia etiam tolerans, pati optat, sed tamen vindicari omnia extremo iudicio non ignorat.
14 Hunc locum antiqua translatio sic habet: Totam iram suam profert impius, sapiens autem dispensat per partes, quia nimirum stultus ad ultionem sui perturbatione succenditur; sapiens autem paulatim eam maturitatem consilii ac moderationis extenuat, et expellit.
15 - Pauper et creditor obviaverunt sibi, etc. Pauper est, humilis verbi Dei auditor; creditor autem, qui ei verbi eiusdem pecuniam praedicando committit; qui obviant sibi, cum in unam eamdemque pietatis gratiam conveniunt.
16 Et utriusque illuminator est Deus, quia neque ille sine divinae pietatis praedicare, neque iste potuit credere.
17 Veridica namque manet sententia Veritatis, qua dicit, Quia sine me nihil potestis facere (Ioan. XV).
18 - Rex qui iudicat pauperes in veritate, etc. Et Psalmista de Christo rege, Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; virga aequitatis, virga regni tui (Psal. XLIV).
19 - Virga atque correptio tribuit sapientiam, etc. De hac virga Apostolus ad Corinthios: An vultis in virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis (I Cor. IV)? Puer namque, quem frequentissime corripiendum et erudiendum admonet, populus Dei est, qui, si non assiduis monitis et increpationibus sacerdotum fuerit castigatus, confusionem generat Ecclesiae, detrahentibus his qui foris sunt religioni fidei Christianae.
20 Unde recte subiungitur: - Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus, etc. Quia nimirum cum cessaverit sacerdotalis eruditio, solvetur continuo disciplina divinae legis, quia populus ad beatitudinis praemia pertingere debuerat.
21 - Vidisti hominem velocem ad loquendum, etc. Grave quidem vitium stultitiae, sed non levius est verbositatis.
22 Nam saepe contingit ut hebes aliquis, et ipsarum quoque nescius litterarum, citius verba salutiferae correptionis accipiat, quam is qui affluentia praeditus sermonis, magis sua, quae novit, vel quae se nosse autumat, iactanter proferre, quam dicta sapientum audire contendit.
23 - Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, etc. Qui delicate a pueritia nutrit corpus suum, quod animo debuerat subiugare, is ubi ad annos adolescentiae pervenerit, lascivium hoc et indomabile sentiet.
24 Hunc versum alia translatio pulchre habet, Qui deliciatur a pueritia, servus erit; novissime autem et contristabitur.
25 Namque sero malorum poenitens in se, qui se meminit noluisse, in tenera adhuc aetate a suis voluptatibus ad regulam continere prudentium.
26 - Vir iracundus provocat rixas, etc. Ianua omnium vitiorum iracundia est, qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies; aperta vero, ad omne facinus armabitur animus.
27 - Qui cum fure patitur, odit animam suam, etc. Adiutorem suum sapientia non solum a peccatis abstinere, sed a peccantium se contubernio docet cohibere, ne forte a districto iudice mereatur audire, Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX).
28 Non enim fur solummodo, sed etiam ille reus tenetur qui conscius furti, quaerente possessore pecuniam qui perdidit, non vult indicare, cum valet.
29 Verum ne quis causetur metu se personae potentioris, neque a furum consortio separari, neque prodere posse, quod novit, aperte subditur: - Qui timet hominem, cito corruet, etc. Cui congruit illud evangelicum, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X).
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.108

Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, XXVIII. <<<     >>> XXX.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 29

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik