Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, CAPUT XXVIII.
1 | Fugit impius nemine persequente. |
2 | Qui non est in fide fortis, etiamsi nullus persecutor insistat, nonnunquam sponte fidem deserit, quando vel latrociniis, vel periuriis, vel fornicationibus, vel veneficiis, aliisque huiusmodi sceleribus se infideli similem reddit. |
3 | - Iustus autem quasi leo confidens, etc. In occursu bestiarum ideo leo non trepidat, quia praevalere se omnibus non ignorat. |
4 | Unde iusti viri securitas leoni recte comparatur, quia contra se cum quoslibet surgere conspicit, ad mentis suae confidentiam redit, et scit quia cunctos adversantes superat, quia illum solum diligit, quem invictus nullo modo amittit. |
5 | - Viri mali non cogitant iudicium, etc. Omnia animadvertunt electi, hoc est, et futurum esse discrimen universalis iudicii, et quibus operibus requies, quibus poena retribuetur aeterna. |
6 | - Qui decipit iustos in via mala, etc. Qui per doctrinam haereticam decipit amatores iustitiae ut a veritate devient, ipse quidem pro malis suis poenam quam meretur incurrit; bona autem si qua gerebat, vel utilia scribendo, vel continenter vivendo, aliis in adiutorium cedunt: eis nimirum qui haec legentes sive audientes, exempla sibi salutis etiam ab eo quem perisse norunt, assumunt. |
7 | - In exsultatione iustorum multa gloria. |
8 | Quia videlicet non de praesentibus divitiis, sed de aeternis in futuro bonis exsultant. |
9 | Non de rebus mundi quem vident, sed de Creatore mundi, cuius visionem sperant, laetantur; dicente Psalmographo, Laetamini in Domino, et exsultate, iusti (Psal. XXXI). |
10 | Vel certe in exsultatione iustorum multa fit gloria; quia quoties electos in hac vita pro eventibus Ecclesiae prosperis exsultare contigerit, multa a Domino gloria ex plurimorum fide ac piis operibus datur. |
11 | - Regnantibus impiis, ruinae hominum. |
12 | Sicut multi gloriam Deo dare incipiunt, cum iustos in profectu virtutum gaudere conspiciunt, ita quoties reprobi regnum tenent, multos suae perfidiae complices exhibent. |
13 | Quod et de paganis, et de haereticis, et de malis catholicis recte potest accipi. |
14 | - Beatus homo qui semper est pavidus, etc. Sequentis ira iudicii tanto tunc districtior portabitur, quanto nunc inter culpas minime timetur. |
15 | Unde alibi dictum est, In die bonorum, ne immemor sis malorum; et in die malorum, ne immemor sis bonorum (Eccli. XI). |
16 | Sic ergo utraque iungenda sunt, ut unum semper ex altero fulciatur. |
17 | - Leo rugiens, et ursus esuriens, etc. Et de principibus paganis et haereticis potest intelligi, qui populi pauperis, id est sanctae Ecclesiae, vel patientiam vel sapientiam, ferina saepe saevitia tentant. |
18 | - Hominis qui calumniatur sanguinem, etc. Sive terram agri, sive terram corpusculi, qui exercet, saturabitur; ille frumento, iste virtutibus. |
19 | Qui utramque spernit, replebitur egestate. |
20 | - Vir qui festinat ditari, etc. Profecto enim qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenarum rerum avidus incipit, quo stranguletur peccati laqueo non cognoscit; cum quaelibet praesentis mundi bona desiderat, quae de futuro damna patiatur, ignorat. |
21 | - Cum surrexerint impii, abscondentur homines, etc. Eosdem homines quos iustos appellat, qui videlicet iustum statutumque a Deo humanae conditionis ordinem servant. |
22 | Unde in libro beati Iob de poenitente quolibet perverso dicitur, Respiciet homines, et dicet, Peccavi (Iob. XXXIII). |
23 | Quod est aperte dicere, Respiciet eos qui naturam humanae creationis recte custodiunt, et se peccando iumentis assimilatum esse cognoscit. |
24 | Patet ergo sensus, quia fervente impiorum persecutione abscondentur saepe fideles; vel non ausi, vel non permissi ad publicum procedere; dicente Domino, Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X). |
25 | Ubi autem, perditis auctoribus, persecutio cessaverit, augustior post pressuras fidelium, gloria clarescit. |
26 | Sed et infidelium plurimi, visa infidelitatis damnatione, fidei gratiam suscipiunt; iuxta id quod scriptum est; Pestilente flagellato, sapientior erit parvulus (Prov. XIX). |
27 | Ab ornamento virtutum nudus existere comproberis, quia quod Domino testante pollicitus es, implere nequiveras. |
28 | Hoc autem dictum est, non quo curam regendarum animarum, cum tibi regulariter imposita fuerit, suscipere non debeas, sed ne passim, nullo iubente, doctoris tibi ac praesulis officium temerarius usurpes. |