monumenta.ch > Beda Venerabilis > 27
Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, XXVI. <<<     >>> XXVIII.

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, CAPUT XXVII.

1 Ne glorieris in crastinum, etc. Ne securus sis aliquando de futuro tempore, quia etsi hodie te Domino servire conspicis, qualis esse in futurum possit, quomodo vitam finire, prorsus praevidere non vales.
2 Beatus enim homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII).
3 - Grave est saxum, etc. Grave quidem satis est quemquam vel uno aliquo crimine capitali, quasi pondere saxi deprimi, vel quasi glareis arenae innumeris, peccatis levioribus onerari; sed utroque gravior ira stulti, quia nimirum haec quo certius quam sint mala, patescunt, eo acrius animam, ut castigentur, compungunt.
4 Ita vero, quia non corporale, sed spirituale est vitium, quo minus deprehenditur, eo amplius gravat.
5 Unde non absolute iram, sed iram stulti dicit saxo et arena graviorem.
6 Nam sapientes, quo modo actus suos ac sermones, ita mentis quoque motus solerter examinare et castigare satagunt.
7 - Ira non habet misericordiam, etc. Non de omni ira dicitur, nam de mitissimo ac modesto viro scriptum est quia, exiit a Pharaone iratus nimis (Exod. X).
8 Sed ira stulti dicit, cuius in priori versiculo meminerat, quae ubi excanduerit, mox viscera pietatis amittit, et furore tantum suo novit frena laxare.
9 Alioquin de utili ac necessaria ira dictum est, Melior est ira risu (Eccli. VII), quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
10 - Melior est manifesta correptio, etc. Amorem absconditum hoc loco amorem dicit illicitum, ut est amor adulterinus, qui ob sui turpitudinem merito sapientibus, ne redarguatur, absconditur; cui iure manifestata correptio praefertur, qui absque ulla contradictione melius est quempiam desiderio corrigendi palam corripere, quam studio simul peccandi clanculo diligere.
11 - Meliora sunt vulnera diligentis, etc. Melius est a Domino, qui nos ut filios pater erudire consuevit, vulnera et afflictionem perpeti, quam diaboli blandimentis decipi, qui ut nos coelesti haereditate privet, nostris favere solet erratibus, quasi leve sit malum quod agimus, et ultra modum peccatorum nostrorum saeviens tribulatio, quam Domino dispensante toleramus.
12 - Anima saturata calcabit favum, etc. Anima divitum, qui habent consolationem suam, et quibus dicitur a Domino, Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis (Luc. VI), spernit auditam coelestis regni dulcedinem; anima autem eorum, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, etiam adversa saeculi pro Domino, imo ipsam mortem perpeti dulce habet, sciens se per poculum amaritudinis ad gaudia perpetuae salutis esse venturam.
13 - Sicut avis transmigrans de nido suo, etc. Sicut avis quae negligit ova sive pullos quos foverat, et aliarum avium vel animantium raptui dimittit, sic nimirum ille qui custodiam virtutum in quibus proficiebat deserit, earumdem virtutum quas habere videbatur, immundis spiritibus ipse proditor existit.
14 Unde alias dicit: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris.
15 Quod est aperte dicere, Si principis mundi, id est, diaboli tentatio tibi forte institerit, caveto sollicitus ne a bona operatione, cui insudabas, desistas.
16 - Melior est vicinus iuxta, etc. Melior est tibi vicinus aliquis qui tibi animum fraterna societate connectit, quam germanus frater qui iura fidei et pietatis communia habere tecum negligit.
17 Quod Dominus in parabola vulnerati a latronibus, eius qui descendebat a Ierusalem in Iericho; et Samaritani, qui curam egit illius, manifeste probavit.
18 - Qui benedicit proximo suo voce grandi, etc. Voce grandi proximo benedicit, qui cum favore superfluae laudis extollit; vel malis videlicet actibus eius contra iustitiam favendo, vel bona plus iusto laudando.
19 Sed hic maledicenti assimilatur, quia plurimum laedit eum, cui laudando sive in mala actione confidentiam tribuit, seu in opere recto simplicitatem puri cordis minuit: ut videlicet bonum quod supernae mercedis intuitu inchoarat, transitoriae laudis amore consummet.
20 - Ferrum ferro acuitur, etc. Satis bona est collatio et consilium sapientium, qui ubi se invicem consulendo instruunt, ferrum ferro acuitur.
21 - Infernus et perditio non replebuntur, etc. Inferni tormenta non replebuntur, terminum accipiendo; similiter et intentiones eorum qui humana sapiunt, insatiabiles sunt in desiderio peccandi.
22 Qui et ideo sine fine poenas luunt, quia voluntatem habuerant sine fine peccandi, si naturam haberent sine fine vivendi.
23 - Diligenter agnosce vultum pecoris tui, etc. Pastori dicitur Ecclesiae: Diligenter adhibe curam eis quibus te praeesse contigerit.
24 Agnosce animos actusque singulorum, et si quid in eis vitii sordidantis inveneris, citius castigare memento.
25 Non enim tu semper oves dominicas pascendi potestatem habebis, sed aeterna est corona quam percipies, si commissum tibi gradum tuo tempore bene ministraveris.
26 - Aperta sunt prata, etc. Aperta sunt modo pascua sacramentorum coelestium, quae diu fuerant typicis praeclusa legalibus.
27 Apparuit novitas evangelicae veritatis et gratiae; collecta sunt in pabulum gregis Dominici scripta patrum veterum; ablata quidem Iudaeis superbientibus falce divinae animadversionis, et humilibus Ecclesiae populis ad spirituale subsidium data; iuxta quod Dominus illis, Auferetur, inquit, a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius (Matth. XXI).
28 - Agni ad vestimentum tuum, etc. Agnos innocentes, haedos poenitentes nuncupat.
29 Agnorum ergo vellere vestieris, dum bonis obedientium discipulorum moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosior exstiteris.
30 Haedis agrum comparabis, dum peccatores ad poenitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris.
31 - Sufficiat tibi lac caprarum in cibis tuis, etc. Tanta instantia pecus tibi commissum pasce, Ne tibi lac aestate novum, nec frigore desit,
sed tibi semper tuisque sufficiat; id est, tam sedulo doctrinae insta, ut etiam quondam poenitentes ad officium docendi provehas; quatenus per illos, qui pridem pro foeditate vitiorum ad sinistram iudicis videbantur esse ponendi, modo rationabile, et sine dolo lac verbi parvulis sensu ministretur.
32 Fit autem lac caprarum ad victum ancillis, quando hi qui nondum amore perfecto, sed adhuc timore servili Domino deserviunt per exemplum; vel verba eorum qui per poenitentiam salvi facti sunt, vivificis verbi epulis reficiuntur, atque ut ad maiora virtutum proficiant incrementa, uniantur.
33 Quidam hoc quod dictum est, Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus: agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium; ita posuit, « Aperta sunt monumenta, apparuerunt corpora rediviva, sequestrati sunt peccatores a sanctis, fenum ad comburendum de locis excelsis.
34 Sequestrati sunt agni ad dexteram, haedi ad sinistram: agni ad vestimentum regis, quia ipse dixit, Inhabitabo in eis; haedi pro pretio sanctorum quos nocuerunt [An necaverunt?] ignibus venundantur.
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.103

Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, XXVI. <<<     >>> XXVIII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 27

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik