monumenta.ch > Beda Venerabilis > 26
Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, XXV. <<<     >>> XXVII.

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, CAPUT XXVI.

1 Quomodo nix aestate, etc. Et hic versiculus ne indoctis honor docendi committatur praemonet.
2 Nix namque aestate, et pluviae in messe, sunt persecutiones infidelium in tempore praedicationis evangelicae, quae dum graviores forte insistunt, et calorem in multis impediunt dilectionis, et fruges bonae operationis foedant.
3 Quibus recte gloria, quae stulto confertur, messi similis asseveratur, quia si indocto cathedra docendi tribuitur, aeque per hoc ecclesia infidelium persecutione laeditur, quod esse verissimum Arrianae tempestatis calamitas probavit.
4 - Nam sicut avis ad alta transvolans, etc. Verba quidem recte avibus comparantur, quod sonando per aera transvolant, ab ore videlicet loquentis ad aures usque audientis; sed distant in eo quia potest fieri ut avis quolibet volans, eo loci resideat ubi nil ei certae necessitatis aut utilitatis suppetat.
5 Verba autem quae loquimur non quolibet dispersa in ventum defluunt atque evanescunt, sed in auctorem suum cuncta revertuntur, et vel bene prolata iuvant loquentem, vel male edita gravant, ita ut pro omni etiam otioso verbo rationem in die iudicii reddere cogamur.
6 Quanto autem magis maledicta non solum ea quae malitiosa mente in insontem iaculantur, verum etiam illa quae negligentium consuetudine passim in quoslibet proferuntur, non alium, sed ipsum maledicum opprimunt.
7 Neque enim maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI).
8 Non autem sine causa dicit, maledictum frustra prolatum, quia est et maledictum non frustra prolatum, sed iusta divinae districtionis ira in impios emissum; ut est illud beati Petri in Simonem Magum, Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII); et ea quae in apostatas et haereticos ecclesiastica animadversione proferuntur, anathema [anathemata]; de quibus Dominus eidem Ecclesiae dicit, Quaecunque alligaveris super terram, erunt ligata et in coelis (Matth. XVI, et XVIII).
9 - Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, etc. Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
10 Non haec invicem sibi contraria debent videri, non respondere stulto iuxta stultitiam suam, et respondere stulto iuxta stultitiam suam: utrumque enim pro temporum et personarum diversitate concordat, dum et stultus contemnitur, quia non recipit sapientiam, et stulta superbia, alia decutitur stultitia, iuxta quod et Apostolus ait, Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII).
11 - Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, etc. Potest forte evenire ut sapiens quilibet stultum in legationem mittat, nesciens quia stultus est; nec tamen ipse sapientiae suae gloriam perdat, in eo quod de ignoto bono, quod audierat, credidit.
12 Sed qui haereticum sciens mittit ad praedicandum populis, claudus est pedibus et iniquitatem bibens, quod et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiae debriat.
13 - Sicut qui misit lapidem in acervum Mercurii, etc. Qui insipienti, id est, haeretico confert honorem docendi, non minus delinquit quam qui deos et delubra gentilium cultu veneratur inani.
14 - Quomodo si nascatur spina in manu temulenti, etc. Spina nascitur in manu temulenti, cum in operibus eius qui carnalibus servit illecebris punctiones oriuntur scelerum.
15 Quibus recte parabola quam stultus proponit assimilatur, quia, etsi verba prudentiae stultus dicere novit, nihil in his tamen vitiorum punctiones quibus vel seipsum vel proximum laceraret, vitare non novit.
16 Saepe namque imprudens, in eo quod bona dicit, aut suam occulte laudem ab hominibus, aut vituperationem quaerit aliorum.
17 - Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, etc. Canis cum vomit, profecto cibum qui pectus deprimebat eiicit; sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, iterum oneratur; et qui admissa plangunt, profecto nequitiam, de qua male satiati fuerant, et quae mentis intima deprimebat, confitendo proiiciunt, quam post confessionem, dum appetunt, resumunt.
18 - Vidisti hominem sibi sapientem videri, etc. Hoc exponens Dominus, ait: In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant (Ioan. IX).
19 - Dicit piger, Leaena in via, etc. Multi cum verba exhortationis audiunt, causantur de diabolo, dicentes velle quidem se viam iustitiae incipere, sed impediri a Satana, ne hanc perficere possint; sicque huiusmodi excusationis sermonibus semper in lectulo sui torporis, sicut ostium in cardine vertuntur; et modo exire ad operandum, modo ad quiescendum redire proponentes, in suis iacere pravitatibus nunquam desistunt.
20 - Sapientior sibi videtur piger, etc. Septem viros loquentes sententias illos dicit, qui septiformi spiritus gratia pleni, sanctae Scripturae nobis scientiam ministraverunt.
21 Quibus se sapientiorem stultus arbitratur, quia saepe nonnulli adeo mentem ab agendis his quae Dominus praecepit, despicientes avertunt, ut ne haec quidem omnia vel posse ab homine, vel debere impleri contendunt.
22 Et quasi sapientiores his qui divina eloquia scripserunt, ea facere hominem non posse autumant, quae illi, dictante Spiritu sancto, hominem facere iusserunt; imo etiam quae multos homines iuvante Spiritus eiusdem gratia perfecisse monstrarunt.
23 - Sicut qui apprehendit auribus canem, etc. Dicit Apostolus, Noli verbis contendere; ad nihil enim utiles, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II).
24 Quicunque ergo simplex sensu est, et duobus inter se iurgantibus mordaci sermone capta fuerit eius auricula, cito incipit et ipse, quasi canis latrare, et contentiones generare; sed hoc sapiens omnino devitat.
25 - Verba susurronis quasi simplicia, etc. Susurronem incentorem litis, et bilinguem appellat, qui simulat laudem verborum, et quaerit audire unde iurgia seminet.
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.101

Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, XXV. <<<     >>> XXVII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik