monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25
>>> Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, XXVI.

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, CAPUT XXV.

1 Hae quoque parabolae Salomonis, etc. Hinc novo ordine loqui incipit, ut non sicut prius, quasi ad audientem verbum faciat, sed secum ipse quid ratio veritatis habeat, disputando pertractet.
2 In quibus tamen legens quisque, vel audiens, quid appetere, quidve cavere debeat, apertissime dignoscat.
3 Quas quidem parabolas viri Ezechiae transtulisse referuntur, quia fortassis usque ad eius tempora dispersae habebantur a pluribus, prout ex ore sapientissimi regis semel dictas exceperat; sed per industriam illius collectae in unum, et in huius libelli sunt corpus insertae.
4 Notandum sane quia in his parabolis multo sunt plura, quam in caeteris per allegoriam dicta, ex collatione videlicet rerum quae figuris aptae videntur.
5 - Gloria Domini, celare verbum, etc. Gloria Domini est in carne apparentis humanitatis suae magis quam divinitatis, mortalium oculis ostendere, et se potius operum miraculis ac mysticis locutionibus, quam apertis assertionibus Verbum, id est, Dei Filium, fateri.
6 Unde multo saepius in Evangelio Filium se hominis quam Filium Dei appellare consuevit.
7 Et gloria fidelium eius discipulorum est diligenter eius investigare sermonem; quo Deum, etiam ubi patenter non dicit, mystice significat.
8 Quale est illud, Ego et Pater unum sumus (Ioan. X), et caetera huiusmodi.
9 Denique celans verbi aeternitatem, et praetendens carnis infirmitatem, ait: Quem dicunt homines esse Filium hominis (Matth. XVI)? Cui regum eximius investigato eius sermone, quem antea saepius audierat, respondit: Tu es Christus, Filius Dei vivi (Ibid.).
10 Nec parvam hac investigatione meruit gloriam; nam protinus audivit: Beatus es, Simon Bariona, et caetera (Ibid.).
11 - Coelum sursum, et terra deorsum, etc. Sicut altitudo coeli et profunditas terrae coniici ab bominibus non potest, ita scientia prophetarum et apostolorum, qui arcana divinitatis, Spiritu revelante, cognoverunt, nostrae fragilitatis capacitatem transcendit.
12 - Aufer rubiginem de argento, etc. Aufer litterae superficiem de sacro eloquio, et invenies sensum purissimum subtilitate litterae reconditum, et sub carnalium figuris caeremoniarum spiritualia latuisse mysteria.
13 - Aufer impietatem de vultu regis, etc. Aufer impietatem persequendi Christianos de animo Sauli, vel alterius cuiuslibet aemulatorum legis, et cum Christum praedicare coeperint, firmabitur iustitia cathedra doctrinae eorum, quam prius ad ruinam suam impellebat impietas, quandiu, iustitiae Dei repugnantes, suam praeponere certabant.
14 Iterum aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur iustitia thronus eius.
15 Qui enim praesunt populis, si volunt firmum esse solium suum, semper hilaritate et gratia plenos vultus exhibeant, ne per arrogantiam rigidiores effecti, mussitationem incidant plebis.
16 - Ne gloriosus appareas coram rege, etc. Superius praesulem monuerat, nunc subditum: nam, sicut illic dixit, Ut hilares vultus ostendat subiectis, ita nunc admonet ne in conspectu maiorum arrogans appareat, sed potius in mediocri loco positus, superius evocari mereatur.
17 Cui simile est illud Dominicum, Cum invitatus fueris ad nuptias, non recumbas in primo loco, et caetera (Luc. XIV).
18 Possumus autem in rege et principe Dominum significatum intelligere, in cuius conspectu nos semper humiliari necesse est, monente Petro apostolo, qui ait: Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis (II Petr. V).
19 - Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, etc. Et in Evangelio Dominus: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter teipsum solum, etc. (Matth. XVIII) - Mala aurea in lectis argenteis, etc. Sacra eloquia rectissime lectis comparantur argenteis; lectis videlicet, quia requiem praestant animabus audientium; argenteis autem, quia splendida fulgent virtutibus patrum.
20 Unde scriptum est: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI).
21 Quorum ornatui lectorum, mala superaddit aurea, quisquis eadem divina eloquia, et spiritualibus plena sensibus et mysteriis exponendo demonstrat.
22 Qui nimirum sensus apte mala vocantur, quia de arbore vitae, id est, Dei sapientia, sunt orta.
23 Apte aurea mala, quia notitiam amoremque perpetuae claritatis mentibus infundunt.
24 Mala ergo aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo, quia qui verbum Dei opportune novit iuxta audientium capacitatem praedicare, modo exempla ac dicta patrum, per quorum custodiam ad requiem perveniatur aeternam, iuxta litteram replicat; modo suaviores in his sensuum spiritualium fructus, quibus pia audientium desideria pascat, remoto litterae velamine pandit.
25 Inauris aurea, et margaritum fulgens, etc. Recte humilis auditor inauri comparatur aureae, quia dum libenter increpanti ac docenti aurem accommodat, iam sese ad percipiendam claritatem sapientiae coelestis praeparat, iam supernae lucis visioni appropiat.
26 Recte magister eruditus margarito fulgenti assimilatur, quia dum emendationem morum, dum supernorum scientiam desiderantibus, ac pie quaerentibus animis ostendit, quasi aureo ornatui maiorem insuper gratioremque fulgorem gemmae ardentis adnectit.
27 - Sicut frigus nivis in die messis, etc. Importunum videtur omnimodis tempore messis ningere.
28 Nam infra legimus Quomodo nix aestate et pluviae in messe, sic indecens est stulto gloria.
29 Sed tamen in ferventissimis Palaestinae regionibus non parum delectabile est metentibus, si subito frigus, quomodo in nive solet, adveniat; quod incendia solis aliquantum refrigeret, sudorem laborantium tergat, ardentes temperet anhelitus.
30 Cui recte frigori legatus assimilatur fidelis, quia mentem eius qui se misit, prudenter agendo repausat.
31 Mystice autem legatus fidelis, doctor est catholicus; qui autem mittit eum, Dominus.
32 Porro dies messis in aestu, tempus est praedicationis inter furores persequentium, de quo dictum est: Messis quidem multa (Matth. IX).
33 - Frigus nivis in messe, etc. Aliquantula est quies praedicantium a persecutione repugnantium.
34 Recte ergo dicitur, Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum, animam illius requiescere facit.
35 Quia sicut optabile est praedicatoribus verbi, cum ab infidelium rabie forte aliquid refrigerii accipiunt, nec facultas docendi negatur, ita ipsi qui ad praedicandum eos misit, Domino gratum esse constat, cum acceptam ab eo legationem etiam inter adversa obsistentium fideliter implent.
36 Denique, ut Lucas refert, reversis a praedicationis officio discipulis, exsultans Spiritu sancto, Patri gratias obtulit, dicens: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, etc. (Luc. X) .
37 - Nubes et ventus, etc. Huic simile videtur quod superius ait, Ne lactes quemquam labiis tuis.
38 Sed ille versiculus specialiter hoc continet, ne promittendo hominem suscipias, et non complendo decipias; iste vero versiculus et hoc continere potest, et illud quod dicit Apostolus, Habentes speciem pietatis, virtutem autem eius negantes (II Tim. III).
39 - Patientia lenietur princeps, etc. Quamvis Dominum peccando offendisti, potes tamen eius mereri clementiam, si patienter adversa, quae tibi pro peccatis irrogantur, pertuleris, humilique satisfactione duritiam donaveris contumaciae prioris.
40 - Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, etc. Dulcedinem invenisti coelestis intellectus, quae spiritualium patrum officio, quasi prudentissimarum apum tibi labore ministrata est.
41 Vide ergo ne in ea plus sapere appetas quam oportet sapere, ne dum summa intelligere ultra vires quaeris, etiam quae bene intellexeris, amittas.
42 Potest autem in hoc versu typice dictum intelligi, quod in sequenti apte subiicitur: - Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, etc. Etsi enim proximi cuiuslibet allocutionem vel visitationem melle dulciorem invenis, melius tamen est, ut rarius veniendo facias eum semper diligere tuum adventum, quam ut vel una vice tandiu cum illo maneas; vel toties ad eum venias, donec te videre fastidiat, et ne redeas, quaerat.
43 - Deus putridus, et pes lassus, etc. Et Ieremias ait: Maledictus qui spem ponit in homine, et ponit carnem brachium suum (Ierem. XIII).
44 Qui recte denti putrido et pedi lasso comparatur, quia qui illud unicum bonum hominis, hoc est adhaerere Deo, et ponere in Domino Deo spem suam nescit; iste nec vitae suscipere cibum, nec mansionem potest desiratae salutis attingere.
45 Et talis amittit pallium in die frigoris, quia etsi in serenitate vitae praesentis habitu religionis videtur indutus, ubi tamen districtio iusti udicis ingruerit, nudus omnimodo a ornatu iustitiae apparebit, nec eorum consortio dignus.
46 De quibus scriptum est, Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.
47 - Acetum in nitro, etc. Nitrum a Nitria provincia, ubi maxime nasci solet, nomen accepit; nec multum a salis ammoniaci specie distat.
48 Nam sicut salem in littore maris fervor efficit solis, durando in petram aquas marinas, quam maior vis ventorum, vel ipsius maris fervor in littoris ulteriora proiecerit, ita in Nitria, ubi aestatis pluviae prolixiorem tellurem infundunt, aderit ardor sideris tantus, qui ipsas aquas pluviales per latitudinem arenarum concoquat in petram salis quidem, vel glaciei aspectui simillimam, sed nil gelidi rigoris, nil salsi saporis habentem.
49 Quae tamen iuxta naturam salis in caumate durare, atque in nubiloso aere fluere ac liquefieri solet.
50 Hanc indigenae sumentes servant, et ubi opus fuerit, pro lavamento utuntur.
51 Unde Iudaeae peccanti dicit propheta, Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam Borith, maculata es iniquitate tua, dicit Dominus Deus (Ierem. II).
52 Crepitat autem in aqua quomodo calix viva, et ipsa quidem disperit, sed aquam lavationi habitem reddit.
53 Cuius natura, cui sit apta figurae cernens Salomon ait, Acetum in nitro, et qui cantat carmina cordi pessimo.
54 Acetum quippe si mittatur in nitro, protinus ebullit, et perversa mens, quando per increpationem corripitur, aut per praedicationis dulcedinem bona suadetur, de correptione fit deterior; et inde in murmurationis iniquitatem succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci.
55 - Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, etc. Et de corporalibus alimentis et de spiritualibus potest intelligi.
56 - Prunas eius congregabis super caput eius, etc. Non de incendus poenarum dicit; neque enim doceret sapientia ut bona inimico, perditionis causa, ministrares; sed prunas super caput eius, ardorem charitatis in corde eius significat.
57 Fit enim nonnunquam ut inimicus crebris victus beneficiis, odiorum rigore mollito, calorem in mente charitatis excipiat, ac de inimico amicus fieri, et eum quem iniuste oderat, reclamare incipiat.
58 - Ventus aquilo dissipat pluvias, etc. Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi; si vero tristi vultu haec audias, ut dixit quidam vir, discit non libenter dicere, quod didicerit non libenter audiri.
59 - Melius est sedere in angulo domatis, etc. Doma et excelsus et secretus est locus.
60 Quod enim doma Graece, Latine dicitur tectum.
61 Denique in Actibus Apostolorum, ubi Petrus in superiora ad orandum ascendit, pro superioribus, in Graeco doma scriptum.
62 Melius est ergo in altitudine virtutum manere quempiam liberum a vinculis uxoris, et a saeculi huius secretum desideriis, quam cum carnalis usu voluptatis, quotidianis nefariae mulieris contumeliis affici.
63 - Aqua frigida animae sitienti, etc. Dicit Psalmista: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea, et caetera (Psal. XLI).
64 Aqua frigida ergo, quae sitientis ardorem restinguat, et nuntius qui de longe veniens nova quaelibet et inopinata gaudia portet, assimilatur, quia et dulcedo divinae visionis animam diu desiderantem consolatur, atque ab aestu praesentium tribulationum liberam reddit; et angeli quotidie de terra longinqua, hoc est cum de superna patria descendentes in mundum iustos, vel inter tentationes spe coelestium roborant, vel iustis tentationem certaminibus ad palmam perpetuae retributionis inducunt.
65 - Fons turbatus pede, et vena corrupta, etc. Fons et vena vitae est os et lingua iusti, qui meditatur sapientiam et loquitur iudicium.
66 Et si hunc a diabolo superari atque in casum redigi contigerit, merito fons turbatus adversario conculcante, et vena dicitur corrupta.
67 Evenit enim saepe ut qui maiore scientia praediti fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere quam fragilitati humanae concessum est, in insipientiae foveam decidant.
68 Unde subiungitur, - Sicut qui mel multum comedit, etc. Dulcedo enim mellis, si plus quam necesse est sumitur, unde delectatur os, inde vita comedentis necatur.
69 Dulcis quoque est requisitio maiestatis; sed qui plus hanc scrutari appetit quam humanitatis agnitio permittit, ipsa hunc eius gloria premit, quia velut mel sumptum immoderate, perscrutantis sensum, dum non capitur, rumpit.
70 Non hoc autem solum quisque sapiens attendere debet, ne altiora se quaerat, et ne fortiora scrutatus sit, verum etiam ne ea quae recte atque utiliter scire potuit, immoderatis sermonibus sibimet minus utilia reddat.
71 Unde adhuc apte subiungitur: - Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, etc. Si enim murum silentii non habet, patet inimici iaculis civitas mentis.
72 Et cum se per verba extra semetipsam iacit, apertam se adversario ostendit; quam tanto ille sine labore superat, quanto et ipsa quae vincitur, contra semetipsam per multiloquium pugnat.
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.95

>>> Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 3, XXVI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik