monumenta.ch > Beda Venerabilis > 24
Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, XXIII. <<<    

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, CAPUT XXIV.

1 Ne aemuleris viros malos, etc. Ne desideres eos imitari quos vitiis illis de quibus commemoravi videris implicari, sed potius sapientiae operam dare curato.
2 - In doctrina replebuntur cellaria, etc. Cellaria sunt corda iustorum, quae non nisi per doctrinam sapientiae donariis virtutum replebuntur.
3 - Vir sapiens, fortis est, etc. Non omnis qui fortis et sapiens est, omnis autem sapiens fortis esse dicendus est, quia etsi corpore imbecillis est, si adsit sapientia, omnia fortis adversarii, id est, diaboli certamina vincit.
4 - Excelsa stulto sapientia, etc. Non potest stultus ad sapientiam attingere.
5 Alta est enim ab eo qui in infimis iacet vitiorum; qui etsi in praesenti se aliquid sapere putat, in porta tamen civitatis, id est, in exitu huius vitae inveniet nihil fuisse quod sapuit.
6 - Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur.
7 Ne putares stultum aestimandum fuisse eum quem hebetem tardumque ingenio videris, palam ostendit, quia ille stultus vocandus sit qui vel in cogitatione peccati suggestionibus consentit, tametsi acer ingenio videtur existere; non autem ille qui, etsi hebes sensu apparet, Dei tamen imperiis, quae discere potuit, obtemperare disposuit.
8 - Si desperaveris lassus in die angustiae, etc. Nihil exsecrabilius desperatione, quam qui habuerit, et in generalibus huius vitae laboribus, et, quod maxime nocet, in fidei certamine constantiam fortitudinis perdit.
9 - Erue eos qui dicuntur ad mortem, etc. Potest mystice accipi.
10 Erue eos qui ab haereticis decipiuntur, rectam fidem praedicando, libera bonorum operum exempla monstrando eos qui male viventibus catholicis trahuntur ad interitum.
11 Sed et si quos in certamine persecutionis lapsos vel lapsuros aspexis, sollicita hos exhortatione ad vitam restaurare satage; si quos fame perituros, si quos algere videris, illos, dato victu ac vestitu, recrea.
12 - Comede, fili, mel, quia bonum est, etc. Patet facillime quare doctrinam sapientiae melli comparet et favo, quia nimirum, sicut illa cibis, sic haec doctrinis caeteris dulcedine praestat.
13 Sed hoc inter utriusque significantiam distat, quia mel, quod in promptu est ad comedendum, moralem litterae superficiem insinuat; favus autem, in quo mel de cera exprimitur, allegoricam locutionem figurate denuntiat, ubi, seducto litterae velamine, suavitatis sensus spiritualis, aliquanto cum labore vel mora percipitur.
14 - Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo iusti, etc. Ne quaeras aliquam occasionem per quam deroges homini iusto.
15 Ille enim si ceciderit, cito amovet pedem suum, ut careat vitio quod non iteratur in facto.
16 Impii autem sic corruunt, ut ulterius non redeant, sicut subsequenter addit, dicens: - Septies enim cadit iustus, etc. Quomodo autem iustus appellatur, qui cadere, id est, peccare memoratur? nisi quia de levibus quotidianisque loquitur peccatis, sine quibus nec iustorum quispiam esse in hac vita potuit? Quia nimirum per ignorantiam, per oblivionem, per cogitationem, per sermonem, per surreptionem, per necessitatem, per fragilitatem carnis, singulis diebus, vel inviti vel volentes frequenter reatum incurrimus.
17 Et tamen resurgit iustus, videlicet quia iustus est, nec iustitiae eius praeiudicat lapsus fragilitatis humanae.
18 Unde bene, cum de iusti casu loqueretur, non addidit in malum, quia etsi malum est quod cadunt, nec tamen in malum, quod inciderant, haerere possunt, citius resurgendo procurant.
19 At contra de reprobis dicitur: Impii autem corruent in malum, quia videlicet impii, cum ceciderint, vel, quod est gravius, corruerint, ut Scriptura dicit, id est, cum capitalia crimina perpetrarint, ita suo casui delectando assentiunt, ut ab hoc poenitendo relevari despiciant.
20 - Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, etc. Supra iusto insidias tendere vetuit; nunc autem, ut se perfectum reddat in omnibus, etiam inimicis, cum peccaverint, aut aliquid adversitatis incurrerint, insultare prohibet, ne forte, si miserante Domino ad poenitentiam salutemque animae redierint, ac tecum fidelem amicitiam habere coeperint, tunc erubescas, quia illos aliquando despexeris, quos divina gratia ad vitam reservaverat.
21 Sed, quantum potes, iacentibus condole, eosque ut resurgere debeant adiuva; et si votum conatumque tuum sequitur effectus, gaudebis de sanato quem male habentem dolueras; sin alias, tuae tamen benevolentiae apud Deum fructu non carebis.
22 Vel certe ita dicendum est: Ne gaudeas de casu inimici, ne forte Dominus superbiam tuam, quae illi absque dubio displicet, hoc ordine deiiciens humiliet, ut te cadente in peccatum, ille resipiscens sanetur.
23 - Time Dominum, fili mi, et regem.
24 Iusta quod ipse ait, Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII).
25 Neque obstat aliquid in Domino et rege, Patrem et Filium intelligere designari, qui uno eodemque sunt divinitatis honore colendi.
26 Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Ioan. V).
27 Et cum detractoribus non commiscearis.
28 Illis videlicet qui dicentes se Deum Patrem nosse, Filium Dei in carne apparentem noluerunt recipere.
29 - Quoniam repente consurget perditio eorum, etc. Utriusque dicit, et detrahentis, et eius qui illi favendo commistus est; derogantium Christo principum, et decepti ab eis populi; lacerantium fidem haeresiarcharum, et auscultantium illis auditorum.
30 - Haec quoque sapientibus.
31 Subauditur, ignota sunt, quando reproborum quisque quam repentino interitu rapiatur e saeculo Vel haec quoque sapientibus sunt observanda, quae docui, ne detractoribus misceantur; quia hoc specialiter vitio totum pene genus periclitatur humanum.
32 Unde eidem vitio mederi volens beatus pater Augustinus, hos in sua mensa versiculos fecit describi: Quisquis amat dictis absentis carpere vitam,
Hac mensa indignam noverit esse suam.
33 Hunc versiculum antiqua editio manifestius dicit: Haec dico vobis sapientiam agnoscentibus, quod sequentium sententiarum non incongrue potest esse principium.
34 - Cognoscere personam in iudicio non est bonum.
35 Supra regem timere docuit, et nunc personam in iudicio cognoscere vetat.
36 Unde colligitur quia ita principibus debitum obsequii temporalis subiectos oportet impendere, ut nunquam reverentiae vel timoris eorum respectu a via veritatis exorbitent.
37 - Labia deosculabitur, etc. Osculum pacis et amoris est signum.
38 Qui ergo recta respondit, labia deosculabitur, quia quicunque, neglecta acceptione personarum, sola iustitiae verba sequitur, iste, etsi insipientibus gravis forte videtur et austerus, multos tamen cum quibus pacem habeat, prudentes; multos, qui sua dicta cum amore amplectantur, inveniet.
39 Saepe etiam illos quos adversantes suis rectis assertionibus toleraverat, conversos postmodum ad meliora amicos recipiet et socios.
40 - Praepara opus tuum foris, etc. Quid est praeparato opere agrum diligenter exercere, nisi evulsis iniquitatum sentibus actionem nostram ad frugem retributionis excolere? Et quid est post agri exercitium ad aedificium domus redire, nisi quod plerumque ex bonis operibus discimus, quantam vitae munditiam et in cogitatione constituamus? Ille quippe bene mentis domum aedificat, qui primum agrum corporis a spinis vitiorum purgat, ne si desideriorum sentes in carnis agro proficiant, intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur.
41 - Ne sis testis frustra contra proximum tuum, etc. Et haec ad exercitium agri nostri, id est, ad cultum bonae actionis pertinent, innocentem videlicet proximum falso testimonio non laedere, peccanti cuilibet, fiduciam amplius peccandi, adulando non tribuere; malum pro malo non reddere; sic enim fit ut cum primo actus exterius bene composueris, postmodum ad interioris quoque hominis excolendam munditiam pertingas, et quasi post exercitium agri, etiam mentis habitaculum piis cogitationibus ornare altiusque constituere incipias.
42 Quod quia reprobi facere dissimulant, recte subditur: Per agrum hominis pigri transivi, etc. Per agrum vineamque pigri ac stulti transire, est cuiuslibet vitam negligentis inspicere, quam urticae vel spinae replent, quia in corde negligentium prurientia terrena desideria, et punctiones pullulant vitiorum.
43 Iuxta quod scriptum est: In desideriis est omnis otiosus.
44 Et maceria lapidum in vinea vel agro stulti destructa iacet, cum coepta virtutum munimina, vel improbitate hominum malorum deceptus, vel immundorum spirituum persuasione callida, quisque negligens perdit.
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.91

Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, XXIII. <<<    
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik