Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, CAPUT XXIII.
1 | Quando sederis, ut comedas cum principe, etc. Per allegoriam cuncta dicuntur: Quando sederis ad legendum cum magistro, ut pane verbi reficiaris, diligenter intellige quae scripta sunt, et discretionem sacrae lectionis in tua locutione conserva, si tamen talis es tantumque eruditus qui in potestate habeas animam tuam, neque quasi indoctus mente tuae doctrinae. |
2 | Guttur namque pro loquela posuit, quia vox in gutture est; cultrum, pro discretione, quia cibos cum reficimur, cultro secante, praeparamus. |
3 | Et sedens ut comedat, cultrum in gutture suo statuit, quando is qui divina sedulus meditatur eloquia, discreta ex ore verba depromit, nec alia saepius in lingua quam coelestis oraculi dicta revolvit. |
4 | Hoc autem eius est facere qui in potestate habet animam suam, id est, immobilem inter errores fallentium, sapientis animi statum servare didicit. |
5 | Unde et recte subiungit: - Ne desideres de cibis eius, etc. Quod est aperte dicere, Ne desideres eius auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacium dogmatum, auditores suos fallere consuevit. |
6 | - Noli laborare, ut diteris. |
7 | Divitias scientiae significat, quas ultra mensuram capacitatis nostrae quaerere prohibemur. |
8 | - Sed prudentiae tuae pone modum. |
9 | Illum videlicet de quo supra dictum est: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui; hoc est, terminos datae a patribus fidei. |
10 | - Ne erigas oculos tuos ad opes, etc. Ne erigas mentem tuam ad perscrutanda divinitatis arcana, quae penetrare non vales. |
11 | Haec enim coelestibus solum civibus patent. |
12 | - Ne comedas cum homine invido, etc. Ne de Scripturis cum haeretico loquaris, quia invidet humanae saluti, malens decipere quam corrigere; quoniam sicut ariolus et coniector somniorum existimat quod ignorat, ita haereticus, quae non intelligit in Scripturis, prout libet interpretari praesumit. |
13 | - Comede et bibe, dicet tibi, etc. Securus, inquit, disce et age quae doceo, cum ipse his quae docet, fidem certam non habeat, sciens de corde suo finxisse quae doceret. |
14 | - Cibos quos comederas evomes, etc. Sensus perversos quos ab haereticis didiceras, necesse est ut vel per poenitentiam corrigendus deseras, vel post mortem pro his poenas luere cogaris, perdasque sermones confessionis, quibus eis praedicantibus, humiliter favendum esse putaveras. |
15 | - In auribus insipientium ne loquaris, etc. Huic simile est illud Evangelii, Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas ante porcos, et caetera (Matth. VII, 6). |
16 | Sicut ergo supra admonuit, ne haereticorum doctrinis auscultares, ita nunc hortatur, ne amore vanae gloriae seductus, immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras. |
17 | - Ne attingas terminos parvulorum, etc. Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat, quia cum esset in carne, pauperum magis quam divitum consors fidei dignatus est. |
18 | Alioquin idem Dominus est omnium, dives in omnes qui invocant eum. |
19 | Possunt autem congruenter pupillorum ac parvulorum nomine illi designari, de quibus Dominus ait: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis, qui in me credunt. |
20 | Dico enim vobis quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Matth. XVIII). |
21 | Quorum agros et terminos qui attigerit, hoc est, qui conversationem eorum bonam inquietando laeserit, iudicium Domini non evadet. |
22 | - Non aemuletur cor tuum peccatores, etc. Si tota die, id est, toto tempore quo in saeculi huius luce consistis, et peccatorum exempla vitare, et Dominum timere sategeris, habebis spem beatae retributionis in novissimo, hoc est, cum ad finem huius vitae perveneris, ipso etiam attestante, qui ait: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II). |
23 | - Noli esse in conviviis potatorum, etc. Carnes quippe ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis, vicissim proximorum vitia dicere, de quorum poena mox subditur: - Quia vacantes potibus et dantes symbola, etc. Symbolum graecum nomen est, et interpretatur collatio. |
24 | Est autem collatio sermonum, sicut in consiliis solet; est et pecuniarum sive aliarum rerum, ut et praesens locus docet. |
25 | Potibus ergo vacant qui de opprobrio alienae vitae se inebriant. |
26 | Symbolum vero dare, est sicut unusquisque solet pro parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre. |
27 | Sed vacantes potibus, et dantes symbola, consumentur, quia, sicut scriptum est: Omnis detractor eradicabitur. |
28 | - Vestietur autem pannis dormitatio. |
29 | Quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua inveniet, quem hic ad alienae vitae exquirenda crimina detractionis suae languor occupavit. |
30 | - Gaudeat pater tuus, et mater tua, etc. Gaudeat Deus Pater de tua iustitia; gaudeat et Ecclesia mater; sed et sacerdos, qui te per gratiam baptismi regeneravit, quique te erudivit a parvulo, de tuis bonis gratuletur operibus. |
31 | - Cui vae? cuius patri vae? Quaerit disputando quibus hominum sceleribus maxima a Domino poena servetur. |
32 | Et respondet ipse ratiocinando, quia his, absque omni dubietate, qui per ebrietatem devolvuntur ad luxuriam. |
33 | Cui, inquit, vae? cuius patri vae? Vae, aeternum interitum nominat. |
34 | De quo Dominus: Vae, inquit, homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII), Patrem autem eius cui vae immineat, vel hominem dicit, a quo exempla pravi operis foris quisque, ut peccaret, accepit; vel certe diabolum, qui intus in corde virus pestiferae suggestionis infundit. |
35 | De quo Iudaeis dictum est: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis (Ioan. VIII). |
36 | - Cui rixae? cui foveae? Rixae, quia concordiam pacis servare nescit, quem ebrietas sensus impotem reddidit; foveae, quia passim in volutabra vitiorum omnium cadere non trepidat, qui inter bona malaque discernere, quasi mente captus, ignorat. |
37 | Illamque saepissime foveam ebriosus incidit; de qua praefatum est: Fovea enim profunda, est meretrix; et puteus angustus, aliena. |
38 | - Cui sine causa vulnera? etc. Vulnera sine causa, quia multi vino ultra modum impleti, vulnera per timorem in membris acceperunt, quae nulla ferri causa pertulerunt; suffusio oculorum, quia immoderatus vini haustus, et caliginem plurimis visus corporalis, et caecitatem genuit sensus interioris. |
39 | - Nonne his qui morantur in vino? etc. Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari ultra tempus et utilitatem in vino, et evacuandis alterutrum certare calicibus; iuxta illud Isaiae, Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendum ebrietatem (Isai. V). |
40 | - Oculi tui videbunt extraneas, etc. Consuetum et pene naturale est vitium, post ebrietatis venena diffusa in corde, muliebrem sequi concupiscentiam, comitante etiam pravitate ac turpitudine verborum. |
41 | - Et eris sicut dormiens in medio mari, etc. In medio mari dormit, qui in huius mundi tentationibus positus providere motus irruentium vitiorum, quasi imminentes undarum cumulos, negligit, et quasi sopitus gubernator clavum amittit, quando mens ad regendam navem corporis, studium sollicitudinis perdit. |
42 | - Et dices, Verberaverunt me, sed non dolui, etc. Vox percussi et dormientis exprimitur. |
43 | Mens quippe a cura sollicitudinis dormiens verberatur, et non dolet, quia sicut imminentia mala non prospicit, sic nec quae perpetraverit agnoscit. |
44 | Trahitur, et nequaquam sentit, quia per illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur. |
45 | Quae quidem evigilare optat, ut vina rursus reperiat, quia quamvis somno stuporis a sui custodia prematur, vigilare tamen ad curas saeculi nititur, ut semper voluptatibus debrietur. |
46 | Et cum ad illud dormiat, in quo solerter vigilare debuisset, vigilare appetit, ad quod laudabiliter dormire potuisset. |