1 | Melius est nomen bonum, etc. Nomen bonum dicit, non quod a turbis vulgi imperiti, sed quod fidelium, quamvis paucorum, testimonio laudetur. |
2 | Neque enim bonum habere nomen refugit, sed a bonis solum quaerebat laudari, qui ait: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I). |
3 | Nomen ergo bonum est, nomen religionis, quod divitiis mundialibus iure praefertur; nam etsi mundum quis lucraretur universum, merito hunc contemneret, tantum ut nomen eius scriberetur in coelo, eiusque memoria, et inter angelos, et inter homines sanctos figeretur aeterna. |
4 | - Super argentum et aurum, gratia bona. |
5 | Illam significat gratiam, cum quis pro bono opere laudatur a bonis, imo pro collatis ei donis meritorum, glorificatur Pater qui in coelis est. |
6 | - Dives et pauper obviaverunt sibi, etc. Neque divitem propter divitias et honores, neque pro inopia pauperem despicias, sed hoc in utroque merito venerare, quia opus sunt divinum, quia ad imaginem Dei et similitudinem facti. |
7 | - Callidus vidit malum, et abscondit se, etc. Multi ex principibus crediderunt in Domino, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eiicerentur: quia enim erant callidi, videbant malum persecutionis quod imminebat, et absconderunt fidem pietatis quam parumper conceperant. |
8 | Innocentes vero apostoli pertransierunt itinere recto professionis, quo coeperunt, et afflicti sunt verbere, vinculis, carcere et ipsa etiam morte multati. |
9 | Utrorumque autem exemplum multi usque nunc, et in certamine fidei, et in communibus sequuntur actibus. |
10 | Hunc versum antiqui interpretes manifestius, sed in alium sensum transtulerunt: Astutus videns nequam puniri, valde ipse disciplinam accipit; insipientes autem praetereuntes damno afflicti sunt. |
11 | - Finis modestiae, timor Domini, etc. Modestiam dicit constantiam operum bonorum; timorem vero Domini, illum qui permanet in saeculum saeculi. |
12 | Quia nimirum perfectio virtutum est ad hunc animi statum conscendere, quo gratiam Conditoris vel in modico timeamus offendere: nihil prorsus eius memoriae praeponentes, quae alibi charitas vocatur, perfecta foras mittens timorem (I Ioan. IV), servilem videlicet et incipientem, quo metuit quisque ne forte peccando poenis mereatur subigi. |
13 | Quod autem subiungit, Divitiae, et gloria, et vita, in futuro significat. |
14 | Finis ergo modestiae timor Domini, divitiae, et gloria, et vita: quia nimirum perfectio virtutum est in hac vita, ut timeamus Dominum timore sancto, hoc est, sincera illum dilectione colamus. |
15 | Finis virtutum in futuro, ut divitias haereditatis promissae regni coelestis, gloriam et vitam sine fine percipiamus a Domino. |
16 | Unde Petrus ait: Quem cum videritis, exsultabitis laetitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum vestrarum (I Petr. III). |
17 | - Arma et gladii in via perversi, etc. Dupliciter intelligendum, quia perversi et armati sunt semper ad nocendum proximis, verbo vel opere scelesto, et ipsos parata semper exspectat ultio divini examinis. |
18 | Qui vero animam suam in aeternum salvari procurat, longe refugit ab huiusmodi armis et gladiis, quia et mentem manumque suam a proximorum laesione refrenat, et ne animadversione districti iudicis ipse feriatur, intenta mente praecavet. |
19 | - Proverbium est, Adolescens iuxta viam suam, etc. Constat plerosque in senectute, Domino donante, mutari a vitiis quae adolescentes habuerant; et contra, nonnullos, illo deserente se, deserere circa senium virtutes quibus in adolescentia videbantur illustrati. |
20 | Sed quia multo saepius quisque mores quibus ab adolescentia imbutus est in reliquum vitae tempus exsequi consuevit, proverbium esse dicit, quia quod adolescens quisque ceperit, in senecta non mutaverit. |
21 | Non tamen ipse semper ita evenire confirmat. |
22 | Idcirco autem huiusmodi proverbium ponit, ut auditores suos a prima aetate virtutibus studere persuadeat, ne forte in senectute non possint discere studia quibus in tenera aetate mancipari despexerant. |
23 | Nam et Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu Et Graeca narrat historia Alexandrum potentissimum regem, orbis dominatorem, et in moribus et in incessu Leonidis paedagogi sui non potuisse carere vitiis, quibus parvulus adhuc fuerat infectus. |
24 | - Dives pauperibus imperat, etc. Patet iuxta litteram; sed et divites virtutibus in iudicio occulti inspectoris principantur eis, imo eorum futuri iudices existunt, qui virtutum divitiis carent. |
25 | Et qui verbum salutaris doctrinae accipit a doctore, servus est eiusdem doctoris, id est, debitor implendi omnia quae illi [ille] magisterii coelestis iure praecipit. |
26 | - Qui seminat iniquitatem, etc. Certum est quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, recipiet vindictam; sed quia sequitur, Et virga irae suae consummabitur, illam maxime iniquitatem videtur dicere, quae immiti et impia mente peragitur, ut est latrocinia exercere, homines servitio premere, tormentis laniare, morte perimere, bovem viduae pro pignore auferre, ipsam de adversario, cum possit, vindicare non velle. |
27 | Talis etenim merito virga irae suae consummabitur; quia, sicut Dominus ait, Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit (Matth. XXVI, 52), id est, qui iniuste in alios saeviunt, ipsa saevitia sibimet interitum consciscunt. |
28 | Verum quia dixerat de impio, sequitur e contrario de pio: - Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur, etc. Huic simile est illud iudicis eiusdem, qui misericordes ab impiis discernens, ait: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum paratum vobis a constitutione mundi; quia esurivi, et dedistis mihi manducare, et caetera (Matth. XXV, 34, 35). |
29 | Possunt autem panes qui pauperi dantur, non solum alimenta carnalia, sed etiam doctrina spiritualis, qua anima reficitur, intelligi. |
30 | - Eiice derisorem, et exibit cum eo iurgium, etc. Eiice haereticum, quem corrigere non potes, ab Ecclesia; et cum illi libertatem abstuleris praedicandi, catholicae paci auxilium praestas. |
31 | - Qui diligit cordis munditiam, etc. Qui mundo corde recte praedicat, inter illos connumerabitur, de quibus eidem Regi et Conditori saeculorum propheta dicebat: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII). |
32 | Nam si quis gratiam labiorum recta praedicando praemonstrat, cordis autem munditiam custodire dissimulat, nequaquam talis aeterni regis amicitia frui posse putandus est. |
33 | - Oculi Domini custodiunt scientiam, etc. Superna inspectio custodit semper in Ecclesia scientiam veritatis, quam docuit; verba haereticorum, imo omnis sermo pietati et iustitiae contrarius, quia Domino regente non servatur, cum suo auctore subvertitur. |
34 | - Dicit piger: Leo foris, etc. Dicit saepe in animo suo is qui ad agenda opera bona piger est, ad confitendam fidem quam corde tenet timidus, Non audeo fidem quam teneo foris profiteri, ne me persecutor impius, quia fidelem audit, perimat. |
35 | Timeo ad exercendas virtutum actiones in publicum progredi, ne forte me vel antiqui hostis adversitas gravior tentet; vel etiam homo quilibet perversus cum suorum turba derideat, conviciis confundat, iniuriis afficiat; aut sicut multos iustorum, qui ab eius vita discordant, tormentis et morte consumat. |
36 | Leo est, inquit, foris; in medio platearum occidendus sum. |
37 | Quod est aperte dicere. |
38 | Et verba et opera virtutum ubi ostendi foris coeperint, statim persecutio vel hominum vel spirituum comitatur immundorum. |
39 | Nec valeo tentationibus resistere, sed in ipsis boni propositi vincar incoeptis. |
40 | - Fovea profunda, os alienae, etc. Qui verba vel oscula meretricis libenter amplectitur, quasi ianuam iam gehennalis pulsat abyssi, citoque mergetur, si pedem cautus non retrahit, si non membra caetera a vitiis cohibet foveae poenalis, quam nullus omnino nisi filius irae illabitur. |
41 | - Stultitia colligata est in corde pueri, etc. Multos novimus pueros sapientia praeditos; nam Ieremias puer prophetiae ministerium suscepit. |
42 | Et Daniel scribit, Quia Deus dedit pueris abstinentibus scientiam et disciplinam in omni verbo et sapientia (Dan. II,). |
43 | Unde restat intelligere, quia pueros hoc loco, non aetate, sed sensu parvulos significet; quales esse vetabat Apostolus eos, quibus ait. |
44 | Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV). |
45 | Huiusmodi enim pueros, id est, animos stultitiae, vel lasciviae, vel inertiae deditos, necesse esse iuvenili disciplina castigari, et ad iustum vitae tramitem, prudentium vigore perduci. |
46 | - Qui calumniatur pauperem, etc. Constat quia rapaces, et quae pauperibus auferunt, et quae iuste videntur possidere, pariter omnia perdunt, cum in examine districti iudicis poenas pro his quae gessere recipiunt, sed et his qui pauperem spiritu fratrem calumniatur, virtutibus eius detrahendo, ut per huius vituperationem ipse divitias quas desiderat augeat, id est, gloriam laudis humanae maiorem, quasi sanctior accipiat; merito talis calumniator, quidquid bonae actionis habere videbatur, amittit, et a fructu virtutum vacuus in fine manebit. |
47 | - Hucusque pertingit titulus Parabolarum Salomonis, qui supra positus est; ex quo novum locutionis genus probatur assumpsisse, ut ea quae diceret, non quasi ad alium quem doceret loquendo, sed velut solus secum ratiocinando videatur affari. |
48 | Quorum videlicet Parabolarum primus est versiculus, Filius sapiens laetificat patrem; filius vero stultus, moestitia est matri suae. |
49 | Ultimus iste, ad quem usque explanando pervenimus. |
50 | Hinc, ad priorem loquendi modum revertitur, ut specialiter ad eum quem instruit, verbum faciat; quod ita incipit, - Inclina aurem tuam, etc. Pulcherrimum initium ponit novae locutionis, ut aurem pariter ad audiendum, et cor apponere ad intelligendum, quae sapientes loquantur, eum quem erudit iubeat. |
51 | - Quae pulchra erit tibi, cum servaveris eam in ventre tuo, etc. Aspera saepe videtur insipientibus, et insuavis doctrina sapientiae; sed cum eius virtutem intimo corde perceperint, cum operibus servare, cum hanc quoque labiis propinare fratribus didicerint, pulchriorem hanc caeteris dogmatibus esse deprehendent. |
52 | - Ecce descripsi eam tripliciter tibi, etc. Tripliciter auditori doctrinam descripsit suam, quia cogitare, loqui et operibus hanc exercere praecepit. |
53 | Qua descriptione triplici totus iste libellus, si quis bene considerat, plenus refulget, - Non facias violentiam pauperi, etc. Potest de quolibet paupere vel egeno accipi, de quo dictum est: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor (Psal. XIX). |
54 | Verum quia sequitur, Et configet eos qui confixerunt animam eius, melius de illo intelligitur, qui cum dives esset, pauper factus est pro nobis (II Cor. VIII); nec solum pauperari, ut nos ditaret, sed etiam ut nos redimeret, crucifigi dignatus est. |
55 | Prohibet ergo sapientia suos auditores Domino, in carne praedicanti violentiam mortemque inferre, quia nimirum certus restat interitus eis, qui in auctorem vitae manus mittere non timuerunt. |
56 | - Noli esse amicus homini iracundo, etc. Et haec cum de omni iracundo vel furioso possint generaliter accipi, tamen nihil prohibet de illis qui contra Salvatorem et discipulos eius vesana mente furebant; a quorum amicitia et comitatu prohibentur quicunque in eum credentes curam suae salutis agebant, ne ex vicinia pravorum etiam ipsi perirent; quod Iudae Iscariotis casu fieri posse probatum est. |
57 | Generaliter antem dicendum quod, sicut perfecti viri perversos proximos non debent fugere, quia illos saepe ad rectitudinem pertrahunt, et ipsi ad perversitatem nunquam trahuntur; ita infirmi quique societatem debent declinare pravorum, ne mala, quae frequenter aspiciunt et corrigere non valent, delectentur imitari. |
58 | - Noli esse cum his qui defigunt manus suas, etc. Noli esse cum his qui se, cum essent liberi ac sibimet vacantes, defigunt in cura salutis malorum, spondentes se rationem pro eorum animabus Domino reddituros. |
59 | Si enim ille pro quo spopondisti non habet bona opera quibus te liberum ac securum reddat tuae sponsionis, quid tibi utile est ut ipse in die iudicii pro eius anima iudiceris, amittasque habitum iustitiae quo indutus esse videbaris? Unde et Dominus, Messis quidem multa, operarii autem pauci (Matth. IX). |
60 | Ne transgrediaris terminos antiquos, etc. Ne transgrediaris terminos fidei, quos catholici ab initio statuere doctores. |
61 | - Vidisti virum velocem in opere suo, etc. Quemcunque velocem videris in opere suo, id est, in opere bono, quod eius erat facere, strenuum atque sollicitum, scito hunc in die novissimi examinis coram apostolis, qui cum Christo mundum iudicaturi sedebunt, esse staturum, quia videlicet eorum iussa servaverit, neque in parte ignobilium doctorum, quorum caverit errorem, hoc est, ad sinistram iudicis esse ponendum. |