Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, CAPUT XXI.
1 | Sicut divisiones aquarum, etc. Quare cor regis, et non potius omnium hominum in manu Dei esse perhibet, cum scriptum sit, Quia in manu eius sunt omnes fines terrae (Psal. XCIV), nisi forte regem sanctum quemque appellat, qui vitiorum bella in seipso vincere, virgulta malitiae novit exstirpare? Sicut enim Dominus multifariis aquarum divisionibus terrarum fines late simul et aeris implet, tegit quoque aquis superiora coelorum; ita cor regis quocunque voluerit inclinat, quia sicut divisiones gratiarum iuxta suam voluntatem, et angelis et hominibus tribuit, ita etiam corda sanctorum quibuscunque voluerit, digna donationibus reddit. |
2 | Neque ullum habet Pelagianista locum, quo absque Dei gratia quis salvus fieri possit. |
3 | - Perversa via viri aliena est, etc. Iuste coram Domino vivere proprium est humanae conditionis. |
4 | Unde alibi dicit, Deum time, et mandata eius observa, hoc est enim omnis homo (Eccli. XII). |
5 | At qui perverse vivit, alienam profecto a natura humana viam incedit. |
6 | Perversa ergo actio aliena est, et contra naturam. |
7 | Qui autem mundus est in opere, hic recte, quod per naturam originaliter sumpsit, exsequitur. |
8 | - Melius est sedere in angulo domatis, etc. Adeo verum est, melius esse ut sedeas in angulo domatis, id est, in secreta altitudine vitae continentioris, quam cum muliere mala in domo, quae sit tibi communis cum illa, ut etiamsi optima tibi mulier ducenda offeratur, melius sit contempto connubio propter comitatum Agni coelibem ducere vitam. |
9 | - Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, etc. Generaliter haec accipienda sententia, et non egeno tantum, vel corporaliter infirmo: nam et qui in criminibus alienis non affectu misericordiae condolere, sed iudicantis mavult tenere censuram, ostendit se necdum vitiorum fetibus eliquatum, nec auditu divinae miserationis existere dignum. |
10 | Munus absconditum exstinguit iras, etc. Qui iram districti iudicis, quam peccando meruit, placare desiderat, eleemosynas det pauperibus, et hoc nulla delectatione humani favoris, sed tantum amore Conditoris, qui cordium occulta respicit. |
11 | Sic enim fit munus absconditum, sic ad mitigandam Conditoris iram proficit, si nullo externae retributionis intuitu porrigatur. |
12 | Sic impletur quod ipse praecepit: Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3). |
13 | - Gaudium iusto est facere iudicium, etc. Gaudet iustus, cum bonis desudat operibus, quia sperat se propter haec bonis remunerandum esse perennibus. |
14 | At vero reprobi, dum mala quae Deum prohibuisse norunt, faciunt, quamvis suae luxuriae perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno carere non possunt, quia se mala perpetuo passuros pro his quae temporaliter male fecerint, non ambigunt. |
15 | - Vir qui erraverit a via doctrinae, etc. Gigantes dicit immundos spiritus, de quibus beatus Iob, Ecce gigantes, inquit, gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis (Iob. XXVI, 5), id est, superbi et male fortes spiritus daemoniorum, cum his, quos deceperint, hominibus, poenis subacti torquentur. |
16 | Horum enim coetui sociabuntur, qui a via veritatis erraverint, ipso iudice attestante, qui se illis dicturum esse praedixit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (Matth. XXV, 41). |
17 | - Pro iusto datur impius, etc. Iusti et recti idem esse videntur; sed distat inter impios et iniquos, quod iniqui sunt omnes reprobi; impii vero, qui maioribus implicati sceleribus, vel nunquam sanctae mysteria fidei perceperunt, vel post accepta ad apostasiam redierunt. |
18 | Unde potest hoc loco impios, omnes fidelium persecutores dictos accipi; porro iniquorum vocabulo generaliter omnes mali designari. |
19 | Et pro iusto datur impius, cum pro martyre persecutor, qui eum morti dedit, punitur. |
20 | Pro rectis iniqui, qui eorum iustam vitam videntes, imitari nolebant. |
21 | Damnatur Herodes non tantum pro innocentibus, quos impie neci tradidit; sed et argumentum damnationis accepit, quia fidem magorum sequi ad quaerendum Dominum noluit, cum esset inter Iudaeos, et prophetarum dicta cognosceret. |
22 | Hinc etenim Dominus ait: Regina austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam, etc (Matth. XXI). |
23 | Non quia ipsa sua virtute ac potentia condemnabit, sed quia in eius comparatione condemnabuntur, qui devotionem eius scientes, cum facilius multo possent, sapientiae curam dissimulabant habere. |
24 | - Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti, etc. Alacritas bonorum operum, Deo semper amabilis; et pinguedo dilectionis in sanctorum ecclesia refulget. |
25 | Quem versiculum beatus papa Gregorius in Homiliis Evangelii, iuxta antiquam translationem posuit: Thesaurus desiderabilis requiescet in ore sapientis. |
26 | Verum reprobi non tantum virtutes non assequi, sed et persequi, et quantum valent, in bonis obruere festinant. |
27 | Potest sane hic versus de quolibet martyrum accipi, in cuius habitatione, id est, corpore, anima sancta, Dei videlicet thesaurus servetur, abundet et unctio gratiae spiritualis. |
28 | At persecutor imprudens huiusmodi habitaculum disrumpere potest; thesaurum vero, qui habitaculo tenebatur, et oleum nequaquam tangere potest. |
29 | Unde Dominus docet non timere eos qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant (Luc. XII). |
30 | - Civitatem fortium ascendit sapiens, etc. Civitatem fortium, mundum dicit, qui quondam malignorum spirituum tyrannidi stultae subactus serviebat, habens fiduciam vitae in cultu eorum qui non sunt dii, sed opera manuum hominum (Psal. CXIII). |
31 | Hanc civitatem intravit natus ille in carne, qui est Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I). |
32 | Destruxit per suos praedicatores cultum deorum, in quibus fuere confisi, veritatis ignari, atque in fide coelestium docuit habendam esse fiduciam, quae nunquam posset destrui. |
33 | Sed et quotidie civitatem fortium ascendit sapiens, et destruit robur fiducia eius, cum aliquis fidelis doctor argumenta philosophorum vel haereticorum, vel etiam contumaces carnalium fratrum contradictiones, quibus scelera sua defendere et alleviare nituntur, assertione fidei, et ecclesiatica castigationis disciplina redarguit, atque eviscerans annulat. |
34 | - Testis mendax peribit, etc. Qui se Deo servire testatur, nec factis dicta exsequitur, peribit. |
35 | Qui autem fideliter, ut promittit, iussis subditur divinis, huius loquela ad victoriam pervenit, quia dum per obedientiam sua desideria vincere satagit, per iustitiam iudicis postmodum victoriae palmam percipit. |
36 | - Vir impius procaciter obfirmat vultum suum, etc. Iudas, quia impius corde erat, quamvis ipso Domino se redarguente, noluit mala coepta restringere; porro Petrus, quia rectus erat corde, id est, rectitudinis amator, respiciente se Domino, mox poenitendo correxit, quod negando deliquit. |
37 | - Non est sapientia, non est prudentia, etc. Quaecunque consiliantur et sapiunt haeretici, nihil est, et vanum et inutile. |
38 | - Equus paratur ad diem belli, etc. Hominis quidem est Deo devotum tempore persecutionis animum praeparare, corpus offerre discrimini; sed divini est adiutorii, ut coepto laboris, agonis victoria, salusque succedat. |