Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, CAPUT XX.
1 | Propter frigus piger arare noluit, etc. Qui nunc propter desidiam in Dei servitio laborare neglexit, venturo die regni mendicabit, et non dabitur ei, quia quaecunque seminaverit homo, haec et metet. |
2 | Bene ergo regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nubila transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt, et fructus laboris in gaudio percipitur. |
3 | - Iustus qui ambulat in simplicitate sua, etc. Non hoc secundum litteram semper stare potest. |
4 | Nam et beatus Samuel, vir iustus et simplex, dissimiles sui filios dereliquit; et Achaz, rex iniustus ac reprobus, beatum post se dereliquit filium Ezechiam. |
5 | Sed filios iusti dicit eos, qui exempla iusti sequuntur. |
6 | Unde et nunc omnes electi propter fidem, filii dicuntur Abrahae, tes e Apostolo, qui ait: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis. |
7 | Quibus beatitudo non huius saeculi, sed futura promittitur. |
8 | Unde recte subiungitur: - Rex qui sedet in solio iudicii, etc. Etsi enim in hac vita electi mala patiantur, reproborum, ubi universalis iudicii dies apparuerit, omnia mala dissipabuntur; et coronatis cum Domino iustis, soli poenas subibunt iniusti. |
9 | Quod etiam nunc per partes agitur, cum quis sanctorum victor exierit de saeculo, sed et ille qui eum tribulabat, persecutor, digna factis perceperit. |
10 | Potest hic versus et de electis accipi, qui habent aliquando latentia in mente mala, quae ab aliis videri non possunt hominibus, quae tamen ipse Dominus cernit, quando ea occulto respectu gratiae destruit, testante illo qui ait: Conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, etc. (Luc. XXII). |
11 | - Quis potest dicere, Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Notandum quod non ait, Quis potest mundum habere cor, et purus esse a peccato? Sed, Quis potest dicere, inquit, Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Quia sunt qui, largiente divina gratia, possunt iuxta humanum modum, et cordis et operis munditiam habere. |
12 | Unde est illud Dominicum, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V); et in psalmo: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde (Psal. XXIII). |
13 | Si enim nemo mundum habet cor, neque ullus est purus a peccato, consequens est profecto ut nullus ascendat in montem Domini, nullus hominum stet in loco sancto eius. |
14 | Quia vero constat multos ascensuros in montem Domini, staturosque in loco sancto eius, restat itaque ut sint multi mundo corde, et iuxta humanae possibilitatis modum, puri a peccato. |
15 | Nec tamen se ipse quisquam mundicordem et immunem esse a peccato absque temeritate pronuntiaverit. |
16 | Stulta est namque propriae laudis iactantia; temerarium, de sua quemque innocentia, vel iustitia gloriari. |
17 | Et quia sunt qui sua laudare quasi fortia, proximorum vero facta velut vilia solent improbare, recte subiungitur: - Pondus et pondus, mensura et mensura, etc. Diversum namque pondus in domo sua diversam habet mensuram, ut aliter videlicet sibimetipsi, aliter metiatur proximo, qui in suis semper actibus, quae laudari, in aliorum vero, quae vituperari possint, rimatur. |
18 | Et ideo talem iuste abominatur Dominus, quia nimirum quantum sibimetipsi absque meritis placet, tantum superno inspectori merito displicet. |
19 | Verum quia periculosum est cuiquam de aliena conscientia iudicare, cuius intentionem scire nequit, dat consilium, quibus indiciis iudicium nostri cordis erga proximum dirigere debeamus. |
20 | Nam sequitur: - Et studiis suis intelligitur puer, etc. Quemcunque enim virtutibus studere, modestiae, continentiae, auditioni sapientium, et observantiae mandatorum Dei, maximeque humilitati ac simplicitati, huius munda esse et recta opera intellige. |
21 | Quem vero his contrarium iter tenere deprehendis, hunc velut immundi ac distorti cordis hominem, aut corrigere et castigare, aut si hoc non vales, vitare ac declinare, ne ab eo ipse corrumparis, curato. |
22 | Nec videri contrarium debet quod hic studiosi pueri munda esse ac recta opera testatur; supra vero ait: Quis potest dicere, Mundum est cor meum, purus sum a peccato? In hoc enim versu, studium recte vivendi suadet; in illo, praesumptionem propriae puritatis dissuadet; in isto munditiam et rectitudinem, qualis in hac vita iustorum esse potest, docet habendam; in illo, subtilitatem divini examinis, qua hominum facta et intentiones diiudicat, monet semper ante oculos habendam. |
23 | Unde et illum locum antiqui interpretes ita transtulerunt: Cum sederit rex iustus in solio iudicii, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Qui et hunc quem exponimus, versiculum manifestius posuere, dicentes: Iuvenis qui cum iusto est, directa erit via illius. |
24 | Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit. |
25 | Sicut e contrario, amicus stultorum efficietur similis. |
26 | - Aurem audientem dicit, auditorem verbi obedientem: oculum videntem, doctorem eruditum. |
27 | Nemo cum Scripturarum se scientia institutum, et ad dicendum verbum Dei viderit idoneum, despiciat simplicitatem fratris, qui etsi minus doctus ad praedicandum, non tamen minus promptus est ad discendum vel ad implendum bona quae didicit. |
28 | Sed recolat quia qui sibi maiorem scientiae gratiam dedit, ipse fratri, quae habet spiritualia dona, tribuit. |
29 | Nec sibi propter se solummodo, sed etiam propter fratris commoda, tribuit dona quae voluit; dans unicuique gratiam secundum mensuram donationis suae. |
30 | - Noli diligere somnum, etc. Noli diligere somnum peccati et inertiae, de quo Apostolus ait, Hora est iam nos de somno surgere (Rom. XIII); ne te si nunc bene vigilare non vis, egestas in futuro illa gravissima, ubi nec stillam aquae unam sitiens invenire queas, occupet. |
31 | Aperi oculos tui cordis ad vigilias sanctas, et saturitatem tibi gaudiorum coelestium bene vivendo conquire. |
32 | - Malum est, malum est, dicit omnis emptor, etc. Ergo et is qui aeterna praemia in coelis comparare desiderat malum est quod in praesenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo, tunc glorietur; aperte perspiciens quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (. . . . . . .). |
33 | - Aurum et multitudo gemmarum, etc. Haec est gloriatio sapientis emptoris, qui quandiu emerit, malum esse dicit quod secum agitur: cum autem quis sanctos Dei offenderit sive laeserit, et quasi vile mancipium pro libito suae voluptatis eos tractare non recesserit, laetabitur se sapienter emisse. |
34 | Sic etiam coelestis regni emptor, ubi hinc recesserit exsultabit, comperiens labia scientiae, id est, doctrinae spiritualis, qua usus est in comparatione coelestium, auro, gemmis, et vasis esse assimilanda pretiosis. |
35 | - Suavis est homini panis mendacii, etc. In quocunque membro quis amplius peccaverit, in eo ampliora in ultione patietur tormenta. |
36 | Unde recte, qui in lingua magis deliquit, in ea plus arsurus esse perhibetur, dum os eius calculo, qui est lapis ignitus, implendum esse refertur. |
37 | Quod accidisse constat diviti illi qui epulabatur quotidie splendide, cum in inferno ardens refrigerari sibi a Lazaro linguam petebat. |
38 | Nam qui in verbis supervacuis, in epulando defluxerat, in lingua amplius ardebat. |
39 | - Et qui revelat mysteria, etc. Si quis voluerit tuis misceri amicitiis, et videris hunc prioris amici pandentem secreta, hunc velut perfidum cave. |
40 | - Haereditas, ad quam festinatur in principio, etc. Qui per avaritiae nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, in futuro ab aeterno patrimonio exhaeredes fiunt. |
41 | Aliter: Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. |
42 | Qui gradum regiminis, priusquam subesse didicerit, praeposterus accipit; in novissimo, mercede benedictionis, quae bonis rectoribus debetur, carebit. |
43 | Qui ad ministerium altaris indoctus et temerarius accesserit, et ipse in die novissima gratiam remunerationis, quae bene ministrantibus repromittitur, perdet. |
44 | Potest et ita accipi, quia qui in praesenti suas vult vindicare iniurias, hic corona patientiae in futuro carebia. |
45 | Cui sensui potissimum videtur convenire quod sequitur: Ne dicas, Reddam malum, etc. Quod etiam versiculo sequenti astruit, cum dicit: - Abominatio est apud Deum pondus et pondus, etc. Duplex namque est pondus, et stateram habet in corde suo dolosam, qui dum peccaverit, ipse veniam petit a Domino, et nihilominus peccanti in se homini ac poenitenti quod peccavit, dimittere non vult. |
46 | Eum, qui Deus est, flectere ad miserandum precibus satagit; cum ipse homo existens, nullis hominum precibus flecti ad misericordiam possit, qui iure quasi iniquus ponderator abominabitur a Domino, quia suas iniurias graviores quam Domini mensuratur: verbi gratia, nolens indulgere ei qui suam uxorem polluit, et postulans sibi indulgere, cum forte desponsatam Christo virginem maculaverit; vel certe, animam suam Deo in baptismate consecratam aliquam vitiorum sorde fedaverit. |
47 | - A Domino diriguntur gressus viri. |
48 | Quicunque hominum gressus rectum iter incedunt, non fit hoc libertate humani arbitrii, sed gubernatione illius, cui dicit Isaias, Omnia enim opera nostra operatus est in nobis (Isai . . . . .). |
49 | - Quis autem hominum intelligere potest viam suam? In hoc, inquit, manifestum claret, quia quidquid boni habet quisque, a seipso non habet; sed gratia Dei, quod nec per sui libertatem arbitrii, qualis futurus sit, qualiter vel quandiu victurus intelligere poterit. |
50 | - Ruina est hominis devorare sanctos, etc. Cum peccatum sit ulli hominum nocere, quanto magis est cum timuerit? Quomodo quadraginta viri in Actibus Apostolorum devoverint, se non manducaturos, nec bibituros, donec occiderent Paulum; et pagani saepe, ut legimus, diis suis Christianorum sanguinem devoverunt. |
51 | Hunc versiculum antiqua editio iuxta alium sensum posuit, dicens: Muscipula est viro tacito aliquid de suis consecrare; postea autem quam votum fecerit, poenitentiam agit. |
52 | Et quia utrosque, et eos qui, ut sua vota compleant, sanctos persequuntur, damnatio restat aeterna, recte subditur: - Dissipat impios rex sapiens, etc. Moris autem fuisse antiquorum, ut, adepta de hoste victoria, fornices sibi erigerent, in quibus virtutum suarum laudes describerent, ut in Saulis opere legimus. |
53 | Dominus ergo rex noster non solum impiorum destruit malitiam, sed et magnam cum electis suis eiusdem triumphi gloriam perpetuo celebrat. |
54 | Hunc versum alia translatio sic habet: Ventilator impiorum rex sapiens, et immittet illis rotam malorum, id est, poenam nullo fine consummandam. |
55 | Cui videlicet rotae contraria est corona vitae aeternae, quam repromisit Deus diligentibus se. |
56 | - Lucerna Domini spiraculum hominis, etc. Divini afflatus illuminatio, cum in mentem hominis venerit, eam sibimetipsi illuminans ostendit quia, ante Spiritus sancti adventum cogitationes pravas portare poterat, et pensare nesciebat. |
57 | - Exsultatio iuvenum, fortitudo eorum, etc. Canitiem sapientiam dicit. |
58 | Tunc etenim civitates cuiusque bene ordinatae, tunc res sanctae Ecclesiae recte aguntur, cum et fortiores quique viribus, necessariis insistunt operibus: et seniores maiore prudentia praediti, de his quae agenda sunt, salubriter consulunt. |
59 | - Livor vulneris absterget mala, etc. Cum enim exterius percutimur, ad peccatorum nostrorum memoriam taciti afflictique revocamur. |
60 | Et per hoc quod foris patimur: magis intus quod fecimus, dolemus; sicque fit ut inter vulnera aperta corporis, magis nos abluat plaga secreta ventris, quia sanat nequitias pravi operis, occultum vulnus doloris. |
61 | Solet quippe ventris appellatione mens accipi, quia sicut venter consumit escas ita mens pertractando excoquit curas |