monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19
Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, XVIII. <<<     >>> XX.

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, CAPUT XIX.

1 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua, etc. Melior est simplex auditor verbi Dei, si ea quae intelligere in Scripturis potuit, operando perficit; quam eruditus quisque, si in illis quae acute intellexit, ad haeresim praedicandam labia retorquet.
2 - Ubi non est scientia animae, non bonum, etc. Animae quidem humanae scientia vitae coelestis est necessaria, quia nimirum sine hac beata in perpetuum esse non potest.
3 At tamen qui effrenatis sensibus mentis plus appetit sapere quam decet, plerumque offensionem haereticae stultitiae temerariis tractibus incurrit, quod in primis humani generis parentibus mystice signatum est, qui dum appetitu scientiae maioris vetitum contingere properabant, a statu beatitudinis, in qua conditi sunt, deviantes, in poenam miseriae et mortalitatis inciderunt.
4 - Stultitia hominis supplantat gressus eius, etc. Stultorum moris est ut, cum peccando viam veritatis deserunt, non se errasse fateantur, sed ad culpam Conditoris sui reatus originem referant, quasi ipse occasionem peccandi tribuerit, qui vel fragilem fecerit hominem, vel ad tentationem eius hostem versutum ad miserit.
5 Unde et primus nostri generis parens, post praevaricationis excessum, increpatus a Domino, ad defensionem mox excusandi refugit, dicens: Mulier quam dedisti sociam mihi dedit de ligno, et comedi (Gen. III).
6 Et ipsa mulier: Serpens, inquit, decepit me (Ibid.).
7 Amabo namque in Creatorem, quod peccaverant, retorquebant: ille, quod mulierem per quam periret a Domino sociam accepisset; illa, quod Dominus serpentem qui se deciperet in paradiso constituisset.
8 Quo contra Sapiens Dominum precatur ut non declinet cor suum in verbum malum, ad excusandas excusationes in peccatis.
9 Sed et ille, suos supplantans gressus contra Deum, fervet animo, qui divina imperia per suam inertiam contemnens, insuper ipsum Deum, quasi importabilia hominibus onera imposuisset, mente reprehendit insana.
10 - Divitiae addunt amicos plurimos, etc. Divitiae regni coelestis, quae per sanctos doctores fidelibus tribuendae praedicantur, multos amicos, et iisdem praedicatoribus, et earum largitori Domino asciscunt.
11 A philosophis autem caeterisque gentium magistris, quia nil certae beatitudinis in futurum sciunt promittere, et hi quos habuere, separantur, videlicet conversi ad fidem, spemque Dominicae promissionis certissimam.
12 - Qui tantum verba sectatur, nihil habebit, etc. Et Apostolus ait: Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur (Rom. II).
13 - Testis falsus non erit impunitus, etc. Redarguerat eum, qui verba tantum scientiae absque operationis efficacia sectabatur; redarguit nunc illum, qui ipsa verba divinae auctoritatis male interpretando corrumpit.
14 Quod autem multa saepius iterantur, firmitatis indicium est, ut Ioseph somnum regis interpretans ait: Eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur (Gen. . . .).
15 - Non decent stultum deliciae, etc. Non decent haereticum deliciae Scripturarum, quia his bene uti non novit; neque illum qui servus adhuc peccati esse probatur, praeferri iustis in regimine Ecclesiae.
16 - Doctrina viri per patientiam noscitur.
17 Doctrina ecclesiastica per patientiam doctorum, quam sit perfecta, monstratur, quia dum magis afflictionibus ac morti corpus subdere, quam a docendi officio cessare voluerunt, ostendebant utique quantum esset salutaris, quam tanta instantia defensare curarunt.
18 Aliter, Doctrina viri per patientiam noscitur, quia tanto quisque minor ostenditur doctus, quanto convincitur minus patiens.
19 Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nescit aequanimiter aliena mala tolerare.
20 Recte autem subditur: - Et gloria eius est iniqua praetergredi.
21 Quia nimirum perfecti doctoris est sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut suam quoque fragilitatem noverit ab iniqua actione solerter observare.
22 Neque enim aut munditia propriae conversationis sine tolerantia sufficit externae conturbationis, aut si is qui fortiter adversa foris sustinet, intus adhuc enerviter iniquis moribus favet.
23 - Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, etc. De Deo rege dicit, qui et in iudicio hilaris ac blandus iustis, contra terribilis apparebit iniustis.
24 - Dolor patris filius stultus.
25 Deus qui in sua natura impassibilis semper est, et placidus, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, hosti potius maligno, quam sibi servire considerat.
26 Unde et Moyses de illo, Poenituit, inquit, eum, quod hominem fecisset in terra.
27 Et tactus dolore cordis intrinsecus, Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae (Gen. . . . .).
28 - Et tecta iugiter perstillantia, mulier litigiosa.
29 Sicut tecta perstillantia pluviam quidem de coelo suscipiunt, non tamen hanc ad utilitatem aliquam dispertiunt, sed ad molestiam potius inhabitantium derivant; ita nimirum haereticorum Ecclesia, coelestium dona verborum, non ad salutem animarum, sed ad usum suae nequitiae male interpretando, et contra catholicos litigando convertit.
30 Tecta enim perstillantia, mundas quidem pluviae guttas accipiunt, sed subiectos in domo sordidos reddunt, et haereticus limpidissima coelestis oraculi verba auditu corporis haurit; at ubi haec corde polluto attigerit, auditoribus suis sorde mista ministrat.
31 - Pigredo immittit soporem.
32 Piger appellatur, qui recte sentiendo quasi vigilat, quamvis nihil operando torpescit.
33 Sed pigredo immittit soporem, quia paulisper etiam recte sentiendo vigilantia amittitur, dum a bene operandi studio cessatur.
34 Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet.
35 Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit.
36 Et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimae fame sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo se esuriens per voluptatum desideria spargat.
37 - Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, etc. Huius sententiae veritatem probat ipse Dominus, cum eleemosynam facientibus dicturum se esse praedicit: Quandiu fecistis uni de his minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV).
38 Erudi filium tuum, ne desperes; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
39 Subiectum tibi quemlibet, si errare conspicis, diligenter castigare curato.
40 Quod si curari renuit, ita erga illum circumspecte et temperanter age, ne quid omnino in tuis verbis vel actibus, unde amplius peccet, inveniat.
41 Cui sensui opitulatur illud quod sequitur: - Qui patiens est, sustinebit damnum, etc. Si enim duritia contradicentis fratris, quem erudire coepisti, provocatus ipse in impatientiae vitium labaris, damnum profecto tuae virtutis incurris.
42 Et cum illi durius forte increpando spem promerendae salutis, agendaeque poenitentiae, quam habuerat, rapueris, rationem pro eo, quod fratrem scandalizasti, districto iudici reddes.
43 Patet litterae sensus, quia qui per impatientiam inopiae furto servit aut rapinis, damnum suae animae facit, et cum rem proximi tollit; et si non homini per hoc, certe aeterno iudici rationem reddere habet.
44 Unde editio alia ita hunc versum transtulit, Male cogitans homo, multo damno affligetur; et si perniciosus fuerit, et animam suam apponet, quia nimirum, cum pecuniam violentus abstulerit, pro hac animam invitus dabit.
45 - Homo indigens misericors est.
46 Indigentem dicit humilem, qui se perpetuis bonis egere sine cessatione recolit.
47 Talis namque, ut misericordiam consequatur a Domino, nunquam proximo misereri recusat.
48 De quo et subsequenter annectit: - Et melior est pauper, quam vir mendax.
49 Melior est namque humilis corde, qui nihil suis fidit operibus, quam qui se prae excellentia virtutum, viri nomine dignum ducens fallitur; nescius quod dum gloriam Dei in se transfert, superbiendo perdit bona quae gessit.
50 - Abscondit piger manum suam sub axilla, etc. Nemo ita piger est, ut ad os manum suam vel comedendo reducere, laborem putet.
51 Sed pigro labor est, manum ad os porrigere, quia desidiosus quisque praedicator, nec hoc vult operari quod dicit.
52 Manum quippe ad os porrigere, est voci opere concordare.
53 Testis iniquus deridet iudicium, illud videlicet quod dicitur, Non falsum testimonium dices.
54 Vel certe futurum, de quo supra dicitur, Testis falsus non erit impunitus; et qui loquitur mendacium, peribit; et os impiorum devorat iniquitatem.
55 Sicut famelicus refici cibo desiderat, ita impius, ut iniquitatis excusatione satietur, ardenter exquirit.
56 - Parata sunt derisoribus iudicia, etc. Etsi reprobi, ut praedictum est, vel iussionis vel comminationis divinae iudicium derident, parata tamen eos exspectant iudicia damnationis quae ut mallei ferrum candens, ita eos in fornace gehennae sine fine verberent.
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.73

Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, XVIII. <<<     >>> XX.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik