Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, CAPUT XVIII.
1 | Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit, etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus de luce desperat, iam ex desperatione, passim sibi peccandi frena relaxat. |
2 | Sed talis opprobrium futurae damnationis nulla ratione evadit, quem ab usu suae iniquitatis nulla divini timoris memoria cohibuit. |
3 | - Aqua profunda, verba ex ore viri, etc. Verba sapientium aquae comparantur, quia et lavant mentes audientium et rigant, ne vel peccatorum sorde deformes remaneant, vel doctrinae coelestis inopia tabescant, et quasi nociva ariditate deficiant. |
4 | Et quia in eisdem doctorum verbis fidelium quaedam mystica latent et occulta, quae solertiori comprehendantur industria, quaedam vero aperta, et cunctis audientibus facilia ad intelligendum profluunt; recte haec et aquam profundam et torrentem dicit redundantem. |
5 | Potest autem et ita distingui, ut quia Veteris Testamenti Scriptura typice prolata est, dicatur de ea, Aqua profunda, verba ex ore viri, quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, adiungatur de illis, Et torrens redundans, fons sapientiae. |
6 | - Qui mollis et dissolutus est in opere suo, etc. Quia qui coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur. |
7 | - Substantia divitis urbs roboris eius, etc. Non terrena substantia semper defendere potest, imo plerique propter divitias sunt capti vel occisi. |
8 | Unde et Ecclesiastes ait, Divitiae conservatae in malum domini sui; pereunt enim in afflictione pessima. |
9 | Melius ergo intelligitur substantiam laudare virtutum, quibus quicunque abundat, quasi muro inexpugnabili cunctas hostium arcet insidias. |
10 | - Qui prius respondit quam audiat, etc. Qui prius doctor esse desiderat, quam discat, stultitiae noxam non declinat. |
11 | Qui iudicare proximorum facta priusquam plene causam utriusque partis dignoscat, inordinate festinat, et ille se confusione dignum demonstrat. |
12 | - Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam. |
13 | Et ipse vir ait, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI). |
14 | Potest et de quolibet viro sancto intelligi, qui carnis imbecillitatem, ne in tentationibus cedat, mentis fortitudine sustentat. |
15 | - Spiritum vero ad irascendum facilem, etc. Qui ad irascendum facilis est, nec se ipse potest sustinere, ita ut iratus saepe ea dicat, quae postmodum placidus, quia dixerit, poeniteat, et plerumque an dixerit ignoret. |
16 | Cuius tamen vesania nonnunquam per sapientium modestiam facillime suffertur, atque extemplo sopitur. |
17 | - Donum hominis dilatat viam eius, etc. Donum charitatis, sive aliarum virtutum, quas a Domino fideles accipiunt, dilatat viam actionis eorum, quia quo magis gratia Spiritus intus replentur, eo latius foris bonorum operum gressus multiplicant, atque inter magnos Ecclesiae rectores in futuro culmen sortiuntur honoris. |
18 | Aliter, donum spirituale Salvatoris, quod mundo attulit, dilatavit viam eius, quod ad plurimas orbis nationes per fidei et dilectionis suae praesentiam veniret; nec solum populos, sed ipsos etiam rerum dominos, concupiscentiis renuntiare ac sibi libenter obtemperare faceret. |
19 | - Iustus prior accusator est sui, etc. Omnis qui vere iustus est, ubi peccantium errata conspicit, primo ad seipsum oculum considerationis inflectit, dumque suam fragilitatem sollicitus accusaverit, sic demum ad corripiendos alios linguam benignus exserit. |
20 | Sed ille qui suis fidelibus dicere dignatus est, Vos autem dixi amicos, quia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Ioan. XV); venit in cor eius per praesentiam divinae contemplationis, eo quam hoc sit mundum a sorde iniquitatis agnoscit, eiusque humilitatem digna mercede remunerat. |
21 | - Frater qui adiuvatur a fratre, etc. Cum populus uterque, Iudaeorum scilicet et gentium, fraterna sibi in Christo charitate consentit, unam iam catholicae Ecclesiae civitatem construit. |
22 | Et sicut vectes urbium portas muniunt, ita dogmata utriusque Testamenti ecclesias per orbem, quae unam catholicam faciunt, ab infidelium incursione defendunt. |
23 | - Cum obsecrationibus loquetur pauper, etc. Humiles spiritu humiliter Dominum adorant, ut evangelicus ille publicanus; superbi sua merita iactant, ut Pharisaeus. |
24 | - Vir amabilis ad societatem, etc. Credens ex gentibus populus magis amatus est a Domino, quam Iudaicus sine fide perdurans, in quo secundum carnem natus est. |
25 | Potest et de apostolis ex Iudae natis intelligi, quia magis amaverint credentes ex gentibus, quam suae gentis incredulos. |