monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17
Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, XVI. <<<     >>> XVIII.

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, CAPUT XVII.

1 Melior est buccella sicca cum gaudio, etc. Melius est parva bona cum charitate facere sine scientia praedicandi, hoc est enim siccam esse buccellam, quam magnis effulgere virtutibus cum admistione discordiae.
2 - Corona senum, filii filiorum, etc. Senes dicit patriarchas et prophetas, qui a filiis filiorum, hoc est a successoribus apostolorum, digna laude celebrantur; et gloria est praedicatorum Novi Testamenti, quod filii veterum patrum esse meruerunt.
3 - Gemma gratissima exspectatio praestolantis, etc. Qui praemia futura fideliter exspectat, quasi gemmae splendidissimae possessione laetatur.
4 Nam et in Evangelio, negotiator sapiens pro acquisitione pretiosae margaritae, id est, desiderii coelestis, omnia, quae habuit, vendidit.
5 Talis negotiator, sive adversa seu prospera contigerint, a sua intentione non flectitur; prudenter intelligens quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28).
6 - Semper iurgia quaerit malus, etc. Angelus crudelis immundus est spiritus, qui a Domino contra peccantes mittitur, ut eos in praesenti affligat; ut Aegyptios, quibus immisit iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos, vel etiam post mortem ad interitum rapiat aeternum.
7 At contra immittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
8 - Expedit ursae magis occurrere raptis fetibus, etc. Facilius erat doctoribus sanctis furori gentilitatis occurrere, raptis a se populis aliquibus, atque a bestiali eius saevitia ad fidei pietatem praedicando conversis, quam haeretico cuilibet confidenti in sui perfidia dogmatis; quia nimirum illud contra exteros, hoc contra sua viscera certamen agebant.
9 Potest ursae nomine, ipsa hostis antiqui malitia intelligi, cui fetus rapimus, cum eos, qui erant filii diaboli, catechizando et baptizando filiorum Dei societati adiungimus.
10 Et hoc plerumque multo leviore labore perficitur, quam si haereticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prava agentem ad bonae operationis statum reducere coneris.
11 - Qui dimittit aquas, etc. Aquam dimittere, est linguam in fluxa eloquia relaxare.
12 Quod contra in bonam partem dicitur, Aqua profunda, verba ex ore viri.
13 Qui ergo dimittit aquas, caput est iurgiorum, quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat.
14 Unde e diverso scriptum est, Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.
15 - Quid prodest habere divitias stulto, etc.? Quid prodest populo Iudaeorum in fideli habere divitias Scripturarum, cum in his Christum intelligere non possit? Quid haeretico eisdem abundare divitiis, cum unitatem fidei in eis discere nequeat? Quid malo et catholico expedit divitias habere verae fidei, cum sapientiam piae actionis habere neglexerit? - Omni tempore diligit qui amicus est, etc. Qui Dominum vere amat, omni tempore eius custodit amorem, neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.
16 - Homo stultus plaudet manibus, etc. Stultus est qui, cum animam fratris suscipit regendam, de suis gloriatur actibus, et non potius ei humili compassione quidquid possit, auxilii salutaris impendit.
17 - Animus gaudens aetatem floridam facit, etc. Qui interna Spiritus sancti consolatione laetatur, etiam bonae actionis flore decoratur, et fructus praemiorum praestolatur coelestium.
18 Qui vero tristitia saeculi, quae mortem operatur, angitur, pinguedinem divinae charitatis in robore virtutum quasi exercere videtur, habere nullatenus valet, sed quasi exsiccatis ossibus marcescit, quia in bonis actibus, quae facit, gratiam dilectionis amisit.
19 - In facie prudentis lucet sapientia, etc. In facie quidem Domini Salvatoris lucebat sapientia divinitatis, quam in carne apparens, virtutum et doctrinae testimonio demonstrabat; verum oculi Iudaeorum non credentium, terrenis potius desideriis perficiendis, quam salutaribus eius monitis intendebant.
20 Sed et generaliter saepe prudentes gravitatem sui sensus in ipso etiam frontispicio praemonstrant; nec tamen stulti ad hanc admirandam sectandamque oculos mentis attollunt, sed contra qualiter ad finem voluptatum carnalium pertingant, tota intentione perquirunt.
21 - Non est bonum damnum inferre iusto, etc. Et de ipso principe ac iudice saeculorum, qui pro nostra salute percuti voluit, accipi potest, et de omnibus generaliter Ecclesiae rectoribus, qui vel facultatibus nudati ab impiis, vel ipsa sunt morte consumpti.
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.68

Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, XVI. <<<     >>> XVIII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik