monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16
Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, XV. <<<     >>> XVII.

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, CAPUT XVI.

1 Hominis est animam praeparare, etc. Certum est quia neque animum praeparare, neque gubernare linguam, neque aliquid facere boni, absque divina gratia valemus; quia sine me, inquit, nihil potestis facere (Ioan. XV, 5).
2 Quomodo ergo hominis est animum praeparare, et Dei gubernare linguam, nisi quia hoc proprie in tempore persecutionis significat? de quo Dominus ait: Cum autem tradent vos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini (Matth. X, 19).
3 - Omnes viae hominis patent oculis eius, etc. Ita vias, id est, actiones omnium, et bonorum videlicet et malorum, Dominus videt, ut spiritus etiam singulorum, quid in occulto cogitent, certa lance discernat.
4 Unde recte subiungitur: - Revela Domino opera tua, etc. Domino quippe opera nostra revelamus, quando eum, quem nihil latere novimus, in cunctis quae agimus, in memoriam reducimus, atque illius in omnibus flagitamus auxilium.
5 Et cum hoc devoti agamus, fit ut non opera eadem tantummodo, sed etiam internae nostrae cogitationes illo dirigente procedant.
6 - Universa propter semetipsum operatus est Dominus, etc. Nulla fuit Domino causa creaturam invisibilem vel visibilem faciendi, nisi voluntas sua, ut suam videlicet bonitatem rationali creaturae, quam perpetuo beatam faceret, ostenderet: eum quoque, qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est, diabolum cum suis sequacibus iusta severitate damnavit.
7 - Abominatio Domini est omnis arrogans, etc. Quicunque sibi tribuit bonum quod facit, etiamsi nihil mali videtur manibus operari, iam cordis innocentiam perdidit, in quo se largitori donorum praetulit.
8 Et ideo talem Conditor suus abominatur, ut reum, quem beneficiis suis esse contemplatur ingratum.
9 - Cum placuerint Domino viae hominis, etc. Tanta est sanctitas divinae religionis, ut eam plerumque etiam, qui foris sunt, venerationi habeant.
10 Et quos perfecte Deo servire perspexerint, cum his pacem habere, quamvis religione discrepantes, incipiant.
11 Denique quia placuerunt Domino viae Danielis et trium puerorum, inimicos quoque eorum, qui eos in ignem vel ad bestias miserunt, convertit ad pacem.
12 Quia placuerunt Domino viae sanctorum praedicatorum, multos eorum persecutores non ad pacem tantummodo, sed ad eamdem etiam fidei et religionis unitatem convertit.
13 - Melius est parum cum iustitia, etc. Et Dominus, Beati, inquit, pauperes, quia vestrum est regnum Dei (Matth. V).
14 Et iterum, Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI).
15 Potest et sic accipi, quia melius est in simplici conversatione Deo devote servire, quam multis abundantem virtutibus, verbi gratia, eleemosynis, orationibus, ieiuniis, doctrina, castitate, proximorum facta despicere, et de sua quasi singulari sublimitate gloriari.
16 - Divinatio in labiis regis, etc. Illum significat regem, de quo dictum est, Deus, iudicium tuum regida (Psal. XVII).
17 Quis est enim regum temporalium, qui nunquam erret in iudicio? In cuius labiis est divinatio, quia non suorum solummodo sermones et facta dirigit, sed et gentilium vates, qui vulgo divini appellantur, quid sciscitantibus respondeant, illo intus iudicante disponitur; testante Michea propheta, qui ad deceptionem Achab regis impiissimi, testatur missum a superni iudicis solio spiritum, qui prophetarum eius ora impleret, atque ad suadendum ea quibus rex nefandus periret, armaret.
18 Neque enim in hoc iudicio erravit os Regis aeterni, sed quod rex impius audire peccatis praecedentibus meruit, ipse hoc prophetas erraticos ei loqui permisit.
19 Sed et Iezechiel peccanti ac perituro Ammonitarum populo dicit, Cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia (Ezech. XXI, 29).
20 Non est daemonum divinatio, sed Dei iudicium; qui perfectae malitiae dedit finem.
21 Hunc versiculum alia translatio sic habet apertius de Domino, Nihil falsum exiet de ore eius; quia nimirum ipse nec ullo mentiente falli, nec potest aliquando mentiri.
22 - Pondus et statera iudicia Domini sunt, etc. Lapides saeculi, iustos et fide fortes appellat, quales esse desiderabat apostolus Petrus eos quos admonebat, Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales.
23 Nullus igitur ab initio saeculi sua virtute electus, et coelesti aedificio aptus est; sed eius potius opere, qui omnia in pondere et mensura et numero constituens, unicuique sicut voluit, mensuram fidei et gratiarum distribuit.
24 - Voluntas regum, labia iusta.
25 Reges dicit sanctos qui vitiis principaliter imperare, et virtutibus animae quasi obsequentium comitum cuneis stipari consuerunt.
26 De qualibus Dominus, Multi, inquit, prophetae et reges cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt (Matth. XIII).
27 Alioquin reges terreni multum saepe labia iusta detestantur, ut Herodes Ioannis, ob quod eum capite punivit.
28 - Qui recta loquitur, dirigetur.
29 Ut videlicet rectis operum gressibus ad vitam pertingat aeternam.
30 At contra vir linguosus non dirigetur super terram.
31 Nec repugnat huic sententiae quod de Antiocho dicitur, Et dolus in manu eius dirigetur.
32 Non enim illum hominem dirigendum Scriptura dixit, quem perversum et pessimum futurum esse praevidit; sed dolus, inquit, in manu eius dirigetur, quia scilicet fraudes et scelera quae disposuit, ad effectum quem proposuit, nullo retardante, perduxit; quibus tamen peractis, ipse in aeternum, ut meruerat, periit.
33 - Indignatio regis, nuntii mortis.
34 Nuntii mortis sunt angeli Satanae, id est, haeretici, et vani philosophi; imo omnes qui ea verba nuntiant proximis, unde a morte rapiantur aeterna.
35 Qui quo amplius auctori mortis serviunt, eo gravius vitae largitorem offendunt; nec tamen talibus iter poenitentiae praecluditur.
36 Nam subditur, - Et vir sapiens placabit eum.
37 Potest enim resipiscendo Deum placare, quem contigit eum stulte loquendo offendisse.
38 - In hilaritate vultus, regis vita.
39 Quicunque hilarem Christi vultum videre merentur, his in aeternum cum illo vivere dabitur.
40 Alioquin in die iudicii, sicut scriptum est, Videbit omnis caro salutare Dei.
41 Sed hunc reprobi tunc iratum, iusti videbunt placidum.
42 - Et clementia est quasi imber serotinus.
43 Serotinus imber in Iudaea iam maturis messibus usque hodie venire consuevit; ubi Dominus et matutinam pluviam promittit, dicens per prophetam, Dabo vobis pluviam matutinam et serotinam terrae (Isai. XXX).
44 Pluvia ergo matutina est, sive temporanea, ut alibi nominatur, quando prima credendi in Christum semina suscipimus; pluvia vero serotina, quando maturis virtutum frugibus ablati de hac vita, in Dominico horreo recondimur.
45 Et recte clementia regis imbri serotino comparatur, quia quod fructum vitae bene agentes percipimus, non hoc nostri libertas arbitrii, sed superni facit irrigatio doni.
46 - Eruditus in verbo reperiet bona, etc. Non solum is qui ad praedicandum verbum Domini eruditus est, bona apud illum reperiet, sed et ille qui in Domino spem ponere didicit, etiam si ad praedicandum aliis idoneus non est, eiusdem Dei beatitudinis particeps existit.
47 - Qui sapiens corde est, etc. Qui sapientiam catholicae fidei, quam didicit, illibatam suo in corde custodit, merito prudentis nomen accipit; at qui eamdem sapientiam etiam docte praedicare, et contra haereticos defendere novit, maiora laboris amplioris praemia percipiet.
48 - Fons vitae, eruditio possidentis, etc. Cum diceret, possidentis, non addit, quid possidentis.
49 Quid autem putamus cum voluisse intelligi, nisi forte ipsam eruditionem? ut sit plena sententia: Fons vitae eruditio possidentis ipsam eruditionem suam; quod est aperte dicere quia ille praedicator vere suis auditoribus vitae vias aperit, qui exercet ipse quae praedicat; qui amorem verbi, quo alios erudit, fixo in corde possidet, nec tantum memoria retentum, quasi collectum gremio semen iactat in terram.
50 Idcirco autem doctrina stultorum fatuitas est, quia etsi qua bona dicere usu eruditionis didicerint, eadem tamen, quae dicunt, bona ipsi fatuo corde contemnunt.
51 - Favus mellis, verba composita, etc. Multi per eloquentiam possunt amantibus et faventibus suaviter pronuntiare bona, quae tamen ipsi non amant, nec facere curant.
52 Ea autem solum verba ad sanitatem ossium tuorum, hoc est, ad virtutum tuarum spiritualia crementa proficiunt, quae ex interna animae tuae dulcedine procedunt.
53 - Anima laborantis laborat sibi, etc. Constat, iuxta litteram, quia expulsus de paradiso homo quotidianum laborem, ne deficiat, exercet.
54 Compulit enim os suum, quando cum serpente locutus est, quando vetitum tetigit, ut exsilium longum cum labore sufferat, et in sudore vultus sui pane vescatur.
55 Sed et doctorem os suum, ut laboret, compellit, quia necesse habet agere bona, quae dicit.
56 - Vir impius fodit malum, etc. Et propheta ait, Ut iniqua ag rent, laboraverunt (Ierem. IX).
57 Potest et de haeretico specialiter intelligi, qui pulcherrimos ac florentissimos divinorum eloquiorum campos noxio linguae suae vomere rumpit, ut de internis eorum sinibus sensus impios, qui ibi non sunt, eruat.
58 In cuius labiis ignis ardescit, quo se suosque auditores in perpetuum perdat.
59 Unde et Iacobus, Lingua, inquit, constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus; et inflammat rotam nativitatis nostrae, inflammata a gehenna.
60 - Vir iniquus lactat amicum suum, etc. Potest et de haeretico et de omni factore malorum accipi.
61 Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Iac. I).
62 - Qui attonitis oculis cogitat prava, etc. Gravius est perficere malum, quam facere.
63 Non solus autem ille perficit malum, qui per membra sui corporis perversum quid operatur et noxium, verum etiam ille qui fixa intentione malum patrare disponit.
64 Solent enim superbi indignantes labia mordere, solent attonitos habere oculos, et praesentia non videre, qui aliquandiu taciti sedula mente pertractant.
65 Unde datur coniici quia attonitis oculis prava cogitare dicat eum qui sic mala quae faciat inquirit, ut quae se in futurum retributio malorum operum sequatur, non videat.
66 - Melior est patiens viro forti, etc. Minor est victoria urbes expugnare, quia extra sunt quae vincuntur; maius autem est quod per patientiam vincitur, quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subiicit, quando eum patientia in humilitate tolerantiae sternit.
67 - Sortes mittuntur in sinum, etc. Sicut sortes palam in sinum mittuntur, et clausae in sinum continentur, divini autem est iudicis, cuius sors elatat, palmam teneat; sic hominum facta in praesenti quidem vita patent alterutrum, sed quaeque cuius sunt meriti, patescunt in futuro, prolato videlicet tunc ac manifestato iudicio singulorum, quasi de sinu examinis divini.
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.64

Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, XV. <<<     >>> XVII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik