Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, CAPUT XV.
1 | Responsio mollis frangit iram, etc. Qui verba increpationis humiliter recipit, iam propinquat veniae reatus quem gessit; at qui superbus arguenti resultat, maiorem contra se iram districti iudicis provocat. |
2 | - Lingua sapientium ornat scientiam, etc. Lingua catholicorum Patrum ornat scientiam divinorum eloquiorum, latius exponendo quae Scriptura canonica, aut obscura posuit, aut historica tantum ratione scripta reliquit. |
3 | - Et os haereticorum ebullit stultitiam. |
4 | Dicta sacrae Scripturae perverse intelligendo, suosque sensus eius auctoritati praeponendo. |
5 | Potest et de paganorum philosophis intelligi quod ait, Os fatuorum ebullit stultitiam; quales fuerunt Porphyrius et Iulianus, qui contra Ecclesiae doctores stultitiae suae fluenta fundebant. |
6 | - Lingua placabilis lignum vitae, etc. Lingua catholici doctoris ad fructum vitae ducit sempiternum; quae autem modum ecclesiasticae normae ignorat, et suum spiritum, et eorum qui se audiunt, male loquendo conteret. |
7 | - Domus iusti plurima fortitudo, etc. Domus Christi, id est, Ecclesia plurimam habet fortitudinem; ita ut pluvia, ventis, fluminibus tentationum frequentiorum nequaquam possit dirui. |
8 | Et in operibus diaboli conturbatio fervet assidua, quia eamdem Christi domum per falsos fratres vel apertos adversarios deiicere tentat. |
9 | - Labia sapientium disseminabunt scientiam, etc. Labia catholicorum disseminabunt praedicando scientiam rectae fidei, cor haereticorum dissimile erit, quia perfidiam pro scientia concipit ut doceat. |
10 | Potest ita intelligi, quia cor cultorum sibimetipsi dissimile erit, dum mutabilitate se diversarum cogitationum varium exhibet, et nunquam idem quod fuerat manet. |
11 | Cui contra de Anna, cum Domino intenta mente supplicaret, dicitur: Vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I, 18). |
12 | - Victimae impiorum, abominabiles Domino, etc. Orationes, opera et sacrificia haereticorum abominatur Dominus, et vota eorum accepta habet, qui fidem catholicam iustis operibus affirmant. |
13 | - Doctrina mala deserenti viam vitae, etc. Mala est doctrina eorum, qui viam deserunt veritatis; de quibus Dominus dicit, Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V). |
14 | Sed tales adhuc si correpti poenituerint, patet reditus ad veniam; sin autem nec correptionibus ecclesiasticis annuerint, iam certus eis restat interitus. |
15 | - Omnes dies pauperis mali, etc. Omne tempus populi Dei quandiu in praesenti pauper est, afflictionibus abundat et aerumnis, quia necdum ad divitias supernae bonitatis et perpetuae mansionis pervenit. |
16 | Unde monet Apostolus, dicens: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V). |
17 | At vero reprobi, qui metu carentes divino, securi mundo utuntur, quasi iugibus stulti reficiuntur epulis. |
18 | Unde recte subiungit: - Melius est parum cum timore Domini, etc. Quale est in psalmo: Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas (Psal. XXXVI). |
19 | Melius ergo est, ut servato timore Dei egeas opibus, vel etiam victu quotidiano, quam ut desiderio plura acquirendi, Dei timorem deseras. |
20 | - Melius est vocari ad olera cum charitate, etc. Omnis qui bonorum operum exempla proximis, quae imitentur, ostendit, quasi ad epulas, quibus reficiantur, convivas vocat. |
21 | Melius est autem vocari ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio, quia nimirum multo est utilius simplicis vitae innocentiam cum charitate servare, quam maioribus virtutum miraculis foras effulgere et interiora mentis ab odiorum sorde non expurgare. |
22 | Unde quibusdam in fide dicentibus, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? et in nomine tuo daemonia eiecimus? et in nomine tuo virtutes multas fecimus? dicet ipse Dominus, Quia nunquam novi vos, discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII) . |
23 | - Iter pigrorum quasi sepes spinarum. |
24 | Pigros dicit eos quos piget operari iustitiam, qui cum viam Dei appetunt, eos velut spinae obsistentium sepium, sic formidinum suarum oppositae suspiciones pungunt; quod quia electos praepedire non solet, adiunxit, - Via iustorum absque offendiculo. |
25 | Iusti quippe in conversatione sua, quodlibet eis adversitatis obviaverit, non impingunt, quia temporalis adversitatis obstacula aeternae spei et internae contemplationis saltu transcendunt. |
26 | - Laetatur homo in sententia oris sui, etc. Humanum quidem est de sua sententia quasi prudenter prolata quemque laetari; sed verus sapiens non solum res quas loquatur, verum etiam opportunitatem loci vel temporis vel personae, cui loquatur, diligenter inquirit. |
27 | - Semita vitae super eruditum, etc. Eruditum dicit non solum scientia, sed et operatione perfectum. |
28 | Huic etenim iure semitae vitae desuper apertae sunt; huic coeli ianua patet. |
29 | Infernus autem novissimus, de quo liberatur, ultima est poena damnationis. |
30 | Nam primus est infernus, caecitas animae peccantis, et verae lucis scientia carentis, de quo dicitur in psalmis, Et descendant in infernum viventes (Psal. LIV), id est, scientes labantur in peccatum. |
31 | - Domum su perborum demolitur Dominus, etc. Conventicula haereticorum caeterorumque Ecclesiae persecutorum demolitur Dominus, et firmos facit in orbem universum terminos eiusdem Ecclesiae, sponsae videlicet suae, pro cuius vita mori dignatus est. |
32 | - Abominatio Domini, cogitationes malae, etc. Abominatur Dominus cogitationes haereticorum, imo omnes pietati contrarias, et purus sermo rectae fidei firmabitur ab eo, quando in iudicio non solum pro factis, sed et verbis omnibus, digna praemia reddet. |
33 | Abominatus est cogitationes malas eorum, qui dicebant, Quis est hic, qui etiam peccata dimittit (Marc. II)? Et purum sermonem eius, qui dixit, Tu es Christus filius Dei vivi; pulcherrimum esse firmavit, cui respondit, Beatus es, Simon BarIona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17). |
34 | Lux oculorum laetificat animam, etc. Iure mentem delectat humanam, cum se lucem coelestium arcanorum, Domino revelante, percepisse cognoscit. |
35 | Quod alia translatio manifestius dicit, Videns bona oculus oblectat cor, bona utique Domini in terra viventium. |
36 | Quae quicunque mentis oculo contemplatur, merito in corde oblectatur, tametsi extrinsecus tristis incedere inimico affligente videtur. |
37 | Fama quoque illa felicissima, qua nostros non solum actus et sermones, sed et cogitatus angelis deferentibus in coelo patere cognovimus; pinguitudinem dilectionis et fidei nostris virtutibus, ne deficiendo arescant, exhibet. |
38 | Quanto enim certius tenemus occulta nostri cordis, simul et opera divinis patere conspectibus, tanto magis fortitudinem nostrae bonae actionis, oleo charitatis eius, ne lassescat, impinguare debemus. |
39 | - Auris quae audit increpationes vitae, etc. Discipulus qui increpationibus docentium obedienter annuit, plerumque proficiendo ad cathedram usque decoris ascendit. |
40 | Denique Paulus, qui increpationi sui Conditoris sese humiliter substravit, ad sedem postmodum apostolicae dignitatis sublimiter pervenit. |