Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, CAPUT XIII.
1 | Filius sapiens, doctrina patris, etc. Tantum distat inter sapientem et stultum, ut hic aliquando profectu eruditionis ad eum qui se docuerat, docendum perveniat ille, nec cum arguitur, novit audire. |
2 | - Vult et non vult piger, etc. Recte pigri vocabulo denotatur, qui vult regnare cum Deo, et non laborare pro Deo. |
3 | Delectant praemia, cum pollicentur; deterrent certamina, cum iubentur. De quo Iacobus ait, Vir duplici animo, inconstans est in omnibus viis suis (Iacob. I). |
4 | Et filius Sirach: Vae peccatori terram ingredienti duabus viis! Qui autem iussa operantur Dominica, ideo faciunt, quia anima illorum perfecta supernorum dulcedine reficitur; iuxta eum qui Dominum obsecrat, dicens, Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII). |
5 | Vel certe anima operantium impinguabitur, quia qui piis pro Domino laboribus insudant, coelesti et immarcescibili post labores mercede donabuntur. |
6 | - Est quasi dives, cum nihil habeat, etc. Dives sibi videbatur ille, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; sed quia Deum non habuit, comperit in fine nihil fuisse quod habuit. |
7 | Unde dictum est de talibus: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV). |
8 | Pauper econtrario videbatur Lazarus, qui iacebat ad ianuas eius, ulceribus plenus; sed in multis erat divitiis, qui virtutem habuit humilitatis, qui Conditorem omnium divitiarum, videlicet Deum, corde gestabat. |
9 | Quid autem verae divitiae valeant, quid vera paupertas agat, subdendo manifestat: - Redemptio animae viri, divitiae suae, etc. Qui ergo animam suam vult redimi a futura ira, congreget divitias bonorum operum. |
10 | Qui enim eget huiusmodi divitiis, increpationem districti iudicis sustinere non valet. |
11 | De qua Psalmista postulat, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. |
12 | Alioquin pauperes spiritu non ibi increpantur a Domino, sed benedictionem aeternae haereditatis percipiunt. |
13 | - Lux iustorum laetificat, etc. Lux iustorum, quae perpetuo laetificat, spes est futurorum; lucerna impiorum, quae repente exstinguitur, felicitas saeculi labentis. |
14 | Inter superbos semper iurgia sunt, qui autem agunt cuncta cum consilio, reguntur sapientia. |
15 | Iurgantur semper inter se haeretici, iurgantur et caeteri reprobi, quia videlicet non norunt unitatem fidei et veritatis. |
16 | Fideles autem, qui consilio divinorum eloquiorum frui non cessant, reguntur moderatione sapientiae, quae eos iurgari non sinit. |
17 | - Substantia festinata minuetur, etc. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, neque ipsas divitias, quas vel acquirunt vel cupiunt, perpetuo possident; qui autem pro accipienda substantia praemiorum coelestium iustis insistit laboribus, multiplicia supernae beatitudinis munera percipiet. |
18 | De quo apte subditur: Spes quae differtur, affligit animam, etc. Quia nimirum quandiu differtur spes aeternorum, affligitur anima fidelium, vel pro dilatione videlicet bonorum quae amat, vel pro illatione malorum quae tolerat. |
19 | At ubi venerit quod desiderat, facile obliviscitur quod sustinuerat, quia in aeternum vivere incipit cum suo Redemptore, quem tota intentione quaerebat. |
20 | Ipse est autem lignum vitae amplectentibus se. |
21 | - Qui detrahit alicui rei, etc. Qui bonae rei detrahit, se in futurum obligat, quia quod non debuit faciendo, poenam sibi, qua constringatur, praeparat; sed et is qui malae rei detrahit, ipse se in futurum obligat, non ut pro tali detractione poenam luat, sed ut post detractionem sese cautius agat, quia nimirum quod in aliis iuste reprehendit, ipse impune non admittit, clamante Apostolo, Qui praedicas non furandum, furaris? qui dicis non moechandum, moecharis? qui abominaris idola, sacrilegium facis (Rom. II)? - Qui autem timet praeceptum, etc. Melius est ergo de sua quemque fragilitate metuere, ne forte divina praevaricentur imperia, quam aliorum errata stulto ore lacerare, dicente Apostolo, Et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI) - Astutus omnia agit cum consilio, etc. Ubi omnia cum consilio docet esse agenda, divinum potius, quod sacris eloquiis indutum est, quam humanum intelligit consilium. |
22 | Fatuus est enim qui extra hoc consilium vivit, quamvis naturaliter astutus videatur, et prudens, de quo recte subditur, - Nuntius impii cadet in malum. |
23 | Arrium autem dicit et Sabellium, caeterosque angelos, id est, nuntios Satanae, qui quoniam consilium neglexerunt divinarum Scripturarum, deciderunt in malum gehennalium tormentorum. |
24 | - Legatus autem fidelis, sanitas. |
25 | Id est, catholicus quisque praedicator sanitatem sibi suisque auditoribus acquirit aeternam. |
26 | - Desiderium si compleatur, delectat animam, etc. Omne desiderium, sive bonum sive malum sit, ubi affectum praevenerit, delectat animam; sed stulti, qui carnalibus solum desideriis gaudent, detestantur eos qui pro amore coelestium, infima oblectamenta contemnunt. |
27 | - Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit, etc. Cum sapientibus ire, est sapientium actus imitari. |
28 | Quamlibet ergo simplex quisque sit, et rusticus, qui arcana sapientiae comprehendere nequeat, si tamen sapientium exempla vivendo sectatur, iure inter sapie tes annumerabitur. |
29 | Qui vero stultos, non propter naturam, quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt vel histriones, vel aliqui tales, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo deteriores efficiat: talis nimirum, et i per ingenium et doctrinam sapiens esse videtur, stultorum nota dignus simul et damnatione tenebitur. |
30 | - Bonus relinquit haeredes filios, etc. Saepe videmus bonos sine filiis obire, imo maiora a Domino praemia polliceri his qui filiorum procreationi virginitatis castimoniam praeposuerint, sed et substantiam iustorum a peccatoribus tolli. |
31 | Nam et Apostolus glorificat eos qui rapinam bonorum suorum cum gaudio susceperunt. |
32 | Unde spiritualiter intelligendum, quia bonus et iustus Dominus est, qui post passionem suam ascendens in coelum, reliquit haeredes suae doctrinae, apostolos et successores eorum, ad cuius fidem conversa est multitudo gentium, quae erat substantia diaboli. |
33 | Intravit namque in domum eiusdem male fortis adversarii, et eum maiori virtute conterens, diripuit arma eius, in quibus confidebat, et spolia eius distribuit, ut ipse in Evangelio testatur. |
34 | Vel certe, iusto substantia custodita est peccatoris, quando ablatum est a Iudaeis regnum Dei, et datum est genti facienti fructus eius. |
35 | - Multi cibi in novalibus patrum, etc. Absque iudicio recto facit, qui divitiis congregandi sedulus insistit, et has aggregatas non ipse pro redemptione animae suae pauperibus dispensat, sed aliis post se dispensandas reservat, iuxta quod in superiori versu iuxta litteram dicitur: Et custoditur iusto substantia peccatoris, maxime cum sibi victus abundet ex iure paternae haereditatis, neque ullas pecunias colligendi necessitas incumbat. |
36 | Hoc est enim quod ait, Multi cibi in novalibus patrum. |
37 | Iuxta sensum vero spiritualem, multi sunt cibi alimoniae coelestis, in dictis et exemplis venerabilium patrum, et absque ratione facit, qui his legendis, meditandis, exponendis instans, non suae saluti per hoc, sed aliorum potius servit, dum ipse ab his quae legit, vel actibus reprobis, vel etiam impietate sensus haeretici discrepat. |
38 | Talis namque in novalibus patrum, id est, operibus sive sermonibus patrum optima institutione excultis, non sibi, sed aliis subsidium acquirit, illis videlicet qui tractatus eius legentes, arcana per eos spiritualis sensus, quibus interius reficiantur, inveniunt. |
39 | Utrique autem sensui convenit apte quod sequitur, - Qui parcit virgae, odit filium, etc. Nam et pater bonus filium, et discipulum magister catholicus, ne ad iniquitatem deflectat, sollicitus erudit. |
40 | Praecedentem autem versiculum antiqui interpretes ita transtulerunt: Viri iusti divitiis, annis multis fruentur; iniqui autem perient breviter. |
41 | - Iustus autem comedit, et replet animam suam, etc. Iustus percipit cibos sapientiae, qui in novalibus patrum, hoc est, in operibus ac verbis praecedentium iustorum, probantur exorti: et hos ad profectum animae suae bene vivendo traiicit. |
42 | Venter autem impiorum, id est, capacitas sensus haereticorum, insaturabilis; quia, sicut Apostolus ait, Semper discentes nunquam ad veritatis scientiam perveniunt (II Tim. III). |
43 | Quare autem saturari scientia non merentur, nisi quia nequaquam refecti cibis paternae institutionis, aliis hos congregant absque iudicio? |