monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12
Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, XI. <<<     >>> XIII.

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, CAPUT XII.

1 Qui bonus est, hauriet a Domino gratiam, etc. Horum versiculorum connexio talis est: Qui bonus est non confidit cogitationibus suis, sed Domini gratiam quaerit, ac per illam accipit, ut pie vivere possit.
2 Qui autem cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit.
3 Nam qui gratiam superni Adiutoris petere non curat, merito in impia actione perdurat.
4 - Mulier diligens, corona viro suo, etc. Patet litterae sensus, quia mulier bona et casta honorem viro praebet in omnibus, eiusque virtutibus ipsa domum bene regens, quasi gratiam addit coronae; at vero adultera, etsi foris speciosa paret, intus fetore luxuriae sua membra coinquinat.
5 Verum spiritualiter Ecclesia coronam Christo, non aliam quam seipsam offert.
6 - Omnes enim qui in circuitu eius sunt, etc. Et filius Sirach de magno sacerdote: Ipse stans iuxta aram, et circa illum corona fratrum.
7 At ossa, id est, virtutes, quas haereticorum factio cernitur habere, putredo pravi dogmatis corrumpit.
8 - Cogitationes iustorum, iudicia, etc. Iusti sua facta, si Domino placeant, sedula meditatione diiudicant, ne forte ipsis minus sollicitis, supernus arbiter contra eos invisibiliter adversa disponat; iuxta illud Apostoli, Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur (I Cor. XI).
9 At reprobi, divini timoris obliti, de fraude, quam faciunt, sua consilia cogunt.
10 - Verte impios, et non erunt, etc. Versi de hac vita impii non erunt, quod fuerant, quia post mortem non qualia credebant inveniunt, sed spe sua frustrati, pro praemiis tormenta recipiunt.
11 Domus autem iustorum, id est, Ecclesia, quae partim peregrinatur in terris, partim regnat in coelo, nunquam deficit; sed quaecunque membra eius hinc illo perveniunt, ibidem gaudia, quae sperabant, inveniunt.
12 Aliter, Verte impios, et non erunt, quod multa impietas in diis gentilium, multa in sectis haereticorum, multa in praestigiis magorum, multa in persecutionibus exstitit paganorum.
13 Sed his Domino donante subversis, ablata est pariter et memoria impietatis eorum, etiam ipsi apices stulti, ipsa dogmata igne rapta, ut in Epheso actum tempore apostolorum legimus.
14 Domus autem iustorum permanebit, quia sancta Ecclesia nunquam abscondi potuit vel auferri, nil ex eius corrumpere Scripturis, in nullo eius fidem violare tanta temporum longitudo praevaluit.
15 Potest et ita intelligi, Verte impios, et non erunt: converte eos ab impietate, et non erunt iam impii, sed iusti.
16 Pro quo alia translatio dicit: Quocunque se vertit scelestus, exterminabitur.
17 Cui contra de sanctis dicitur: Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
18 - Doctrina sua noscetur vir.
19 Viros vocare solet Scriptura eos qui virtutibus sunt praediti divinis.
20 Unde Apostolus: Vigilate, state in fide, viriliter agite (I Cor. XVI).
21 Doctrina ergo sua quisque vir esse noscitur, quia et si recta docet, et haec operibus implet, sanctus esse colligitur.
22 - Qui autem vanus et excors est, etc. Quia scilicet ipse virilis animi fortitudinem habere contempsit.
23 - Melior est pauper et sufficiens sibi, etc. Melior est idiota et simplex frater, qui bona quae novit operans, vitam meretur in coelis, quam qui clarus eruditione Scripturarum, vel etiam doctoris functus officio, indiget pane dilectionis.
24 De cuius dilectionis parte, ea quae ad proximum pertinet, subsequenter adiungit: - Novit iustus animas iumentorum suorum.
25 Id est, miseretur et compatitur habitudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum.
26 - Viscera autem impiorum crudelia.
27 Qui non solum non compatiuntur subditis, sed etiam iuxta hoc quod Dominus ait: Percutiunt pueros et ancillas, dicentes, Moram facit Dominus meus venire (Luc. XII).
28 - Qui operatur terram suam, etc. Qui exercet animam suam spiritualibus studiis, et nunc virtutum, et tunc dapibus satiabitur praemiorum.
29 Qui autem pro salute animae suae laborare detrectat, tunc inter stultos reprobabitur; tametsi nunc vel divina vel humana sapientia gloriosus videtur.
30 - Desiderium impii, monumentum est pessimorum.
31 Desiderat impius praecedentes imitari malos, et de illorum vita atque actibus loqui.
32 Vel certe, Desiderium impii monumentum est pessimorum, quia omne desiderium eius eo tendit, quamvis ipso nesciente, ut cum prioribus iniustis aeternae mortis carcere claudatur.
33 Verum, quia tales exitum quem minime praevident incurrunt, dicit contra de bonis: - Radix autem iustorum proficiet.
34 Quia nimirum fides et charitas electorum, qua radicati sunt in Christo, nequaquam eos fallit, sed ad perfectiora semper accrescens, plus quam sperare novit in futuro percipiet.
35 - De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis.
36 Fructus oris est sermo bonus, nam qui mala loquitur, non fructum oris generat, sed damnum.
37 Omnis igitur qui bona loquitur bonis donabitur aeternis, si tamen his quae loquitur actu non repugnet.
38 Hoc etenim vigilanter adiungit cum dicit, - Et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
39 Neque enim aliter fructuosus fit suus sermo doctori, nisi ipse prior faciat bona, quae docet.
40 - Fatuus statim indicat iram suam, etc. Qui se in praesenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino iniuriam contemnit sapiens.
41 Hunc versiculum alia translatio sic habet, Stultus eadem hora pronuntiat iram suam, occultat autem ignominiam suam astutus.
42 Non autem ignominiosam iracundiae passionem ita a sapientibus occultandam esse decernit, ut eius velocitatem culpans non prohibeat tarditatem, quam utique, si per necessitatem humanae infirmitatis irruerit, ideo censuit occultandam, ut dum ad praesens sapienter obtegitur, sapientius amoveatur et in perpetuum deleatur.
43 Haec est enim natura irae, ut dilata languescat et pereat; prolata vero, magis magisque conflagret.
44 Est qui promittit, etc. Promittunt se nonnulli obedire veri ati, sed ubi tentatio terrens sive blandiens, impe mentum praestiterit, deserunt quidem coepta, sed tamen conscientia promissi, quasi gladio punguntur.
45 - Lingua autem sapientium, sanitas est.
46 Quia et bona quae promittunt, ipsi perficiendo ad vitam perveniunt, et aliis, quae sequantur, praedicando demonstrant.
47 - Labium veritatis firmum erit in perpetuum, etc. Fides ecclesiastica semper manebit.
48 Qui autem repente nova dogmata infert mendacii, est minister haeretici.
49 - Homo versutus celat scientiam.
50 Versutus hoc loco in bono intelligitur, id est, sapiens et prudens, qui nonnunquam de industria sua celat scientiam: duplici nimirum ratione, vel non valens infirmis auditoribus loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, vel nolens sanctum dare canibus, neque ante porcos margaritas proiicere.
51 - Et cor insipientium provocat stultitiam.
52 Quando vel ipsi plus appetentes sapere quam oportet sapere, eo usque ad meditandum prosiliunt, ut pro sapientia teneant stultitiam; vel certe alios quae necdum capere queunt, docere nitentes, ad maiorem eos stultitiam provocant, et quasi parvis oculis lumen ingerentes solis, modicum lucis quod cernere videbantur auferunt.
53 - Manus fortium dominabitur, etc. Perfecti quique non solum vitiorum bella superant, sed et electis fratribus maiori virtutum gratia principantur.
54 Qui dissoluti animo, peccatis implicari non metuunt, pessimo exactori diabolo tributa vitiorum quotidie solvunt, et si non dominium eius viventes poenitendo evaserint, post mortem traditi eidem, in carcerem ab eo poenarum mittuntur aeternarum, iuxta quod Dominus in evangelica parabola testatur.
55 Neque enim de talium correptione desperandum est, cum protinus adiungatur: - Moeror in corde viri humiliavit illum, etc. Quia nimirum necesse est ut prius peccatorem moeror poenitentiae salubriter humiliet, et ita postmodum per iudicium sacerdotis, sermo datae reconciliationis laetificet.
56 Qui neglexit damnum propter amicum, iustus est.
57 Si hoc de generali pecuniae largitione, et puro homine amieo recte dicitur, quanto magis iustitiae corona dignus est, qui propter eum qui dixit, Dico vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus, vel vendens quae possidet, pauperibus tribuit, vel rapinam bonorum suorum cum gaudio suscipit, vel certe ipsam in passione carnem mortificandam, sive occidendam tradit! - Iter autem impiorum decipiet eos.
58 Cum vel sua retinere, vel aliena rapere gaudent.
59 Unde recte subiungitur: - Non inveniet fraudulentus lucrum, etc. Fraude namque acquisita pecunia, plus in anima damni, quam lucri addit in arca.
60 Et qui propriam pro Domino substantiam novit dispensare, remunerante ipso, pro terrenis coelestia dona recipiet.
61 Aliter, Non inveniet fraudulentus lucrum, etc.: qui fraudulenta mente simulat se esse bonum, nequiter vivens in occulto, non inveniet bona vitae sequentis; qui autem substantiam virtutum spiritualium veraciter acquirit, mercabitur ex ea claritatem regni perennis; quod versibus sequentibus apertius dixit, In semita iustitiae, vita; iter autem devium ducit ad mortem.
62 Semita enim iustitiae substantiam acquirit virtutum, quibus aeternae vitae claritas auro pretiosior emitur; iter autem pravum, quo fraudulentus incedit, perdito lucro temporali, quod appetit, ad mortem, quam praevidere noluit, tendit sempiternam,
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.51

Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, XI. <<<     >>> XIII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik