monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11
Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, X. <<<     >>> XII.

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, CAPUT XI.

1 Statera dolosa, abominatio est apud Deum, etc. Statera dolosa, non tantum in mensuratione pecuniae, sed et in iudiciaria discretione tenetur; qui enim aliter causam pauperis, aliter causam potentis, aliter sodalis, aliter audit ignoti, statera utique librat iniqua.
2 Sed et is qui sua bene gesta meliora quam proximorum, suaque errata iudicat leviora, trutina ponderat dolosa.
3 Necnon et ille qui onera importabilia imponit in humeros hominum, ipse autem uno digito non vult ea tangere (Matth. XXIII).
4 Ille etiam qui bona in publico, et mala agit in occulto, pro iniquitate librae dolosae abominabitur a Domino.
5 At qui sinceriter agit in omnibus, qui causam et causam aequa lance discernit, is nimirum iusti iudicis voluntati et actioni congruit.
6 - Ubi fuerit superbia, etc. Quia superbe et contumeliose se gerunt, per contemptum sive ignorantiam disciplinae, vel proximis contumelias ingerunt; vel certe quia omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, XVIII).
7 - Ubi autem humilitas, etc. Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI; Luc. X), id est, humilibus.
8 - Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes.
9 Heu miser! Hanc sententiam pertransiit Origenes, qui post universale extremumque iudicium vitam credidit omnibus impiis et peccatoribus dandam.
10 Notandum autem quod, etsi impiis post mortem spes veniae non est, sunt tamen qui de levioribus peccatis, quibus obligati defuncti sunt, post mortem possunt absolvi, vel poenis videlicet castigati, vel suorum precibus, eleemosynis, missarum celebrationibus absoluti.
11 Sed haec quibuscunque fiunt, et ante iudicium, et de levioribus fiunt erratis.
12 Qui autem longo se post iudicium tempore liberandos putant, falluntur, et fortasse pertinet ad eos quod sequitur: - Et exspectatio sollicitorum peribit.
13 Item alia est sollicitudo, qua boni semper ad implenda Dei praecepta sunt accincti; alia, qua reprobi cum scientes peccant, solliciti metuunt, ne quando aeternam rapiantur ad poenam.
14 Ideoque recte exspectatio eorum, qui Deo sollicita mente serviunt, coronabitur; eorum vero, qui Deum contemnentes, et ante iudicium eius propria conscientia se accusante condemnantur, exspectatio sollicitorum peribit.
15 Hunc versum longe aliter habet antiqua translatio, quae ait: Defuncti hominis iusti non peribit spes, gloria autem impiorum peribit.
16 - Iustus de angustia liberatus est, etc. Martyr quisque de angustia passionis liberatus est post mortem, et tradetur in poenam pro eius causa persecutor, qui illum angustiavit.
17 Iacobus martyrio coronatus est, Petrus de carcere salvatus est; et Herodes, qui eos persecutus est, a vermibus visibiliter consumptus, raptus est invisibiliter eo ubi vermis eius non morietur et ignis eius non exstinguetur.
18 - Simulator ore decipit amicum suum, etc. Haereticus simulans doctrinam catholicam, decipit auditorem suum; qui autem iuste veritatem sequuntur Evangelii, liberabuntur scientia catholica, ne decipula rapiantur haeretica.
19 - Qui despicit amicum suum, indigens corde est, etc. Non est despiciendus vel deridendus a nobis qui non simpliciter amare probatur, etiam si quid inepte per inertiam facit; qui enim hoc facit indignus est sapientia.
20 At vero prudens quisque de talium commissis publice tacet; sed haec occulte castigat.
21 Quod idem sequentibus versiculis arctius inculcatur, dum dicitur: - Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana, etc. Et in Evangelio Dominus, Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum; si te audierit, lucratus eris fratrem tuum, etc. (Matth. XVIII).
22 Unde et hinc recte subinfertur: - Ubi non est gubernator, populus corruet, etc. Ne enim te putares amici commissa, si corrigere non potes, ultra celare debere, recte dicit populum sine gubernatore corruere; salvari autem, ubi multa sunt consilia, ut ostendat, quod solus emendare non vales, pluribus esse revelandum, ut unanima omnium corrigatur industria.
23 - Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo.
24 In promptu est litterae sensus.
25 Sed est a sorte sanctorum extraneus, quod peccata sua poenitendo corrigere dissimulat; et quicunque talibus vel communionis gratiam concedit, vel vitam promittit aeternam, quia pro extraneo fidem fecit, seipsum profecto ante districti iudicis oculos ultione dignum reddidit.
26 - Qui autem cavet laqueos, etc. Securus erit in futuro, qui tunc bene formidolosus, et sua sedulus errata per poenitentiam curat, et ab impoenitentium se societate servat immunem.
27 - Manus in manu, non erit innocens malus.
28 Qui manum iungit in manu, nil utique operatur.
29 Sed manus in manu, non erit innocens malus, quia etsi ab impia actione manus ad horam subtrahit, cordis tamen innocentiam malus habere non valet.
30 Unde et praemittitur, Abominabile Domino cor parvum.
31 - Semen autem iustorum salvabitur.
32 Hoc est quod supra dicitur, Seminanti autem iustitiam, merces fidelis.
33 Vel certe, Semen iustorum salvabitur, quia qui praecedentium iustorum exempla sectantur, horum quoque vestigia ad videnda salutis aeternae gaudia sequuntur.
34 De quibus Isaias, Omnes qui viderint eos cognoscent eos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
35 - Circulus aureus in naribus suis, etc. Circulum aureum si in naribus suis infixeris, nihilominus illa terram vertere naso, et volutabro luti properat immergi; ita mulier fatua, si pulchritudinem vultus vel habitus acceperit, suam tamen faciem ad infima declinare, suam speciositatem ad evertendos ubique castitatis flosculos circumferre, seque coeno voluptatis inquinare diligit.
36 Aliter, Qui ornamentum divinorum eloquiorum meditando consequitur, sed hoc male vivendo insequitur, circulum aureum habet in naribus; sed more suis terram subigere non desistit, quia quod odore notitiae percepit, immunda actione sordidavit.
37 Ideoque talis anima, mulier pulchra et fatua esse censetur, quia carnalibus dedita illecebris, pulchra est per scientiam, sed per actionem fatua.
38 Aliter, Qui doctrinam haereticam omni nitore videt eloquentiae splendere, nec sic tamen sapientiae apto intellectui congruere, circulus, hic inquit, aureus in naribus suis, id est, pulchra et circumflexa locutio in sensibus mentis stultae; cui ex eloquio aurum pendet, sed tamen ex terrenae intentionis pondere, more suis, ad superiora non respicit.
39 Quod secutus exposuit, dicens, Mulier pulchra et fatua, id est, doctrina haeretica: pulchra, per verbum; fatua, per intellectum.
40 - Desiderium iustorum omne bonum est, etc. Semper iusti iustitiam ubique regnare desiderant, at contra impii, etiam cum quiescere ab impietatis exsecutione videntur, proposito tamen dirae mentis ad inferendam cuilibet vim furoris intendunt.
41 Et hoc est quod supra dicitur, Manus in manu, non erit innocens malus; item, Praestolatio impiorum furor, quia plerumque ira per silentium clausa, intra mentem vehementius aestuat.
42 - Alii dividunt propria, etc. Quia centuplum accipiunt in hoc tempore, et in futuro saeculo vitam aeternam (Matth. XIX).
43 - Alii rapiunt non sua, etc. Semper, inquit, in egestate, non solum in tormentis, ubi nec stillam aquae, unde ad modicum refrigerentur, accipiunt (Luc. XVI), sed et in praesenti, ubi quamvis innumera rapiat, semper avarus eget.
44 - Anima quae benedicit, impinguabitur, etc. Qui exterius praedicando benedicit, interius augmenti pinguedinem recipit.
45 Et dum sacro eloquio mentem auditorum debriare non desinit, potu multiplici muneris debriatus excrescit.
46 - Qui abscondit frumenta in tempore, etc. Qui sanctae praedicationis apud se verba retinet, talis maledicetur in populis, quia in solius culpa silentii pro multorum, quos corrigere potuit, poena damnatur.
47 Ipse est servus piger et malus, qui pro retentione talenti, quod accepit, in exteriores tenebras missus est (Matth. XXV).
48 Vendunt autem frumentum, qui verbum vitae audientibus conferunt, a quibus pretium fidei et confessionis recipiant, dicente Domino, Negotiamini dum venio (Luc. XIX).
49 Quorum capiti benedictio supervenit, dum singulis de tali negotio redeuntibus, Dominus dicit: Euge, serve bone et fidelis; quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Ibid.).
50 - Bene consurgit diluculo, qui quaerit bona, etc. Bona quaerere quae facere debeas, quibus ad coelestia bona pervenias, hoc est bene diluculo consurgere, id est, crescente luce scientiae, ad bonum opus accingi.
51 Vel certe bene, id est, ad vitam consurgit, in tempore resurrectionis, qui nunc bona quaerit in tempore operationis.
52 Qui autem mala quae dicat sive agat, modo solers inquirit, tunc eorum pondere, ne ad altiora regni perveniat, retardabitur.
53 - Qui confidit in divitiis suis, corruet, etc. Qui praesentibus bonis inhians futura non cogitat, utrisque in novissimo carebit.
54 Qui autem spe futurorum praemiorum bona faciunt, in praesenti, iuste quod sperant, accipiunt.
55 Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendere habet, signat affuturos.
56 Et iusti quasi virens folium germinant, quia spe salvi facti, in fide ac virtutum gratia proficere non cessant, donec ad fructum desideratae retributionis, hoc est patriae coelestis, attingant.
57 - Qui conturbat domum suam, possidebit ventos, etc. Qui mentem suam tumultus cogitationum maximarum conturbari non metuit, hanc utique malignorum spirituum flatibus, quibus obruatur, aperit.
58 Et qui stultus sapientem persequitur, per hoc ei etiam dominando servit, quia patientiam eius premendo, probatiorem reddit, ut se videlicet damnato, ille bravium, pro quo certabat, accipiat.
59 - Fructus iusti, lignum vitae.
60 Merces iusti, visio est Christi.
61 Ipse namque est sapientia, de qua dictum est, Lignum vitae est amplectentibus eam (Prov. III).
62 Et in Apocalypsi, Qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei (Apoc. II).
63 Et hunc fructum modo iusti exspectant, quia diu, sicut praedictum est, quasi virens folium germinant.
64 - Et qui suscipit animas, sapiens est.
65 Qui animarum curam pro Domino suscipit, ut eas scilicet vel errantes doceat, vel moestas soletur, vel egentes temporalibus bonis sustentet, vel renitentes ad remedia salutis pertrahat, vel pastore destitutas gubernet, quo una secum plures ad Dominum perducat; qui, inquam, ita animas suscipit, sapiens est, quia nimium suae animae per haec, unde sublimius cum Domino regnet, procurat.
66 - Si iustus in terra recipit, etc. Si sancti martyres tanta passi sunt iusti, quanta putas eos manere tormenta, qui illos affligebant iniuste? Si Iob et Tobias, caeterique Dei electi, tanta in hac vita receperunt adversa, quid contristaris, si te, qui tam longe infra illorum vestigia iaces, tentans ad modicum afflictio tangit? Et quidem te, etsi impium dicere et credere non debes, peccatorem tamen te esse, id est, aliqua habere peccata, parva sive magna, aperta sive occulta, inficiari non debes.
67 Imo confiteri debes, ne te ipse seducas, et veritas in te esse non possit (I Ioan. I).
68 Si ergo iusti in terra receperunt, Abel martyrii, et Iob exemplar patientiae, quanto magis impii, Antiochus atque Herodes! Et peccatores in Evangelio, paralytici, non nisi dimissis primo peccatis, curari a Domino potuerunt.
69 Notandum quod hanc sententiam Petrus in Epistola, iuxta antiquam translationem, posuit, dicens: Et si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Petr. IV)?
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.47

Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik