monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10
    >>> XI.

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, CAPUT X.

1 Filius sapiens laetificat patrem, etc. Qui accepta fidei mysteria bene servat, laetificat Deum Patrem; qui vero haec actione mala vel haeresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam.
2 - Non proderunt thesauri impietatis, etc. Et transitoria morte saepius, ut Danielem et tres pueros, et a perpetua semper iustitia liberat.
3 At vero thesauri per impietatem congregati, etsi aliquando a morte corporali videntur eripere, plus tamen mali pro impietate qua acquisiti sunt, quam commodi in eo quod pro vita sunt dati, conferunt.
4 - Non affliget Dominus fame animam iusti, etc. Et si quando iniustum impii fame affligunt, vel etiam necant, non laedent animam eius, quem Dominus in vita futura suae gloria visitationis consolatur, qui et easdem impiorum insidias in ipsos iuste iudicando retorquet.
5 - Egestatem operata est manus remissa, etc. Qui negligenter vivit in hoc saeculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militat, divitiis aeternae beatitudinis remuneratur.
6 - Qui congregat in messe, filius sapiens est, etc. Qui congregat Christo animas fidelium, filius sapiens est.
7 Et quidem messis haec multa est, operarii autem pauci (Luc. X).
8 Qui vero hoc tempore acceptabili a sua salute curanda torpescit, confundetur in die tribulationis.
9 - Benedictio Domini super caput iusti, etc. Iustis dicetur in iudicio: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV).
10 Os autem impiorum, quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, iniquitate, quam gessit, condemnabitur.
11 Denique os illius operuit iniquitas, qui in tormentis positus linguam sibi, in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerari quaesivit (Luc. XVI).
12 - Memoria iusti cum laudibus, etc. Et in hac vita boni bonos, sive viventes, sive defunctos laudibus efferunt; impiorum autem et actus detestantur et nomen.
13 Et in vita futura iusti in Dei laudibus vivunt, reproborum autem honor, nomenque, laudesque putribus gehennae suppliciis mutantur, ubi vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Isai. LXVI).
14 - Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter, etc. Qui simpliciter se vivere novit, facile cuncta spernit adversa, quia se per haec ad gaudia venturum esse confidit, dicens cum propheta: Dominus defensor est vitae meae, a quo trepidabo? et caetera (Psal. XXVI).
15 At qui pravis incedit viis, nolens licet, patefit, ac digna factis recipit.
16 Nihil enim occultum, quod non revelabitur (Luc. XII).
17 - Qui annuit oculo, dabit dolorem.
18 Qui nutibus oculorum irridet aliquem, non evadet sine dolore tormenti ac poenitudinis.
19 De qualibus dicit Psalmista, Qui oderunt me gratis, et annuebant oculis (Psal. XXXIV); vel certe qui annuit oculo, dabit dolorem, quia filius stultus est moestitia matri suae.
20 - Stultus labiis verberabitur.
21 Vel suis videlicet, quibus damnari meruit, quia mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII); vel eorum a quibus, quia corrigi non potuit, sententiam damnationis accepit; quomodo Psalmista cum ait, Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa (Psal. CXIX), utrumque a Domino quaerit, ut et ipse labia iniqua et linguam dolosam non habeat, et aliorum iniquitate, et dolis minime possit decipi.
22 - Vena vitae, os iusti.
23 Et Dominus de doctoribus, Qui credit, inquit, in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae (Ioan. VII).
24 - Et os impiorum operit iniquitatem.
25 Impii sunt qui vel sua vel proximorum errata, ne ad sanitatem perveniant, defendendo contegunt.
26 Quod exsecrans propheta Dominum orat ut non declinet cor suum in verbum malum, ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL) .
27 - In labiis sapientis invenitur sapientia, etc. Virga in dorso est vindicta in posterioribus, id est, in sequenti vita; quam bene plaga illa famosa, qua Philisthaei in natibus feriebantur (I Reg. V), exprimit.
28 Qui ergo non vult virgam in dorso portare, portet in labiis sapientiam.
29 Loquar laudes Christi, et praecepta praedicem.
30 Verum, quia semper Deum laudare, non autem semper docere, non omnia quae novit, omnes docere sapienti convenit, recte subditur: - Sapientes abscondunt scientiam.
31 Scientes scilicet, quia est tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccl. III).
32 Unde propheta: Dum consisteret peccator adversum me, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII).
33 Et Apostolus, Nihil iudicavi me scire inter vos, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum (I Cor. II).
34 - Os autem stulti confusioni proximum est.
35 Quia vel inordinate bona, vel aperte loquetur mala.
36 - Substantia divitis, urbs fortitudinis eius, etc. Divites confidunt in divitiis, quasi in urbe munita; pauperes ideo pavent, ne deficiant, quia se norunt egenos.
37 Spiritualiter qui in Deum dives est, per bona opera confidit in illo, quasi in urbe inexpugnabili, quae a nullo possit hoste superari; at qui virtutum inopia coangustantur, ideo coelestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores.
38 - Abscondunt odium labia mendacia, etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis contege, nec per os contumeliam profer; sed tuum et cor dilectione, et os veritate repleatur.
39 - Quasi per risum stultus operatur scelus, etc. Prudentia a providendo nomen accepit.
40 Stultus est igitur, qui gaudet in scelere (Proverb. XIV).
41 Sapientis autem est, et eius qui viri nomine dignus sit, providere, quia risus dolore miscebitur, et gaudia peccandi poena sequetur ultionis.
42 - Quod timet impius, veniet super eum, etc. De illo impio dicit qui sciens peccat.
43 Timet ergo impius videre districtum iudicem; desiderant iusti dissolvi et esse cum Christo: ille, ne terrenis gaudiis privetur, et sempiterna ultione plectatur; isti, ne incolatus eorum prolongetur, sed praemia pro quibus certaverunt percipiant.
44 Utrisque autem, quod corde timent, adveniet.
45 - Quasi tempestas transiens, non erit impius, etc. De persecutoribus Ecclesiae dicit, qui domum fidei subvertere quaerunt.
46 Sed illa in vero fundamento, hoc est, in Christo collocata permanet, ipsi extemplo dispereunt.
47 - Sicut acetum dentibus, etc. Sicut haereticorum perfidia bonis doctoribus molestiam generat et lacrymas; sic male vivens catholicus, eis qui se fidem suam ex operibus ostendere iusserunt, per inertiam gravis est.
48 Oculi quippe et dentes, praedicatores sunt sanctae Ecclesiae, qui ei recta itinera praevidere, et alimenta spiritualia suggerere solent.
49 Porro acetum, quod a vino degenerat, et fumus, qui ab igne ascendens evanescit, eos qui ab ecclesiastica suavitate et charitate per superbiam vel socordiam recedentes, hanc etiam verbis impugnant, figurate denuntiant.
50 De quibus Ioannes dicit, Ex vobis exierunt, sed non erant ex nobis, et reliqua (I Ioan. II).
51 - Timor Domini apponet dies, etc. Qui Deo fideliter serviunt, aeterna luce donabuntur; at qui impietati mancipantur, cum hac vita perdunt bona quae amabant.
52 - Exspectatio iustorum laetitia, etc. Patet quia iusti laetantur in exspectatione vitae sequentis, quamvis contristantur afflictione pressurae praesentis.
53 Unde illud, Tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me, exsultatio mea (Psal. XIII).
54 At vero impii, qui se putant in futuro requieturos, aut certe nullos post mortem futuros, falluntur.
55 Neque huic repugnat sententiae quod supra dictum est, Quod timet impius, veniet super eum; sunt enim qui scientes futurorum bonorum malorumque iudicium, nihilominus negligentia, vel desperatione, vel etiam de industria peccant: talibus ergo interitus quem timent adveniet; sunt qui mala quae faciunt, aut nunquam punienda existimant, aut bene gesta, ideoque bona mercede remuneranda iudicant; de quibus recte dicitur quia spes impiorum peribit.
56 Nam et de iis qui scientes peccant subsequenter adiungit: - Fortitudo simplicis, viae Domini, etc. Si, inquit, abdita Scripturarum comprehendere non vales, non tamen de salute desperes, sed gradere viam Domini, age bona quae nosti, et inter fortes connumeraberis.
57 Sed merito paveant illi qui recta quae norunt facere contemnunt, quia certa restant quae patiantur mala.
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.43

    >>> XI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik