monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9
Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 1, VIII. <<<    

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 1, CAPUT IX.

1 Sapientia aedificavit sibi domum.
2 Quia aeternitate divinitatis Christi sufficienter dixerat, addit et de assumpta humanitate dicere: Sapientia igitur aedificavit sibi domum, quia hominem Filius Dei, quem in unitate suae personae susciperet, ipse creavit.
3 - Excidit columnas septem.
4 Ecclesias per orbem septiformi gratia Spiritus erexit, quae domum eius, id est mysterium incarnationis eius, ne perfidorum improbitate memoria tollatur, credendo, colendo et praedicando, quasi sustentando continerent.
5 Vel certe sapientiae domus, Ecclesia Christi est, columnae autem doctores sanctae Ecclesiae septiformi Spiritu pleni, quales fuere Iacobus, Cephas et Ioannes; qui nimirum columnas sapientia excidit, quia ab amore praesentis saeculi disiunctas, ad portandam eiusdem Ecclesiae fabricam, mentes praedicantium erexit.
6 - Immolavit victimas suas.
7 Suis passionibus Ecclesiam consecravit, vel vitam praedicantium mactari in persecutione permisit.
8 Quibus videlicet victimis contrariae sunt victimae meretricis, ad quas stultos invitat, ut supra lectum est, dicens: Victimas pro salute debui, hodie reddidi vota mea.
9 - Miscuit vinum, etc. Divinitatis suae arcana capere non valentibus, assumptae humanitatis sacramenta patefecit, et Scripturae sacrae pabula nobis aperiendo praeparavit.
10 - Misit ancillas suas, etc. Praedicatores infirmos ac despicabiles elegit, qui fideles populos ad superna patriae coelestis aedificia colligerent.
11 - Si quis parvulus est, veniat ad me, etc. Parvulos dicit humiles; insipientes vero eos qui de mundanae sapientiae fastu nihil habent.
12 Tales autem vocat, ut eos sua doctrina sapientes reddat, et altos.
13 - Venite, comedite panem meum, etc. In pane, divina eloquia; in vino mixto, coniuncta in unam Christi personam, deitatis et humanitatis eius natura exprimitur, ut supra dictum est.
14 Vel certe in pane, corporis ipsius, et in mixto vino, sanguinis sacrosanctum mysterium, de quibus in altari, mensa videlicet eius, satiamur, ostenditur.
15 - Relinquite infantiam, et venite, etc. Post oblatas epulas addit et vitae monita, ut quos perceptis suae incarnationis mysteriis refecit, doctrinae pariter instituat verbis.
16 - Qui erudit derisorem, etc. Quasi interrogares, cur sapientia parvulos prae caeteris et insipientes ad suas invitaret epulas; ideo, inquit, feci, quia frustra laborat, qui verbum sapientiae inculcare nititur ei qui audire contemnit, sapientiorem se doctore et maiorem existere credens.
17 - Noli arguere derisorem, etc. Non est timendum ne tibi derisor, cum arguitur, contumelias inferat; sed hoc potius providendum, ne tractus ad odium peior fiat: ideoque tibi aliquoties ab eius correptione, non tuae timiditatis, sed dilectionis eius gratia cessandum.
18 - Argue sapientem, et diliget te.
19 Sapientem in profectu positum, id est, amatorem sapientiae dicit, quem supra prae humilitate parvulum nuncupavit.
20 Nam perfectus sapiens non habet opus argui.
21 - Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, etc. Mulier haec haeresis est, contraria nimirum sapientiae, quae sua superius sacramenta cecinit.
22 Sedet autem et ipsa in foribus domus suae, id est, in doctoribus falsitatis, qui in penetralia perfidiae, miseros fallendos introducunt.
23 Super sellam autem, quia cathedram sibi praedicationis usurpat.
24 Haec est cathedra pestilentiae, in qua beatus vir sedere detrectat (Psal. I).
25 - In excelso urbis loco.
26 Dicit de sapientia quia in summis excelsisque verticibus dat vocem suam; sed illa in sublimitate virtutum, haec in supercilio elationis attollitur.
27 - Ut vocaret transeuntes per viam, etc. Vocat haeresis ad perfidiam saepe catholicos, quos iter rectum agere, viam saeculi huius transire citius velle, atque ad aeternam patriam festinare conspicit.
28 - Qui est parvulus, declinet ad me, etc. Et sapientia parvulos atque insipientes ad suum convivium pene eisdem verbis videtur invitare; sed distat, quod illa simpliciter ad se venire; haec autem, quod vocat, ad se declinare suadet.
29 Quia illa nimirum ad rectum actionis iter, quos errantes cernit, accersit; haec recte gradientes ab itinere suo deviare, et ad se divertere docet.
30 - Aquae furtivae dulciores sunt, etc. Sapientia palam mensam suam proposuit, et miscuit vinum suum; at stulta mulier nihil meracum habens, ad aquas furtivas et absconditum panem quoscunque valet aggregat, quia catholica Ecclesia palam mundo divinorum eloquiorum convivia pandit, divinitatis et humanitatis Christi mysteria celebranda praecepit.
31 Vel certe in vino mixto historicam simul et allegoricam auditoribus suis scientiam propinat, ut pro suo quemque captu, vitae poculis reficiat.
32 At haereticorum doctrina publicae fidei et professionis suae secretim decreta praeponit, et cum nil spirituale habeat, suaviorem se catholicis pastoribus scientiam iactat docere, ut scilicet libentius audiantur et agantur quae palam in Ecclesia dici credique prohibentur.
33 Et dulcius hauriatur insipientia, quae putatur scientia, cuius prohibita furatur audientia.
34 Potest in aquis furtivis baptisma haereticorum, in pane abscondito, eorumdem sacrificium designari.
35 At, iuxta litteram, mulier adultera in aquis furtivis, et pane abscondito, prohibita et illicita connubia dulciora esse asseverat.
36 - Et ignoravit, quod gigantes ibi sint, etc. Nescit adultera, nescit haereticus, quia immundi spiritus suas domus habitant, et qui in profundis inferni poenas luunt aeternas, ipsis actibus luxuriosorum, ipsis haereticorum dogmatibus, quasi convivis delectantur opimis.
37 At cum rite in Ecclesia Christi sacramenta celebrantur, Christi verbum auditur et conservatur (qui est sapientia Dei), constat quod angelicae virtutes ibi sint, et in excelsis coelorum convivae fidelium. Panem enim coeli dedit eis; panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII).
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.40

Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 1, VIII. <<<    
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik