Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 1, CAPUT VIII.
1 | Nunquid non sapientia clamitat? etc. Nunquid non Dominus palam locutus est mundo? et in occulto locutus est nihil (Ioan. XVII)? Quid ergo, neglecto eius Evangelio, ad haeresim potius, vel lasciviae suasionem, quae in angulo susurrant, audiendam miseri confluunt? - In summis excelsisque verticibus super viam, etc. In monte discipulos simul in turbas docuit, sed et per vias saepe iis qui conveniebant, praedicabat, et eos qui curari indigebant, sanabat. |
2 | In ipsa etiam porta civitatis Naim mortuum resuscitans, exemplo miraculi verba, quae docuerat, commendabat. |
3 | Et quid sequimini eos qui in abditis contra eum suas exacuerunt linguas (Luc. VII)? - In ipsis foribus loquetur, dicens: O viri, etc. Ad viros clamitat, id est, ad strenuos verbi auditores in utroque sexu. |
4 | Nam qui feminea, id est, fluxa mente sunt, sapientiae verba percipere nequeunt. |
5 | - Intelligite, parvuli, astutiam, etc. Manifestum de Domino, quia cum esset ipse in mundo, omni aetati, sexui, et conditioni locutus est verbum; imo etiam clamabat stans in templo, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Ioan. VII). |
6 | Et nunc per doctores Ecclesiae (ipsi enim sunt fores civitatis eius) viris simul et feminis, sapientibus et insipientibus, grandaevis praedicat et parvulis; at contra, doctrina fallax clam et privatim, quos seducere valeat, quaerit. |
7 | - Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum. |
8 | Magnis nempe, quia regnum coelorum et promisit et dedit, fidemque sanctae Trinitatis docuit, atque alia innumera quae prophetae ei loquenda reliquerunt. |
9 | - Et aperientur labia mea, etc. Labia eius sunt duo Testamenta, concordia ad indicem, veritatis attestatione coniuncta, quae ipsa in carne apparente per sancti Spiritus donum sunt ad praedicandam salutem, universum aperta per orbem. |
10 | - Accipite disciplinam meam, etc. Non potestis Deo servire et mammonae (Luc. XVI). |
11 | - Ego sapientia habito in consilio, etc. Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum ego in medio eorum (Matth. XVIII) . |
12 | - Arrogantiam et superbiam, etc. Arrogantiam et superbiam in iis qui se caeteris meliores existimant; viam pravam in eis qui aperte mala faciunt; os bilingue in eis qui in bonis quae sequuntur, stabile quippiam non habent, sed iuxta auditorum libitum sua verba commutant. |
13 | - Meum est consilium, aequitas, etc. Non se extollat humana praesumptio, plenitudinem virtutum sola Dei sapientia possidet, et ab hac humana infirmitas, quidquid virtutis habet, accipit. |
14 | - Per me reges regnant, etc. Reges dicit apostolos, sive alios sanctos, qui et seipsos primum et deinde Ecclesiam sibi subditam bene regere sciunt: Legum conditores, auctores utriusque Testamenti, et sequentes Ecclesiae scriptores; principes et potentes caeteros fidelium praeceptores ac rectores appellat. |
15 | Qui utique omnes non nisi per sapientiam, ut essent aliquid, habent. |
16 | Ait enim: Quia sine me nihil potestis facere (Ioan. XV). |
17 | - Ego diligentes me diligo, etc. Tale est et in Evangelio: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Ioan. XIV). |
18 | Mane quippe vigilant ad sapientiam qui semper innovato mentis studio, ad Christi visionem pertingere satagunt. |
19 | - Mecum sunt divitiae et gloria, etc. Opes superbas, opes excelsas dicit, ut coelestia dona significet. |
20 | Graece etenim superbus hyperiphanos, id est, superapparens dicitur. |
21 | Et ideo recte sapientia opes hyperiphanas secum esse dicit, quia quidquid donorum coelitus datur fidelibus, cunctis mundi opibus excellentius esse probatur. |
22 | Quod etiam addendo iustitiam manifestius inculcat: nam terrenas opes et gloriam saepius habent iniusti; nos autem in resurrectione, sicut Petrus ait, novos coelos et novam terram, et promissa ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat (II Petr. III) . |
23 | - Dominus possedit me in initio viarum suarum. |
24 | Viae Domini sunt opera eius, quorum consideratione ad fidem vel agnitionem pervenit homo. |
25 | Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. |
26 | Viae eius sunt ipsae illuminationes per quas se et angelicis spiritibus et mentibus ostendit humanis. |
27 | In quarum initio viarum sapientiam possedit, quia in primordio creaturae nascentis, filium qui cum eo cuncta disponeret, habuit. |
28 | Sed ne putaret aliquis, harum initio viarum, vel aliquando ante tempore filium esse coepisse, vigilanter adiunxit: - Antequam quidquam faceret a principio, etc. Cui simile in Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I). |
29 | Pereant ergo, qui negant Dei virtutem, et Dei sapientiam, videlicet Christum ab initio, imo et ante omne quod dici vel cogitari potest initium, ab ipso Patre fuisse progenitum. |
30 | Alia translatio hoc loco ita incipit: Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua, quod de incarnatione Dominica dictum Patres intelligunt, dicentes, quia certi gratia mysterii dixerit, Dominus creavit me, et non Pater creavit me. |
31 | Caro, inquiunt; Dominum agnoscit, gloria Patrem signat. |
32 | Creatura Dominum confitetur, charitas Patrem nominat principium; vel in principio viarum suarum, ut ipse ait, Ego sum via, quia surgens a mortuis, iter fecit Ecclesiae suae ad regnum Dei, ad vitam aeternam. |
33 | In opera sua, quia ad redimenda opera Patris, ex Virgine creatus est; suscipiens carnem, ut opera Patris a corruptelae servitio liberaret. |
34 | Caro enim Christi propter opera, Divinitas ante opera. |
35 | - Et delectabar per singulos dies, etc. Ludentem, dicit gaudentem. |
36 | Erat ergo ludens coram Patre per singulos dies, quia, ut propheta ait, A principio ex diebus aeternitatis (Mich. V), gaudebat unum esse cum Patre. |
37 | Erat omni tempore ludens in orbe terrarum, quia et cum tempora orbis ac creaturae esse coepissent, ipse, quod erat in Patre, Filius permanebat. |
38 | Haec ideo, ne quis eum cum creaturis et temporibus coepisse perhiberet. |
39 | Et deliciae eius sunt, esse cum filiis hominum, quia desiderat in animo nostro quiescere, et nos bonorum gratia meritorum ad se videndum perducere. |
40 | - Beatus homo qui audit me, etc. Fores suas et postes ostii sui, Scripturas sanctas et earum doctores nuncupat, sine quibus ad vitam quam pollicetur, non valemus ingredi. |