Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 1, CAPUT VII.
1 | Fili mi, custodi sermones meos, etc. Et haec periocha eadem quae superius sub meretricis persona plenius explicatur. |
2 | - Et legem meam quasi pupillam oculi tui. |
3 | Tam sollicite serva quae doceo, quasi nihil recti sine his aspicere valeas. |
4 | - Liga eam in digitis tuis, etc. In digitis, in actibus dicit; in tabulis cordis, in latitudine cogitationis. |
5 | Denique et alia translatio sic dicit: Describe eam in latitudine cordis tui. |
6 | - Dic sapientiae, Soror mea es, etc. Sapientiam ecclesiasticae doctrinae, sororia tibi dilectione coniunge; ut haec te a pollutione servet haeretica, quae a castitate Ecclesiae probatur extranea. |
7 | - De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi, etc. Apte autem Salomon de fenestra domus suae per cancellos prospexisse dicit, ut parvulorum gesta diiudicaret. |
8 | Qui enim de fenestra per cancellos prospicit, ipse quidem ea quae foris aguntur plene considerare sufficit, nec tamen ipsum qui foris est intra legentem aspiciunt. |
9 | Namque hoc est quod ait Apostolus: Spiritualis iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur (I Cor. I). |
10 | De fenestra igitur, et caetera. |
11 | Patet iuxta litteram, quia sapientium aspectus magistrorum et infirmorum actus sedulo speculatur, et fortium; at aeterna Dei sapientia de coelo prospicit, et videt omnes filios hominum. |
12 | - Considero vecordem iuvenem, etc. Iuvenem vocat adulterum, non propter virtutem, sed propter instabilitatem. |
13 | Qui transit in platea, quia deseruit angustam viam, quae ducit ad vitam. |
14 | Iuxta angulum, quia deflectit a rectitudine. |
15 | - Et propter viam domus illius graditur Qui a via veritatis declinavit, merito viae domus meretricis vel haeretici appropriat; quae recte, iuxta quod exposuimus, et in platea et iuxta angulum posita est. |
16 | - In obscuro advesperascente die, etc. Quia iam talis per caecitatem cordis, ad tenebras festinat, et peccati et damnationis. |
17 | - Et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio, etc. Patent haec cuncta iuxta litteram de meretriciis operibus; verum doctrina haeretica quemcunque incautum reperit et vecordem, hunc decipere tentat. |
18 | Ipsa etenim apparet ornatu meretricio, quia immunda praefulget eloquentia. |
19 | Praeparata est ad capiendas animas, quia quoscunque sibi associare potest, spirituali morte perimit. |
20 | - Garrula et vaga, etc. Quietem Ecclesiae turbare desiderans. |
21 | - Nec valens in domo consistere pedibus. |
22 | Nulla est haeresis quae contenta sit primis discipulis: hi sunt enim domus eius, sed semper novos quos decipiat quaerit. |
23 | - Nunc foris, nunc in plateis, etc. Foris, cum paganos rapit; in plateis, cum voluptuosos; iuxta angulos, cum alios haereticos. |
24 | - Apprehensumque deosculatur iuvenem. |
25 | Verborum fallacium blandimentis tentat instabilem. |
26 | - Et procaci vultu blanditur, dicens, etc. Iuxta litteram patet intellectus, quia meretrix convivium se permagnificum praeparasse fatetur. |
27 | At haeretici in cunctis quae agunt victimas suae salutis Deo immolare autumant ac gestiunt. |
28 | Nam et Dominus ad discipulos: Sed venit, inquit, hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur se obsequium praestare Deo. |
29 | - Intexui funibus lectum meum, etc. Solent lecti, qui ex funibus, vel iuxta aliam translationem, institis intexuntur, molliores fieri quam qui ex ligno, vel corio, vel qualibet alia materia substernuntur. |
30 | In lecto ergo funibus intexto meretrix mollitiem quiescendi designat. |
31 | In tapetibus vero pictis ex Aegypto, etiam oculorum tentat illecebras, quibus nefando aspectu irretitis, facilius ad seducenda mentis arcana penetret. |
32 | Quia vero nomine funium aliquando solent divina praecepta figurari, quae a nostris nos voluptatibus coercendo religant, promittunt se haeretici contextu verborum coelestium salubre suis auditoribus quasi stratum parare, in quo a vitiorum tumultibus libero corde quiescant. |
33 | Sed veraciter illis funibus peccatorum construunt lacum perditionis, ubi perpetuo pedes manusque alligati, damnentur. |
34 | De quo Dominus in Apocalypsi; Et dedi, inquit, illi tempus, ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua. |
35 | Ecce mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima erunt (Apoc. II). |
36 | In tapetibus vero pictis ex Aegypto, ornatus eloquentiae, et versutia dialecticae artis, quae ab ethnicis originem sumpsit, intelligitur, per quam mens haeretica sensum doctrinae pestilentis, quasi meretrix, torum facinoris se texisse gloriatur. |
37 | - Aspersi cubile meum myrrha, etc. Promittunt se tales odores habere coelestium virtutum, quibus sua suorumque corda velut cubilia venusta consecrent; ut dicere possent cum Apostolo: Quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II). |
38 | - Veni, inebriemur uberibus, etc. Doctrinae sanctae poculis se invicem satiandos iactant haeretici, et virtutum gratia coniungendos, donec eorum gesta, lux sequatur aeterna. |
39 | - Non est vir in domo sua, abiit, etc. Non est, inquit, Christus corporaliter in Ecclesia. |
40 | Surgens enim a mortuis ascendit ad coelum, nobisque ministerium gubernandae Ecclesiae, suae videlicet domus, reliquit. |
41 | - Sacculum pecuniae secum tulit. |
42 | Gloriam resurrectionis et immortalitatis decus secum detulit, quo illius patriae cives laetificaret ac ditaret. |
43 | - In die plenae lunae reversurus est domum suam. |
44 | In tempore quo electorum suorum Ecclesia numerum compleverit, revertetur ad iudicium. |
45 | - Statim eam sequitur, etc. Id est, quasi stultus nesciens ipse ductus ad interitum. |
46 | - Et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. |
47 | Ut ipse Salomon sapientissimus virorum, ut Samson fortissimus, ut David mansuetissimus a mulierum decipula, ut Origenes ab haeretica doctrina, quem post apostolos Ecclesiae magistrum fuisse, quandiu recte sapuit, qui negaverit, errat. |
48 | - Viae inferi domus eius, etc. Sed et de Ecclesia ait: Quia portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). |
49 | Interiora autem mortis, acerrima gehennae tormenta, quasi acriora et obscuriora dicit, quibus haereticos et fornicarios constat esse mergendos. |
50 | Sicut de sanctis pro Domino in hac vita patientibus adversa dicitur: Et misit eos custos interiorem carcerem, atrociorem videlicet foediorem et obscuriorem. |