monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6
Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 1, V. <<<     >>> VII.

Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 1, CAPUT VI.

1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, etc. In promptu litterae sensus, quia suadet ei qui spopondit pro amico, ut ipsum amicum sollicitus admoneat, quatenus reddita pecunia, quam debet creditori, et se et ipsum liberet.
2 Allegorice autem in hac periocha doctorem; porro in sequente, vagantem quemlibet, ut se caute gerere debeat, instruit.
3 Dicitur enim praeceptori, Si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam.
4 Quod est aperte dicere: Si animam fratris in periculo tuae conversationis acceperis, iam ligasti mentem apud curam sollicitudinis, quae ante deerat.
5 - Illaqueatus es verbis oris tui, etc. Quia dum commissis tibi cogeris bona praedicando dicere, teipsum prius necesse est, quae dixeris custodire.
6 - Fac ergo quod dico, fili mi, etc. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
7 Non tantum ipse bene vivendo vigilare memento, sed et illum cui praees, a peccati corpore praedicando disiunge.
8 - Ne dederis somnum oculis tuis, etc. Somnum dat oculis, qui subditorum curam omnino negligit; dormitat autem qui quidem reprehensibilia eorum gesta cognoscit, sed haec, propter mentis taedium, digna invectione non corrigit.
9 - Eruere quasi damula de manu, etc. Velut damula de manu captantis quaerit evadere, tantum nitere ut, auditore tuo salubriter instituto, ipse a sponsione vitae eius liber reddaris.
10 Vel certe, quia damula mundum natura est animal, velox cursu, visuque acerrimum.
11 Unde et Graece ἀπὸ τοῦ δέρκειν, id est a videndo dorcas nuncupatur.
12 Avis autem, volando altare petere consuevit.
13 Cum in docendis occuparis subditis, mundis a peccatis omnibus, strenuus in operibus bonis, perspicax in deprehendendis malorum insidiis, et virtutum pennis fultus esse satage: quatenus expleto praedicandi negotio, ad superna transvolare, et coelestis vitae pascua merearis intrare.
14 - Vade ad formicam, o piger! etc. Hinc vagantem hortatur quemlibet, ut si ad alios erudiendos non sufficit, saltem suimet curas agere non negligat, et si sapientiam docendi nequit ab homine, vel operandi sapientiam discat a formica.
15 - Quae cum non habet ducem, etc. Si tantillum animal principe carens, et rationis expers, natura duce sibi praevidet in posterum, multo magis tu ad imaginem Dei conditus, ad videndam gloriam eius vocatus, doctorum magisterio adiutus, ipsum Conditorem habens ducem, debes in praesenti, bonorum operum fructus congregare, quibus aeternum vivas in aevum.
16 Haec etenim vita ideo messi comparatur et aestati, quod nunc inter ardores tentationum, tempus est colligendi futurorum praemia bonorum.
17 At dies iudicii, hiemis simulatur frigoribus, quia tunc nimirum nulla relinquitur facultas pro vita laborandi, sed tantum cogitur quisque de horreo priscae actionis, quod recondidit proferre.
18 Unde et Dominus praecipit, dicens: Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato (Matth. XXIV).
19 Hieme enim facultas, sabbato licentia per legem deest fructus vitae colligendi, ac penuriam fugiendi perpetuam.
20 - Usquequo, piger, dormis? etc. Usquequo dormis in vitiis, quando potes resurgere ad bene operandum, qui noxio torpore depressus semper dicis, Paululum adhuc iaceam, et sic postea poenitendo resurgam? Fit namque ut, te semper differente opus bonum, repente iudex, qui mala tua facta considerat, adsit.
21 Hoc est enim quod sequitur: - Et veniet tibi quasi viator egestas, etc. Egestas namque et pauperies, poena est ultima, in qua damnati, nihil divitiarum merentur: quae quasi viator veniet, quia improvisa et subitanea; quasi vir armatus, quia devinci perpetuo non potest.
22 Patet iuxta litteram, quia pigritia nutrix est egestatis et penuriae.
23 - Si vero impiger fueris, etc. Fructus terreni, quos metimus, non fonti comparantur, sed cisternae, quia ad tempus pascunt colligentem, et in tempore deficiunt; at qui impiger fuerit pro coelestibus laborare divitiis, huius messis, ut fons adveniet, quia mercedem laborum indeficientem perficiet.
24 - Et egestas longe fugiet a te.
25 Quia satiabor, inquit, dum manifestabitur gloria tua.
26 - Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso, etc. Dixerat de haeresibus et aliis vitiorum generibus; instituerat praeceptorem, excitavit pigrum, at nunc redarguit schismaticum.
27 Ubi notandum quia quem seminantem iurgia dicere voluit, prius apostatam nominavit, quia nisi more superbientis angeli a conspectu Conditoris prius intus aversione mentis caderet, foras postmodum usque ad seminanda iurgia non veniret.
28 Qui recte dicitur, quod annuit oculis, terit pede, digito loquitur.
29 Interior namque est custodia, quae ordinata servat exterius membra.
30 Qui ergo statum mentis perdidit, in inconstantiam motionis, foras fluit, atque exteriori mobilitate indicat, quod nulla radice interius subsistat.
31 - Sex sunt quae odit Deus, etc. Eumdem quem supra plenius quam sit Deo odibilis, discordiam seminando insinuat.
32 Quod autem animam Dominus dicit, humano more facit, ut eum plena intentione, et non leviter tales odisse significet.
33 Tale est in Isaia: Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea (Isai. I).
34 - Oculos sublimes, linguam mendacem, etc. Enumerat sex capitalia crimina, quae tamen comparatione discordias seminantis, quasi minora deponit, quia nimirum maius est facinus illud quo unitas et fraternitas, quae per Spiritus sancti gratiam est connexa, dissipatur.
35 Potest enim quilibet oculos iactanter extollere, lingua mentiri, homicidio pollui, mala proximo machinari, aliis sceleribus membra subdere, falsum contra quempiam testimonium proferre.
36 Quod non idem esse putandum est, quod supra linguam mendacem nominat.
37 Potest enim mendacium, sed non contra proximum dici.
38 Nam et beatus Augustinus octo esse genera mendacii, in libro quem de Mendacio composuit, docet.
39 Potest, inquam, perditus quisque huiusmodi mala vel sibimetipsi vel aliis inferre, pace servata Ecclesiae.
40 At Donatus et Arrius, eorumque sequaces, gravius est quod fecerunt, qui concordiam fraternae unitatis discordias seminando sciderunt.
41 - Conserva, fili mi, praecepta patris tui, etc. Nunc sub adulterae mulieris specie prohibet ab auditione haereseos.
42 - Liga ea in corde tuo iugiter, etc. Et in cogitatione praecepta Domini fixa retine, et loquelam tuam horum undique dulcedine, ne forte in lingua labaris, communito.
43 - Cum ambulaveris, gradiantur tecum, etc. Tanta sit tibi meditatio Domini legis, ut cum vigilans aliquid operatus fueris, hanc sedula mente recolas; cum dormire velis, in huius memoriam quiescas, cum evigilaveris, hanc primo ad mentem revoces; sic enim fiet ut nec vigilans offendas, nec a timore nocturno laedaris.
44 Aliter: Cum ambulaveris in profectu iustitiae, gradiantur tecum mandata Dei, ut te instruant; cum dormieris in morte, custodiant animam tuam, ne rapiat hostis; cum evigilaveris in resurrectione, loquere cum eis expetendo praemia, quae tibi, si ea servares, promiserant.
45 - Ne capiaris nutibus illius.
46 Patet de adultera.
47 Sed haeretici etsi bene vivere et agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis.
48 - Pretium enim scorti vix unius est panis.
49 Recordare quia brevis voluptas fornicationis, et perpetua est poena fornicatoris.
50 Sicut enim unus panis diurnam solum effugat esuriem, et nihilominus postmodum esurit, qui comesto pane saturatus abscesserat, sic qui intrat ad scortum, ad horam quidem evaporat libidinem, sed post paululum ardentior redit.
51 - Nunquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, etc.? Soli ei conceditur haereticorum libros legere, qui adeo solidatus est in fide catholica, ut verborum dulcedine vel astutia nequeat ab ea segregari.
52 - Non grandis est culpa cum quis fuerit furatus, etc. Furtum non ex sui aestimatione, sed ex comparatione peccati maioris, id est, adulteriis, non grandis esse culpae perhibetur; sicut Hierusalem gravius peccanti dicitur, Iustificata est Sodoma ex te; non quia Sodoma nulla vel pauca, sed quia Hierusalem plura peccavit.
53 - Quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae, etc. Et de Domino intelligendum, quia qui nunc parcit reprobis, non parcet in die mortis; nec acquiescet precibus sero clamantium ad se; nec dona, quorum ibi tempus et facultas non est, suscipiet.
54 Zelatur enim, si quis sponsam suam, id est, Ecclesiam, sive animam quamque fidelem corrumpere praesumit
Beda Venerabilis HOME

bnf12275.29

Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 1, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik