Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 1, CAPUT V.
1 | Fili mi, attende sapientiam meam, etc. Hactenus generaliter castigaverat auditorem; hinc sub specie meretricis ab haereticorum nequitia prohibet. |
2 | - Ut custodias cogitationes, etc. Cogitationes, quibus recte credas; labia, quibus ipsam fidem per simplicia verba, et consueta atque ecclesiastica profitearis. |
3 | Sed, iuxta litteram: Qui adhaeret meretrici, etiam labia, vel osculando, vel turpia fando, commaculat. |
4 | - Favus enim distillans labia meritricis. |
5 | Cum in ore haereticorum, dulcedo eloquentiae non ad sufficientiam solummodo, verum ad superfluitatem resonat; et ob id falsitas, quia apte proferri cernitur, veritas a stultis existimatur. |
6 | - Et nitidius oleo guttur eius. |
7 | Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur, quo nitidius suum guttur ostendunt, qui suum sensum Patrum fidei anteponunt. |
8 | Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem, et formositatem corporis ad captandos miseros quaerit. |
9 | - Novissima autem illius amara, etc. Potio absynthii intus amarescit in visceribus, gladio foris membra feriuntur. |
10 | Ut igitur ostendat iniquos in novissima ultione, et interius impleri, et extrinsecus poenis circumdari perpetuis, et absynthii amaritudine illos torquendos, et gladio asseverat trucidandos. |
11 | Quare autem idem gladius biceps sit dictus, Dominus aperit cum ait: Sed eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X) . |
12 | - Vagi sunt sensus eius, etc. Vagi sunt sensus haereticae deceptionis, quia alii Christum Deum, alii hominem esse negant; alii carnem accepisse, alii animam contradicunt; alii eum de virgine natum; alii Spiritum sanctum, alii Patrem Deum esse, alii poenitentibus veniam dandam esse confiteri prohibent. |
13 | Et in tam innumera haec pestis se fundit itinera, ut penitus quot sint investigari nequeant. |
14 | At catholica veritas vaga et investigabilis non est, quia una eademque cunctis est agnita, totum per orbem, fidelibus. |
15 | - Longe fac ab ea vitam tuam, etc. Et apostolus ait, Fugite fornicationem (I Cor. VI). |
16 | Quia nimirum primum huius vitii remedium est, longe fieri ab eis, quorum praesentia vel illiciat, vel cooperetur ad vitium. |
17 | Sed et ab haereticorum auditu prorsus segregari infirmis auditoribus prodest. |
18 | - Ne des alienis honorem tuum, etc. Ne honorem, quo ad imaginem Dei creatus es, immundorum spirituum voluntatibus subdas, neque accepta vivendi spatia ad libitum adversarii immitis expendas. |
19 | Cuicunque enim sceleri quisque subiicitur, in hos profecto domina tui malignorum spirituum mancipatur. |
20 | - Ne forte impleantur extranei viribus tuis, etc. Ne daemoniorum facta adiuves, si vel ingenium animi vel corporis tui vires ad patranda facinora contradas; domumque alienam, id est, numerum perditorum, te adiecto, multiplices. |
21 | Et pulchre dixit: Labores tui sint in domo aliena, quia sunt qui, iuxta prophetam, ut inique agant, laborant. |
22 | Et haeretici quantum laborem contra Ecclesiam subierint, utinam lateret. |
23 | - Et gemas in novissimis, etc. Praeponendum a superiori, Ne forte. |
24 | Et est sensus: Ideo te castum custodi, ne forte in poenis gemere cogaris, quando non solum carnales illecebrae transeunt, sed et ipso corpore derelicto, anima, quae per corpus gessit, cuncta reddere compellitur. |
25 | Verum in hac vita saepius contingit ut qui in adolescentia luxuriose vivendo, habita disperserant, tempore senectutis inopia deficiant. |
26 | Et refrigescente calore carnis, ac flore iuventutis marcescente, rebus suis, quas lasciviae vendiderant, alios uti conspiciant, gementesque sera poenitentia dicant quae sequuntur: - Cur detestatus sum disciplinam? etc. Disciplinam dicit ecclesiasticae fidei; increpationes autem, quibus haeretici, cur ab Ecclesia recesserint, obiurgantur. |
27 | Patet de fornicariis. |
28 | - Pene fui in omni malo, etc. Ecclesia et Synagoga, Graeca nomina sunt, et unam eamdemque rem Latine significant, id est, conventum plurimorum ad invicem. |
29 | Si autem subtilius distinguantur, Ecclesia convocatio, Synagoga congregatio interpretatur. |
30 | Et vetus quidem Dei populus utroque nomine vocabatur. |
31 | Nunc autem gratia distinctionis, ille Synagoga, noster Ecclesia dicitur, merito scilicet fidei et scientiae maioris, quia et irrationabilis creatura potest congregari. |
32 | Denique dixit Deus, Congregentur aquae in congregationem unam. |
33 | Rationabilis autem solum et sensibilis potest convocari. |
34 | Verum haec nomina aliquando malorum conventus significant. |
35 | Unde illud, Exarsit ignis in synagoga eorum (Psal. CV); et, Odivi ecclesiam malignantium (Psal. XXV). |
36 | Quod ergo sero poenitens ait contemptor sapientiae, Pene fui in omni malo, in medio Ecclesiae et synagogae, videtur misero magnitudinem suae damnationis perpendenti, quia nihil pene fuerit sceleris quo non sit irretitus, qui tanta meruit tormenta subire. |
37 | Et hoc ad cumulum accesserit miseriae, quod non extremus ipse peccantium, sed medius magis et quasi auctor exstiterit. |
38 | Vel certe in mediis sanctorum conventiculis corpore positus, alienam ab eis vitam ducere non timuerit. |
39 | Et de haereticis specialiter sentiendum, quia nec veterum Patrum nec novorum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari. |
40 | - Bibe aquam de cisterna tua, etc. Desiderio utere propriae mulieris, et eius ministeriis fovere devotis. |
41 | - Deriventur fontes tui foras, etc. Filium tuum ac filiam aliis nuptum trade, et hoc manifeste facito pluribus consciis. |
42 | - Habeto eas solus, etc. Solus in tua potestate retine, qualibus matrimoniis liberos tuos socias, nec sint fornicarii vel meretrices tuae sobolis participes. |
43 | - Sit vena tua benedicta, etc. Tanta te temperantia cum muliere, quam adolescens accepisti, etiam cum senueris serva, ut merito fidelis castimoniae benedictionem consequaris in prole. |
44 | - Cerva charissima, et gratissimus hinnulus. |
45 | Illa sit tibi semper charissima coniunx, quae sicut cerva serpentes, ita persequatur scorta, et suis effuget ab aedibus. |
46 | Sit natus ex ea filius, et ipse castitatis amator gravissimus. |
47 | - Ubera eius inebrient te omni tempore, etc. Non uxorio operi semper insistendum docet, sed monet ne vel prima vivente, aliam ducas, vel meretrici unquam socieris. |
48 | Aliter, quod ait, Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui, docet ab haereticis cavendum, et custodiae Scripturarum ac lectioni attendendum. |
49 | Scientiam. |
50 | inquit, quam praedicas aliis, ipse serva, et tui irrigatione sermonis infundere. |
51 | Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. |
52 | Cum ipse servaveris, tunc et aliis praedica, et in magna auditorum amplitudine, divina eloquia, iuxta uniuscuiusque qualitatem dispensa. |
53 | Habeto eas solus. |
54 | Aquas et in plateis dividimus, et tamen soli possidemus, quando et exterius late praedicationem fundimus, et tamen per eam laudes humanas consequi minime ambimus. |
55 | Nec sint alieni participes tui. |
56 | Immundi spiritus participes fiunt doctoris, si eius mentem, vel fastu elationis, dum praedicat, vel haeresi, vel alio quolibet vitio corrumpunt. |
57 | Solus autem aquas possidet, cum membris Ecclesiae fideliter connexus ab extraneorum consortio se liberum servat. |
58 | Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae. |
59 | Sit doctrina tua, et quicunque nascuntur ex ea, in benedictione Ecclesiae, et laetare cum ea, cui ab adolescentia, id est, a primo credendi tempore coniunctus es. |
60 | Cerva charissima, et gratissimus hinnulus; ubera eius inebrient te omni tempore, in amore eius delectare iugiter. |
61 | Cerva charissima sive gratissima, ut quidam codices habent, sancta est Ecclesia, quae serpentinam solet odio habere et conterere doctrinam. |
62 | Gratissimus hinnulus, populus est, eius virtutum varietate delectabilis, et eadem castae fidei semper aemulatione succensus. |
63 | Cuius uberibus inebriamur, cum utriusque Testamenti paginis contra haereticorum fraudes instruimur. |
64 | Cuius pace et amore iugiter delectari, magna est exercendarum occasio virtutum. |
65 | - Quare seduceris, fili mi, ab aliena? etc. Et de meretrice et de haeresi sentiendum. |
66 | - Respicit Dominus vias hominis, etc. Non se putent adulteri tenebris noctis ad parietem obtegi, non haeretici sua molimina posse celari, quia tenebrae non obscurabuntur a Domino, et nox sicut dies illuminabitur. |
67 | - Iniquitates suae capiunt impium, etc. Distat inter peccatorem et impium, quia peccator appellatur omnis qui vel in parvis vel in magnis sceleribus decidit; impius autem, qui vel nunquam fidem recipit, vel enormitate scelerum ab ea quam accepit, anathema factus est, ut haeretici vel catholici publicis flagitiis involuti, qui funibus peccatorum suorum constringuntur, et cum incessabili augmento suae pravitatis intereunt. |
68 | Qui enim funem facit, torquendo semper et involvendo filis fila auget. |
69 | Talis est fortitudo operum malorum, tales libri haereticorum, in quibus prava pravis nectentes, non aliud scribendo quam quo arctius obligent, agunt. |
70 | - Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, etc. Quia multa de adulteris vel haereticis disputaverat, more suo in clausula narrandi, qualis sit talium finis ostendit; id est, quia ad mortem tendunt aeternam, qui disciplinam detestati sunt vitae. |
71 | Multitudinem autem stultitiae dicit, cum haeretici se sapientiores sanctis Patribus autumant, vel cum opera tenebrarum facientes iniqui, aut Dominum haec non videre, aut se facile eius iram putant tolerare posse. |