Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 1, CAPUT IV.
1 | Audite, filii, disciplinam patris, etc. Hinc exhortaturus ad philosophiam, qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus, explicat. |
2 | - Nam et ego filius fui patris mei tenellus, etc. Nihil magis ad spem percipiendae sapientiae mentem erigit, quam cum eos quos in sapientia iam clarere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus. |
3 | Et docebat me atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum. |
4 | Huiusmodi monita Salomoni a David patre data, qui Verba dierum relegit, invenit. |
5 | Quare autem Salomon se unigenitum coram matre nominat, quem fratrem uterinum praecessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine, quasi nunquam esset, vita decessit? - Et in omni possessione tua acquire prudentiam. |
6 | In omnibus quae possides bonis, sapienter te agere memento, vel in omni possessione tua acquire prudentiam. |
7 | Omnia quae possides terrena contemne; dummodo sapientiam percipias. |
8 | Quod fecit Salomon ipse, dum data sibi optione, amorem sapientiae cunctis praeposuit rebus (III Reg. III); et in Evangelio, qui pretiosam margaritam quaesivit, hanc inventam, omnibus quae habuit venditis, emit (Matth. XIII) . |
9 | - Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, etc. Patet de Salomone, quia dum pro sapientia cuncta despiceret, percepta sapientia, maiore gloriae sublimitate refulsit. |
10 | Sed et nostro capiti, id est, principali mentis, si sapientiam amplectitur, amplior gratia Spiritus augetur, et corona insuper vitae in futuro donabitur. |
11 | Expositis sane his quae a patre verba susceperat, redit ad docendum auditorem suum sapientiam, quam coepit. |
12 | - Audi, fili mi, et suscipe verba mea, etc. Id est, ut vitae aeternae dona percipias. |
13 | - Ducam te per semitas aequitatis, etc. Semitae, id est, actiones aequitatis, dum inchoantur, arctae videntur et angustae; dum vero profectum capiunt, iam ex consuetudine spatiosae videntur et latae, Psalmista testante, qui cum incipiens Domino dixisset, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI), postmodum iam proficiens canebat, Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum (Psal. CXVIII). |
14 | Et si ergo semitas aequitatis cum ingredi coeperis, arctae videntur tibi, cum tamen eas ingressus fueris, non arctabuntur gressus mentis tuae; sed quod Dominus ait: Iugum eius suave, et onus leve reperies (Matth. XI). |
15 | Et enim reprobi in hac vita latum intrant iter, at in die novissimo ligatis pedibus et manibus mittentur in tenebras (Matth. XXII); pedes vero electorum dirigentur in viam pacis. |
16 | - Et currens non habebis offendiculum. |
17 | Quo alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris, eo minus adversa quae te impediant timebis: nam quicunque in prava actione desudant, offendiculum in medio cursu reperiunt, quia extemplo, dum non praevident, rapiuntur ad poenam. |
18 | - Comedunt panem impietatis, etc. Ita actione scelerum iniqui, quasi epulis delectantur appositis. |
19 | Vel certe vinum damnatorum bibunt, et esurientibus spicas tollere gaudent, ut esse moris impiorum Scriptura sacra testatur. |
20 | - Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit, etc. Iustorum opera in luce scientiae peraguntur, et aeternam ducunt ad vitam, quae est perfecta dies. |
21 | - Via impiorum tenebrosa, etc. Dicit et de his Ioannes apostolus: Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est (I Ioan. II); qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius (Ibid.). |
22 | Cui contra superius dicitur sapienti: Quia currens non habebis offendiculum, id est, scandalum. |
23 | - Omni custodia serva cor tuum, etc. Sunt qui recte vivere videntur hominibus, sed quia recta intentione non faciunt, a Deo, qui correspicit pravum, reprobatur et vita, quae credebatur bona. |
24 | Omni ergo diligentia cordis munditiam serva, quia ad eius examen modus aestimabitur vitae. |
25 | - Remove a te os pravum, etc. Duobus modis sentiendum, ut et os tuum, ne pravum loquatur aliquid, tua labia, ne detractionibus assuescant, custodias, et alios quosque, quos huic vitio subditos nosti, ne te corrumpant, fugias. |
26 | - Oculi tui recta videant, etc. Iter iustitiae, quo ingredi debeas, diligenter edisce, et in cunctis quae agere disponis sollicitus ad quem sint finem ventura praevide. |
27 | Hoc est enim palpebras recta videntium oculorum tuos praecedere gressus, bonum opus, quod acturus es, sedula cogitatione praevenire, et, quia secundum Deum sit, meditando praevidere. |
28 | - Dirige semitam pedibus tuis. |
29 | Ne videlicet erres in actibus aut fide. |
30 | Et omnes viae tuae stabilientur. |
31 | Ne levitate mentis a bono movearis proposito. |
32 | Hinc et Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantius in opere Domini semper (I Cor. III). |
33 | - Ne declines ad dexteram neque ad sinistram. |
34 | Dextera via bona, sinistra accipitur reproba. |
35 | Non ergo dextera via ambulare, sed ad dexteram declinare prohibemur. |
36 | Declinat ad sinistram, qui iniustus est; declinat ad dexteram, qui sibi vult arrogare quod iustus est; declinat ad dexteram, qui de suis viribus praesumit; declinat ad sinistram, qui pro sua fragilitate desperat se posse salvari; declinat ad sinistram, qui stultitiae famulatur; declinat ad dexteram, qui vult plus sapere quam oportet sapere. |
37 | Quod et de caeteris virtutibus ac vitiis eodem modo intelligitur. |
38 | - Averte pedem tuum a malo. |
39 | Hoc est, ne vel huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretionem quaerunt, et nimietas omnis in vitio est. |
40 | - Vias enim, quae a dexteris sunt, novit Dominus. |
41 | Id est, elegit, et placent illi. |
42 | Ideo displicentibus et reprobis dicturus est, Non novi vos (Matth. VII); quod est dicere, Non vos elegi, non mihi placetis. |
43 | - Ipse autem rectos faciet gressus tuos, etc. Si averteris a malo pedem tuum, si bona quae docui, Domino iuvante, facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire sempiternam. |