Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 1, CAPUT III.
1 | Fili mi, ne obliviscaris legis meae, etc. Hinc docet misericordiae operibus insistendum, neque nostris confidendum viribus, sed a Deo auxilium esse flagitandum. |
2 | Et congruo satis ordine haec omnia digerit; postquam enim coercuit a crudelitate, postquam a luxuria castigavit, ornat actibus bonis, quem instruendum sibi accepit. |
3 | - Longitudinem enim dierum, et annos vitae, etc. Ne imposita praeceptorum custodia turbaret audientem, praemisit praemia certa, et sic enumeravit praecepta. |
4 | Longitudine enim dierum, lucem sempiternam; annis vitae, transcensum mortalitatis huius; augmento pacis, ipsum nactae beatitudinis statum designat. |
5 | De qua Isaias dicit: Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis (Isai. IX). |
6 | Sed et priori Dei populo, et in praesenti datum est, ut cum legi Dei obediret, longo tempore in pacis quiete viveret. |
7 | - Misericordia et veritas non te deserant. |
8 | Nunquam ab ore tuo veritas, quae dicenda; nunquam ab opere misericordia, quae proximis sit impendenda, recedat. |
9 | Sic enim fit ut et te Dei semper misericordia prosequatur, et veritas: misericordia videlicet, qua deleat peccata tua; veritas vero, qua compleat promissa sua. |
10 | - Circumda eas gutturi tuo, etc. In gutture organum vocis, in tabulis cordis, latitudinem insinuat cogitationis. |
11 | Sit ergo virtus misericordiae et veritatis radici infixa mentis, promatur et voce loquentis, ut et occulto inspectori Deo, qui corda solus scrutatur et renes, arcana placeant intentionis, et proximos iuvent officio locutionis. |
12 | Bene autem virtutes circumdari docet gutturi, cum vox loquentis potius intus in gutture fieri soleat, quia videlicet praedicationis vox de internis emanat, sed extra circumdat, et ad plures audientes simul perfunditur. |
13 | Nam quo alios ad bene vivendum suscitat, eo ad bene agendum, et opera praedicantis legat, ne extra sermonem actio transeat, ne voci vita contradicat. |
14 | - Et invenies gratiam et disciplinam bonam, etc. Coram Deo invenit gratiam et disciplinam bonam, qui usu virtutum iugi promeretur a Domino, ut per dies seipso perfectior efficiatur et melior; sed et coram hominibus gratiam invenit et disciplinam bonam, cuius opera sunt talia, in quibus iure laudetur, pariterque exemplum vivendi proximis exhibeat. |
15 | - Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, etc. Nec metuas ob imbecillitatem propriam divina non posse servare mandata, nec te rursum autumes haec tuis implere viribus posse, vel tua naturali scientia nosse, si non per illius legem instruaris; sed potius et in discendo, et agendo, eius quaere creber auxilium, et ipse, quae iussit, propitius, ut implere valeas, donabit. |
16 | - Ne sis sapiens apud temetipsum. |
17 | Videtur forte alicui hoc idem esse mandatum, quod praemissum est, Et ne innitaris prudentiae tuae; sed multum distat: innititur enim suae prudentiae, qui ea quae sibi agenda vel dicenda videntur, patrum decretis praeponit; sapiens vero est apud semetipsum, et is qui in illis quae ex patrum magisterio potuit recte cognoscere, sese prae caeteris quasi doctior extollit. |
18 | Quae sit autem vera hominis sapientia subsequenter ostendit: - Time Dominum, etc. Quale est in Iob: Ecce timor Domini ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia (Iob. XXVI). |
19 | Perfecti etenim quique ita se debent ab omnibus continere malis, ut divinae praesentiam maiestatis cum metu semper recogitent. |
20 | Et notandum quod supra fiduciam habere in Domino ex toto corde, et non inniti prudentiae nostrae, nunc autem e contrario nos pari sollicitudine Deum timere admonet. |
21 | Sed nulla est repugnantia: ibi enim fragilium animos, ne desperent, promisso Dei auxilio roborat; hic fortiores, ne de se praesumant, divini timoris memoria coercet. |
22 | - Sanitas quippe erit in umbilico tuo, etc. In ossibus solida virtutum opera, in umbilico, qui in interiori parte corporis medius est, infirma adhuc et imperfecta bonorum actio designatur. |
23 | Si ergo Deum timueris, et non tuis viribus, sed superna protectione confisus, a malis abstinere studueris, sanitas erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum, quia et infirmitas operis per haec ad statum perfectionis convalescit, et fortia quaeque tua acta, unde amplius roborentur, accipiunt. |
24 | - Honora Dominum de tua substantia, etc. Multi multa pauperibus, sed de aliena substantia ac frugibus, quas vi vel fraude rapuerant, tribuunt. |
25 | Multi largiuntur de suo, sed largiendo Dominum non honorant, quia favore humano, et non amore superni Inspectoris faciunt. |
26 | Qui ergo proficuum sibi eleemosynae fructum fore desiderat, et de suis propriis, et in Conditoris honorem, qui sua benigna clementia largiri abunde dignatus est, tribuat, ut scilicet homines qui eius plasma, qui ad eius imaginem sunt facti, recreentur, nos autem veri fidelesque eius dispensatores bonorum inveniamur. |
27 | Notandum autem quod non solum de substantia pecuniae, quam pauperi porrigimus, sed et de cunctae bonae operationis quam agimus, et de universae coelestis gratiae quam percipimus, substantia vel frugibus hominum honorare iubemur; hoc est, eius in omnibus, et non nostram quaerere laudem. |
28 | Sed et ille Dominum de sua substantia suarumque frugum primitiis honorat, qui omne, quidquid boni operatur, non hoc suis viribus ac meritis, sed supernae gratiae tribuit, memor illius verbi, Quia sine me nihil potestis facere (Ioan. XV). |
29 | - Et implebuntur horrea tua saturitate, etc. Ait Dominus in Evangelio, Thesaurizate vobis thesauros in coelo (Luc. XII). |
30 | Si ergo thesauros in coelo possunt habere iusti (quia veras ibi divitias inveniunt), possunt utique et horrea et torcularia, quia non esurient neque sitient amplius. |
31 | Et implebuntur horrea saturitate. |
32 | Quia satiabor, inquit, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). |
33 | Redundabunt torcularia vino, quia interna suavitas aeternorum, corda cunctorum fidelium in laudem sui Conditoris accendit. |
34 | Hinc etenim dicit: Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno (Luc. XXII). |
35 | Sed et in praesenti nonnunquam doctori, qui panem verbi, qui poculum gratiae spiritualis indigenti ministrat, maiora ministrandi dona Dominus pro mercede condonat. |
36 | Qui terrena subsidia largitur inopibus, ditior dando, coelesti remuneratione redditur. |
37 | - Disciplinam Domini, fili mi, ne abiicias neque deficias, etc. Sunt qui in prosperis serviunt Domino, et in adversis excedunt. |
38 | Unde sapientia quem in prosperis bene vivere docuit, etiam in correptione, ne deficiat, hortatur, ne accedente infirmitate vel paupertate, vel persecutione humana, pietatem, quam servare in tranquillitate videbatur, amittat. |
39 | - Quem enim diligit Dominus, corripit, etc. Tanto ergo minus de flagello quo castigamur murmurare debemus, quanto certius in eo paternae dilectionis pignus tenemus. |
40 | Unde et ipse dicit: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III). |
41 | Notandum autem quod pro hoc verbo septuaginta interpretes dixere, Flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII). |
42 | Quod mirandum, cur Apostolus ad Hebraeos Hebraice scribens, magis sequi voluit. |
43 | - Beatus homo qui invenit sapientiam, etc. Quia positos sub disciplina et correptione consolabatur, addit quod coeperat; insinuans, quia beatitudo vera est hominis, non adversis carere in praesenti, sed aeternae sapientiae perceptione laetari. |
44 | Quod est, et in hac vita voluntatem Dei cognoscere, et in futuro, eius visione perfrui. |
45 | Et bene cum diceret, Beatus homo qui invenit sapientiam, mox addidit, Et qui affluit prudentia. |
46 | Sunt enim qui inveniunt sapientiam, doctrinam veritatis aure percipiendo; sed affluere prudentia negligunt, nolendo cordis sui sinum ad percipiendam eius amplitudinem laxare. |
47 | - Melior est acquisitio eius, etc. Non metuat de correptione inopiae, quisquis opes acquisivit sapientiae, quia thesauris terrestribus incomparabiliter munus coeleste praecellit. |
48 | - Primi et purissimi fructus eius. |
49 | Si, iuxta Ecclesiasticum, radix sapientiae est timere Deum, fructus sapientiae qui sunt, nisi videre Deum? Et hi sunt primi et purissimi, sive quia Deus, qui ab initio est, videtur, et nihil inquinatum in eius visione incurrit; sive quia primo ad hanc contemplandam homo creatus est. |
50 | Unde adolescentior filius, tametsi omnem substantiam suam dissipasset, vivendo luxuriose, ubi tamen ad patrem poenitens rediit, primam stolam recepisse memoratur (Luc. XV); sive quia primum et rude aurum solet esse purissimum, et prima sola nostra beatitudo vere est beatitudo credenda, quae nobis in resurrectione perfectius a Domino promittitur esse reddenda. |
51 | - Pretiosior est cunctis opibus, etc. Non modo terrenis, verum et coelestibus divitiis, imo et ipsis angelorum conspectibus huius sapientiae claritas antefertur. |
52 | Unde et propheta ait: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram? et caetera usque ad finem psalmi (Psal. LXXII). |
53 | - Longitudo dierum in dextera eius, etc. Visione suae divinitatis electos in perpetua luce condonat, et eosdem in praesenti vita, incarnationis suae sacramentis et charismatibus illustrat ac roborat. |
54 | Dat eis, qui ob se comparanda, sua omnia vendunt, centuplum in hoc tempore, et in saeculo futuro vitam aeternam. |
55 | Sequitur in hoc loco iuxta antiquam translationem, quod nostri codices non habent: - Ab ore eius proficiscitur iustitia, legem autem et misericordiam in lingua portat. |
56 | Quod ideo annotandum credidi, quia versiculi in opusculis Patrum saepe positi inveniuntur. |
57 | - Viae eius, viae pulchrae, etc. Actiones eius et doctrinae quae in Evangeliis continentur pulchrae sunt, quia divinae ac purae, hominis modum longe transgressae, et omnia iussa eius ad pacem ducunt aeternam. |
58 | Omnia quae in carne gessit, ad reconciliandos Deo mortales, ad pacificandum cum angelis genus humanum, ad demonstranda suis servandae ad invicem pacis et dilectionis exempla pertinent. |
59 | - Lignum vitae est iis, etc. Sicut in medio paradisi lignum vitae positum Moyses testatur, ita per sapientiam Dei, videlicet Christum, vivificatur Ecclesia, cuius et nunc sacramentis carnis et sanguinis pignus vitae accipi, et in futuro praesenti beatificatur aspectu. |
60 | - Dominus sapientia fundavit terram, etc. Deus Pater per Filium omnia condidit. |
61 | Typice autem fundavit terram sapientia, cum per ipsum sanctam Ecclesiam in fidei soliditate locavit; stabilivit coelos prudentia, cum per eumdem sublimia praedicatorum corda illustravit. |
62 | - Sapientia illius eruperunt abyssi. |
63 | Quando in diebus Noe rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, vel cum quotidiano procursu fontes et flumina de abysso per terrae venas emanant. |
64 | Aliter, Sapientia erumpunt abyssi, cum, largiente Christi gratia, profunda sacramentorum coelestium fidelibus innotescunt. |
65 | - Et nubes rore concrescunt. |
66 | Patet iuxta litteram, sed allegorice nubes sunt Ecclesiae magistri, sublimes per contemplationem et vitam, rigantes corda auditorum, quasi subiectam sibi terram per doctrinam. |
67 | Quae rore concrescunt, quia subtilissima discretione virtutes suas, quibus proficiant, quibus alta petant, quaeque minoribus in exemplum monstrent, examinant. |
68 | - Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis. |
69 | Ne disciplina temporali fatigatus, sapientiae, quae tanta est, gratiam perdas, praecave. |
70 | - Custodi legem atque consilium. |
71 | Lex sapientiae est, qua dicit Si vis ad vitam ingredi, non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, et caetera (Marc. X). |
72 | Consilium sapientiae est, cum protinus addit: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, etc. (Ibid.). |
73 | - Et erit vita animae tuae. |
74 | Anima tua habet vitam cum Deo, si eius decreta custodieris, quamlibet caro, disciplina correptionis, aut etiam mortis prematur. |
75 | - Et gratia faucibus tuis. |
76 | Quam dulcia, inquit psalmus, faucibus meis eloquia tua (Psal. CXVIII)! Habet ergo sensus animi fauces suas, quibus verba, quae audit, diiudicet, quibus res et gesta singulorum, quae cernit, discernendo examinet, et haec amplectendo recipiat, illa reprobando contemnat. |
77 | Quibus nimirum faucibus cum legem atque consilium Domini custodimus, gratia multiplicatur, quia quanto solertius quisquam divinis obtemperat iussis, tanto dulcius eius amorem concipit. |
78 | Quam nostris faucibus inesse gratiam, desiderabat Psalmista, cum diceret: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII) . |
79 | - Tunc ambulabis fiducialiter in via tua. |
80 | Fiducialiter in via nostra incedimus, cum Dei gratia confisi, profectum in bona nostra conversatione suscipimus. |
81 | Si ergo eius imperiis humiliter subdimur, et gustum superni amoris suavius faucibus mentis attingimus, et operationis bonae augmentum semper obtinebimus, sed et in tentationibus, ne deficiamus, ipso adiuvante, defendimur. |
82 | Hoc est enim quod sequitur: - Et pes tuus non impinget. |
83 | Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. |
84 | - Si dormieris, non timebis, etc. Patet iuxta litteram, quia securus et dormit et vigilat, et quiescit et ambulat, qui se innocenter ante Deum et iuste vivere meminit. |
85 | Sed et iustus cum in morte dormierit, non solum potentias malignorum spirituum non metuit, sed et in pace quiescit, ac securus diem resurrectionis exspectat, quia Deum ubique protectorem habet et custodem. |
86 | Quale est in psalmo: Nam et si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII). |
87 | - Noli prohibere benefacere eum, etc. Quia supra diligenter legem Domini, et consilium observari monuit, et aeternam requiem observantibus promisit, nunc multipliciter, quae sint observanda replicat. |
88 | Primoque ad id quod intermiserat rediens, misericordiam proximo exhibendam, et iuste cum illo docet esse vivendum; deinde et ab inimico cavendum esse praemonet. |
89 | Noli ergo, inquit, prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac. |
90 | Ne audias a Domino cum pharisaeis, Ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis (Luc. II). |
91 | - Ne dicas amico tuo, Vade et revertere, etc. Non solum de eo qui eleemosynam pecuniae petit, hoc mandatum datur, ut benevoli ad largiendum et prompti existamus; sed et omnia Christi mandata, qui ait: Vos amici mei estis, statim facere, et non in crastinum differre iubemur. |
92 | - Nec contendas adversus hominem frustra, etc. Non vetat contendere adversus eum qui malefacit, ut corrigatur, quia hoc nimirum frustra non fit, quod certa necessitas cogit ut fiat. |
93 | Imo etiam qui ait: Si peccaverit frater tuus, increpa illum (Luc. XVII), vult ut errantem, quantum vales, ad viam veritatis revocare contendas. |
94 | - Quia abominatio Domino est omnis illusor. |
95 | Omnis, inquit, illusor, quia illusor est, qui vel verba Dei, quae novit, implere contemnit, vel eadem perverse intelligendo ac docendo corrumpit. |
96 | Est illusor et ille qui promissa eius quasi parva despicit, ac iram districtionis eius quasi tolerabilem spernit: nec non et ille qui proximorum simplicitati vel paupertati improbus insultat. |
97 | Ideoque omnem huiusmodi illusorem merito divina abominatur iustitia. |
98 | Bene autem subditur: - Et cum simplicibus sermocinatio eius. |
99 | Quia saepe superbi, dum simplicibus illudunt, prudentiores se illis, quos irrident, iudicant. |
100 | Sed horum prudentia, iuxta quod Iacobus ait, Terrena est, animalis, diabolica (Iacob. III). |
101 | Sermocinatio autem Domini cum simplicibus est, quia illos coelestis sapientiae secretis illustrat, quos terreni fastus ac simplicitatis nil habere considerat. |
102 | Hinc etenim dicit, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Marc. XI; Luc. X). |
103 | - Egestas a Domino in domo impii. |
104 | Iuxta exemplum purpurati divitis, qui et in hac vita spiritualibus egebat bonis, et in futura ad tantam pervenit inopiam, ut de digito Lazari quondam pauperis, unam aquae guttam requireret, nec mereretur accipere (Luc. XVI). |
105 | - Tabernacula autem iustorum benedicentur. |
106 | Iuxta quod ait apostolus fidelibus, de Deo loquens: Qui benedixit, inquit, nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo (Ephes. I). |
107 | Qui et in remuneratione ab ipso sunt audituri, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV). |
108 | Sed et iuxta litteram saepe contingit eos qui aliena diu rapiunt, ad ultimum inopia consumi. |
109 | At illos qui sua largiuntur, etiam bonis abundare terrenis. |
110 | - Illusores ipse deludet, etc. Hos versiculos apostoli Iacobus et Petrus iuxta antiquam translationem posuere, dicentes: Quia Deus superbis resistit; humilibus autem dat gratiam (Iacob. IV; I Petr. V). |
111 | - Gloriam sapientes possidebunt, etc. Et Dominus ait: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV et XVIII). |