Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 1, CAPUT II.
1 | Fili mi, si susceperis sermones meos, etc. Abscondit mandata Dei penes se, qui haec audiens sollicito in corde recondit, iuxta illum qui ait: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. |
2 | Est enim summopere curandum ne nobis haec, iuxta parabolam Evangelii, daemonia quasi semen, secus viam iactum, volucres tollant. |
3 | - Ut audiat sapientiam auris tua. |
4 | Ille enim sapientiam aure non audire probatur, qui verba Dei, auditu tantum corporis percipiens, memoria retinere, ut haec operetur, dissimulat. |
5 | Si ergo mandata Dei, fixo amore discendi et custodiendi, susceperis, primo humilitatis viam tene. |
6 | Hoc est enim quod subsequenter additur, - Inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. |
7 | Inclinare quippe est, cor ad cognoscendam prudentiam humiliare, et emundare cor, quod dignum fiat ad percipienda mysteria veritatis. |
8 | Unde eadem Sapientia Patri loquens ait: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI; Luc. X); id est, abscondisti a superbis, et revelasti ea humilibus. |
9 | - Si enim sapientiam invocaveris, etc. Nullum invocare, id est, in nos orando vocare, nisi Deum debemus. |
10 | Cum ergo sapientiam invocandam esse docet, ostendit se procul dubio, non quamlibet sapientiam, id est, notitiam rerum coelestium sive terrestrium, sed ipsam cognitionem Deitatis nobis assequendam proponere. |
11 | In huius namque perceptione sapientiae, summa est perceptio beatitudinis, ipsa attestante, quae Patri pro nobis supplicans ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII). |
12 | Notandum autem quod et sapientiam invocare, et nosmetipsos ad noscendam prudentiam, cor inclinare suadet, quia nimirum necesse est ut et divinum in cunctis flagitemus auxilium, et, ipso Domino adiuvante, bona quae valemus agamus. |
13 | Neque enim sine ipso quidquam facere possumus, nec rursum sine nostro conamine, quantulumcunque habere valemus, nos ab ipso salvandos esse credamus. |
14 | - Si quaesieris eam quasi pecuniam, etc. Si tanta cura sapientiam, quanta cupidi quaerunt pecuniam, vel certe si tam sollicite quaesieris sapientiam ipsam, quasi infinitas per hanc et ineffabiles divitias sis acquisiturus, percipies praemia quae subsequenter exponuntur. |
15 | Qui vero thesauros effodit, eiicit rudus terrestre, facit in altum foveam, sedulus insistit labori, donec ad thesauros quos quaerit attingat. |
16 | Et qui thesauros sapientiae invenire desiderat, quidquid sibi terrenum inesse deprehenderit expurget, carnales illecebras abscindat, fossam in se humilitatis faciat, nec quiescat ab agendo, priusquam se viam veritatis invenisse cognoverit. |
17 | - Tunc intelliges timorem Domini, etc. Si sollicito corde quaesieris, pervenies ad experientiam amabilis Domini timoris, qui non solum initium, sed perfectio est sapientiae coelestis, in hac duntaxat vita. |
18 | Ideoque non eum perfecta dilectio foras mittit (I Ioan. IV), sed permanere in saeculum saeculi facit. |
19 | Sed et scientiam ipsius divinitatis, quae perpetuo beatum facit, invenies. |
20 | - Quia Dominus dat sapientiam. |
21 | Respicit hic versiculus ad hoc, quod supra dixit: Si enim sapientiam invocaveris, et caetera, usque dum ait: Et scientiam Dei invenies. |
22 | Ideo namque sapientia, id est, Dominus est invocandus, ad accipiendam sapientiam, quia sapientia non a nobis ipsis haberi potest, sed a Domino datur. |
23 | Taceat Pelagius, redargutus ab Apostolo qui ait: Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV)? Et Iacobus Apostolus: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo (Iacob. I) . |
24 | - Et ex ore eius sapientia et prudentia. |
25 | Potest in hoc versiculo illa ineffabilis et coaeterna Deo Patri sapientiae nativitas intelligi, de qua et alibi ait: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita (Eccli. XXIV). |
26 | Potest os Domini et in sanctis eius accipi; unde dici solet in prophetis, Quia os Domini locutum est; Et ex ore eius scientia et prudentia, quod nisi ipse os humanum sanctificet, nisi hoc suum ipse dignanter efficiat, perfectam loqui sapientiam nullatenus valet. |
27 | - Custodiet rectorum salutem, etc. Cognatae sunt sibi virtutes, rectitudo et simplicitas, neque ab invicem queunt separari. |
28 | Unde et sapientiam unam earum sine altera non quaerit; sed in quibuscunque ambae conveniunt, hos custodit et protegit. |
29 | Denique de beato Iob dicitur quia erat vir ille simplex et rectus (Iob. I): simplex videlicet, per innocentiam mansuetudinis; rectus, per cautelam discretionis. |
30 | Simplex, quia nullum laedere, imo cunctis prodesse desiderabat; rectus, quia a nullo se corrumpi permittebat. |
31 | - Servans semitas iustitiae, etc. Vias sanctorum, generalia Dei praecepta; semitas iustitiae, arctiora coelestis vitae instituta, quae perfectis solum accessibilia sunt, dicit; utrasque autem sapientia servat, ut in quocunque virtutum gradu rectos iuvet ac simplices. |
32 | - Consilium custodiet te, etc. Viam malam, opera iniqua; hominem perversa loquentem, doctores dicit iniquae operationis. |
33 | Viam malam, in quam vocant, qui dicunt, Veni nobiscum, insidiemur sanguini. |
34 | Perversa loquentem, eum qui huius est auctor suasionis significat. |
35 | - Qui relinquunt iter rectum, etc. Pulchre itineri recto vias tenebrosas opposuit, quia nimirum iter rectae actionis in luce peragitur, atque ad lucis supernae gaudia ducit. |
36 | At sicut Dominus ait: Omnis qui male agit, odit lucem; et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius (Ioan. III). |
37 | Et talis finem exterioribus sortitur in tenebris. |
38 | - Qui laetantur, cum male fecerint, etc. Ideo male facientes exsultant, quia per vias tenebrosas ambulant, et nesciunt quo eunt. |
39 | Si enim, quia ad poenas tendunt, aspicerent, gressum utique cohiberent, noxiamque laetitiam salubri fletu castigarent. |
40 | - Ut eruaris a muliere aliena, etc. Pendet hic versus a superioribus, ubi dictum fuerat, Prudentia servabit te. |
41 | Et sensus est, Prudentia servabit te, ut eruaris a muliere aliena. |
42 | Quia ergo prius Salomon auditorem suum, quem sapientiam docere satagit, admonuit ne latronibus iungeretur, nec si videret furem, simul curreret cum eo, sed recte ac simpliciter incederet, nunc admonet ne cum adulteris portionem suam ponat. |
43 | De quibus et hoc quod supra dicitur, Ut eruaris de via mala, et ab homine qui perversa loquitur, potest specialiter intelligi; quae enim perversior locutio quam ad stupra suadere? Quod capitulum incipit a loco ubi ait: Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te. |
44 | Potest autem per mulierem extraneam, haereticorum pravitas intelligi, a Christi et Ecclesiae membris aliena, quae mollitie disertitudinis et linguae blandimentis corda decipere innocentium solet. |
45 | Unde Psalmista: Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt iacula. |
46 | - Et reliquit ducem pubertatis suae, etc. Patet de adultera quia primum virum relinquit, et pacti Dei sui obliviscitur, eius nimirum quod cum viro suo, Domino teste, tempore nuptiarum pepigit, quod fidem sibi castitatis alterutrum servarent. |
47 | Patet et de mente haeretica, quia relinquit doctorem a quo fidem Ecclesiae didicerat; et oblita est pacti Dei sui, hoc est, fidei ipsius Dominicae, quae in symbolo continetur, quam se die baptismatis servaturam esse promiserat. |
48 | - Inclinata est enim ad mortem domus eius, etc. Omnis conversatio adulterae ad interitum ducit, et quamvis blanda videatur ac mansueta, non minorem in fine sentiet vindictam, quam qui latrocinando aperta impietate famulantur. |
49 | Potest domus adulterae, ipsa eius caro, in qua turpitudini et luxuriae substernitur, accipi, quae novissimi tempore iudicii, non ad vitam, sed perpetuam resurget ad mortem. |
50 | Sed et haereticorum domus, quia super arenam construitur, etiam cum stare videtur, vergit in casum, suisque incrementis quasi quibusdam semitis, ad impiorum consortia, id est, ad spirituum tendit tormenta malignorum. |
51 | - Omnes qui ingrediuntur ad eam, non revertuntur, etc. Ad eam, ad mortem dicit, non ad mulierem. |
52 | Potest enim, qui adulterae mixtus est, Domino iuvante, reverti, ac vitam poenitendo mereri; potest qui haeresi pollutus, resipiscendo redire ad salutem. |
53 | At qui semel aeterna morte raptus est, nunquam redibit ad viam, qua vitam petat beatorum. |
54 | Quod contra Origenianos proprie dictum est, qui haereticis, meretricibus, cunctisque flagitiosorum turbis, et insuper ipsi diabolo atque angelis eius, post innumera, licet expleti universalis iudicii tempora, remissionem scelerum, vitamque ac regnum promittunt in coelis; male intelligentes illud Isaiae: Et claudentur ibi in carcere, et post dies multos visitabuntur (Isai. XXIV). |
55 | Quasi post multa tempora terminati iudicii solvendos ac salvandos dixerit impios, cum ille e contrario nullam eis salutem tribuat, sed et eos qui hoc tempore mortui prae enormitate flagitiorum, claudi merentur in carcere poenarum, tempore resurrectionis ad modicum visitandos significet tantum, ut receptis corporibus in iudicio gravius damnentur, et continuo post iudicium atrocioribus perpetuo recludantur in poenis. |
56 | Quamvis et ita potest recte accipi, Omnes qui ingrediuntur ad eam, id est, ad meretricem, sive ad domum eius, non revertentur, quia, quantum attinet ad naturam, iniqua sua voluntate depravatam, recursum per semetipsum non habet; sed per Dei gratiam, qua adiuvatur et instauratur, ut semitas vitae apprehendat. |
57 | Designatum est enim hoc dicto pondus iniquitatis, ut cum revertitur quis, non sibi tribuat, sed gratiae Dei, non ex operibus, ne forte glorietur. |
58 | - Ut ambules in via bona, etc. Viam bonam, unitatem dicit rectae fidei, de qua Dominus ait, Ego sum via (Ioan. XIV); et rursum: Nemo potest venire ad Patrem, nisi per me (Ibid.). |
59 | Calles autem iustorum, multifaria sanctorum exempla nominat. |
60 | Pendet hic versus ex eo, quod supra dictum est: Prudentia servabit te; sicut et illud, Ut eruaris a muliere aliena. |
61 | - Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, etc. Et hic rectis iungit simplices, sicut et supra cum diceret: Rectorum salutem custodiet, et proteget gradientes simpliciter; quia nimirum simplicitas sine rectitudine dissoluta est et stulta, rectitudo autem sine simplicitate, austera nimirum existit et dura; verum utraque virtus coniuncta perfectum reddit hominem. |
62 | Sed inter utrumque versum distat quod in illo Dominus, quia iustos in praesenti certantes adiuvet, et in isto, quia victores in futuro coronet, indicatur. |
63 | Terrae quippe nomine Ecclesia designatur, quae spiritualem fructum Deo germinare consuevit, in qua iusti habitant et permanent, quia a consortio eius, nec morte separantur, sed terminata hac vita, ad illam eius partem, quae cum Christo in coelis regnat, perveniunt. |
64 | - Impii vero de terra perdentur, etc. Possunt haec non de cunctis generaliter reprobis dicta accipi, sed de illis specialiter qui ad terram Domini, id est, Ecclesiam pertinere videntur, et tamen exigentibus meritis auferentur ab ea: quidam aperte ipsius Ecclesiae iudicio, ut Simon, Arrius, et Porphyrius; quidam vero in secreto invisibilis iudicis, ut innumeri etiam eorum qui hominibus boni videntur. |
65 | Impios enim apertos apostatas dicit; at inique agentes omnes qui, perceptis fidei sacramentis, ab eius castitate aliquo modo degenerant. |
66 | Utrique autem in futura retributione de viventium terra perdentur, quia non habitabit iuxta Dominum malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos eius. |
67 | Et recte, quia de bonorum malorumque viis multa praedixit, de utriusque fine in conclusione subiunxit, quomodo et praecedenti parabola, qua latronum consortia vetabat, dicens de fine malorum: Et prosperitas stultorum perdet illos; dicens de fine bonorum: Qui autem me audierit, absque terrore quiescet. |
68 | Possunt versus hi, de quibus novissime disputavimus, de antiquo Dei populo ita intelligi, quia cum recte viveret, inque terra sua feliciter maneret, at cum peccaret, exterminaretur ab hostibus. |