Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 1, CAPUT PRIMUM.
1 | Parabolae Salomonis, etc. Parabolae Graece, Latine dicuntur Similitudines; quod huic libro vocabulum Salomon ob id imposuit, ut sciremus altius, et non iuxta litteram, intelligere quae dicit; in quo Dominum significat per parabolas turbis fuisse aliquando locuturum. |
2 | Sicut etiam proprio nomine, et pacifico regni sui statu, regnum Christi et Ecclesiae perenne denuntiat; de quo scriptum est: Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis; super solium David et super regnum eius (Isa. IX). |
3 | Sicut templi constructione ac dedicatione, aedificationem Ecclesiae sanctae, quae tempore resurrectionis in aeternum dedicabitur, insinuat. |
4 | Nam et ipse filius esse David, et rex spiritualis Israel, etiam turbarum testimonio, quae ei Hierosolymam venienti, cum palmarum ramis et laudibus occurrere declarantur (Matth. XXI). |
5 | Notandum autem, quod Vulgata editio pro Parabolis, quae Hebraice Missae vocantur, Paroemias, id est, proverbia dicit. |
6 | Sed nec ipsum nomen abhorret a vero. |
7 | Quae enim parabolae recte nuncupantur, quia occulta sunt, possunt non incongrue etiam proverbia vocari, quia talia sunt, quae merito saepius in ore colloquentium versari, ac memoria debeant retineri. |
8 | Nam et proverbia plerumque tam obscure dicuntur, ut non immerito eadem possint etiam parabolarum nomine notari, Domino attestante, qui ait: Haec in proverbiis locutus sum vobis. |
9 | Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis (Ioan. XVI). |
10 | Quid autem utilitatis Parabolae Salomonis conferant, sub incremento tituli monstratur, cum subditur: - Ad sciendam sapientiam, etc. Sapientiam autem et disciplinam scire est quomodo recte credere, qualiter se vivere oporteat, quemque veraciter didicisse, quo intentionem cordis dirigere, et quid operando gerere conveniat, nosse. |
11 | Quod autem adiungit: - Ad intelligenda verba prudentiae, etc. Monet eos quos imbuit, ut non solum sapientiam, quam semel ipsi perceperint, amplecti, et disciplinae virtutem, quam cognoverint, sciant inservire, sed etiam verba prudentium, quibus ad perfectionem proficiant, libenter auscultare, et haec solerter intelligere curent. |
12 | - Iustitiam, et iudicium, etc. Iustitia est, in eis quae secundum regulam veritatis bene operamur; iudicium, in illis quae recta discretione cum proximis agimus. |
13 | Aequitas in eo quod cum sincera intentione Deo soli, in his quae recte gerimus, vel iudicamus, placere contendimus. |
14 | - Ut detur parvulis astutia, etc. Parvulos dicet eos qui nuper sapientiae aurem accommodare coeperunt; adolescentem, qui aliquantum iam in eius auditione profecit. |
15 | Et ideo fortasse parvulos plurali numero, adolescentem appellat singulari, quia doctrina sapientiae, quos diversis animi motibus, diversis vivendi moribus deditos suscipit, in viam virtutis perfectiorem erudiendo provehit. |
16 | De quibus iure dicatur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV). |
17 | Ut detur, inquit, parvulis astutia. |
18 | Haec etenim rudibus est et incipientibus necessaria, per quam sophismatum dignoscere et cavere versutiam possint, ne falsorum fraudidus argumentorum abducantur a simplicitate verae sapientiae, quae ducit ad vitam. |
19 | Adolescenti scientia et intellectus, quia qui prudenter declinat falsa, consequenter scita veritatis percipiet. |
20 | Hactenus praetitulatio; hinc iam ipse textus Parabolarum incipit. |
21 | - Audiens sapiens, sapientior erit. |
22 | Quia sapientiae amator exstitit Salomon, qui, optione sibi data, sapientiam petiit et accepit, pulchre initium Parabolarum suarum a sapientia sumit. |
23 | Quod autem ait: Sapientem, cum audierit verbum, sapientiorem effici, ostendit neminem in hac vita ita sapientem fieri posse, cuius sapientia nequeat augeri, semperque moris esse sapientium ut dictis maiorum, et aliquando etiam minorum, auscultent; quidquid in eis utilitatis audierint, ad se replicent suoque in corde recordentur. |
24 | Denique audivit sapiens minor maiorem, regina Saba Salomonem, et sapientior rediit (III Reg. X). |
25 | Audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sublimior ac sapientior redditus est (Exod. XVIII). |
26 | Audierunt discipuli Christum, et spiritum sapientiae percipere meruerunt. |
27 | Audivit Nicodemus, audivit Gamaliel, audivit discipulus eius, tunc Saulus, nunc apostolus Paulus. |
28 | Sapientes utique verbum Evangelii, et sapientiores sunt effecti. |
29 | Qui etiam Paulus, cum ad tertium coelum raptus audisset ea quae non licet hominibus verba loqui (Act. XXII), nihilominus ad terram reversus aiebat: Quia ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte (I Cor. XIII). |
30 | - Et intelligens gubernacula possidebit. |
31 | Nemo se de sua iactet scientia, quia si qui sapientium verba crebro audire et intelligere negligit, vitam suam rite gubernare non novit. |
32 | Quanto magis alieno regimini praefici nequit, qui seipsum ad patrum disciplinam subiicere contempsit! Quod ergo ait, Audiens sapiens sapientior erit, et ad cognitionem rerum quae per sapientiam noscuntur respicit; quod vero addit, Et intelligens gubernacula possidebit, ad rectitudinem vitae quae per eamdem sapientiam discitur vel docetur, pertinet. |
33 | Et pulchre principium Parabolarum, principio congruit tituli, quod ita se habet, Parabolae Salomonis filii David regis Israel, ad sciendam sapientiam et disciplinam. |
34 | - Animadvertet parabolam et interpretationem, etc. Hoc discipulis se humiliter audientibus, ipsa quae eos in carne apparens erudiebat, sapientia donavit, ut et suas parabolas, quas turbae nequibant intelligere, et prophetarum ac legis aenigmata, id est, obscura dicta spiritualiter animadvertere, ac suis auditoribus dilucidare valerent. |
35 | Sed et sequentibus Ecclesiae magistris, eadem intelligentiae spiritualis arcana, pie quaerentibus ac pulsantibus reseravit. |
36 | - Timor Domini, principium sapientiae. |
37 | Duo sunt timores Domini: primus servilis, qui principium scientiae vel sapientiae vocatur; secundus amicabilis, qui perfectionem sapientiae comitatur. |
38 | Timor servilis principium est sapientiae, quia quisquis post errorem delictorum sapere incipit, primo timore divino corripitur, ne ad tormenta ducatur. |
39 | Sed hunc timorem perfecta dilectio foras mittit (I Ioan. IV). |
40 | Succedit autem timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XIII), quem non excludit, sed auget charitas. |
41 | Ipse est quo timet filius bonus, ne vel in modico oculos amantissimi patris offendat. |
42 | Nam inchoativo timore, servilis adhuc animus metuit, ne ab irato domino poenis subigatur. |
43 | Uterque autem timor in futura vita cessabit; charitas vero nunquam excidet (I Cor. XIII), sed in plenitudine sapientiae perpetua manebit; quod est cognoscere verum et unum Deum, et quem misit Iesum Christum (Ioan. XVII). |
44 | - Sapientiam atque disciplinam stulti despiciunt. |
45 | Dixerat de sapiente quod audito sermone sapientior fieret, et intelligens, rite suos gubernare disceret actus. |
46 | Dicit e contrario de stultis quod sapientiam recti dogmatis et disciplinam purae conversationis non modo non assequantur, sed et nosse contemnant. |
47 | Denique praedicante in carne, ipsa sapientia, sapientes quique gaudentes accurrebant: at pharisaei et principes sacerdotum salutaria eius dicta simul et facta spernebant. |
48 | Et notandum quod sapientem singulari numero, stultos describit plurali, quia et plures sunt sapientibus stulti, et sapientium coetus uniformem tenet callem pietatis. |
49 | Porro errantium dissimili dogmati, dissimilis est ordo vivendi. |
50 | - Audi, fili mi, disciplinam patris tui, etc. Hactenus proverbialiter de utraque parte disputat, hinc iam sedulus incipit admonere quemque fidelem, ut disciplinam legis divinae blanditiis praeponat reproborum; quia nimirum huius custodiam corona, illorum facinora mors sequatur aeterna. |
51 | Unde et recte filium vocat, quem pater sollicitudine curat instituere. |
52 | Potest et ex Dei Patris persona dictum accipi, in nomine autem matris Ecclesia, quae tunc Synagoga vocabatur, intelligi. |
53 | Et notandum quod ita nos disciplinam Patris audire praecepit, ut legem quoque nulla ratione dimittamus, quia non sufficit ut quis se Dominum diligere et eius praeceptis obtemperare dicat, si unitatem Ecclesiae fraterna charitate non sequitur. |
54 | Nec vetat aliquid, matrem ipsam, Dei gratiam, qua salvamur, accipere. |
55 | Nam et apud Hebraeos, spiritus, qui gratiam praestat genere feminino nuncupatur. |
56 | - Ut addatur gratia capiti tuo, etc. Mos apud veteres fuit ut legitime certantes coronam in capite, torquem in collo acciperent. |
57 | Et nobis ergo, si disciplinam Conditoris nostri, si gratiae matris scita custodimus, maior inde spiritualium virtutum claritas augetur. |
58 | Additur enim gratia capiti, cum charitas, quae principale mentis ornabat, ardentius inflammatur. |
59 | Additur et collo torques, cum fulgore perfectae operationis, sermo praedicationis, qui per collum procedit, confirmatur; ac ne contemni ab auditoribus debeat, indeficienti virtutum connexione docetur. |
60 | Sed et in his qui Mosaicae legis decreta, Domino veniente, servabant, addita est gratia Novi Testamenti cum spe regni coelestis. |
61 | Cuius splendor eximius ad exemplum coronae vel torquis nullo unquam fine claudetur. |
62 | Nobis quoque cum pro nobis actibus, quos divina gratia praerogavit, lux aeterna tribuitur, gratia profecto capiti, et collo torques additur, iuxta illud Evangelii: Quia et nos omnes de plenitudine eius accepimus, gratiam pro gratia (Ioan. I); gratiam, scilicet beatae retributionis, pro gratia rectae operationis. |
63 | - Fili mi, si te lactaverint peccatores, etc. Duobus modis lactant peccatores, quos decipiunt, quia aut ad facienda scelera blanditiis illiciunt, aut facta iam favoribus, quasi laudabiliter acta, sustollunt. |
64 | In utroque autem sapientia suos auditores, ne talibus acquiescant, hortatur. |
65 | - Si dixerint, Veni nobiscum, etc. Potest hic locus generaliter de latronibus dici, qui innocentibus vel insidias mortis vel damna inferunt. |
66 | Potest et de illis specialiter intelligi, qui ipsum vitae auctorem neci tradiderunt. |
67 | - Abscondamus tendiculas contra insontem frustra. |
68 | Haec fecere, cum dicebant: Licet dare tributum Caesari, an non (Marc. XII)? et innumera huiusmodi alia. |
69 | Vere etenim erat insons, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. |
70 | Vere frustra illi tendebant insidias, a quo in nullo laesi, imo cuius plurima erant beneficia experti. |
71 | - Deglutiamus eum, sicut infernus, etc. Ita Dominum impii desiderabant exstinguere, ut omnis memoria virtutum et doctrinae illius tolleretur; sed et hoc ipsum quod unquam talis inter eos vixerit, oblivioni daretur. |
72 | - Omnem pretiosam substantiam reperiemus, etc. De hominibus dicebant, quos Christo adhaerere cernebant. |
73 | Putabant enim quia, si eum occiderent, omnes qui crediderant ab eius possent amore et consectatu secernere, talibusque animantium spoliis, suarum conventicula replere domorum. |
74 | Cui simile est illud Dominicae parabolae, quia veniente ad se regis filio, dixerunt: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas (Ibid.) - Sortem mitte nobiscum, etc. Marsupium est sacculus nummorum. |
75 | Patet autem de latronibus quia, ut plures scelerum socios conquirant, communionem eis praedae quam rapuerunt spondent. |
76 | Sed et persecutores nostri Redemptoris, quoscunque potuerunt, sibi adiungebant. |
77 | At quos illum sequi videbant, hos de Synagoga propulsantes, sua communione privabant. |
78 | - Fili mi, ne ambules cum eis, etc. Prohibet credentes Christo de Iudaeis, communicare persequentibus Christum Iudaeis. |
79 | Denique omnes qui credebant, erant pariter. |
80 | Et Petrus iisdem loquens, Salvamini a generatione ista prava (Act. II). |
81 | - Pedes enim illorum ad malum currunt, etc. Non solum ad malum, quod temporaliter operantur, sed etiam ad malum, quod perpetuo passuri sunt impii, properant, quoties ad patrandum homicidium, vel aliud quid sceleris agendum festinant. |
82 | Nam quantum videntes, ad facinus implendum ducuntur, tantum non videntes, ad tolerandam pro facinore poenam propinquant. |
83 | Haec de insidiatoribus nostri Salvatoris valent specialiter intelligi. |
84 | Sequens autem versiculus, de fidelibus eius, aeque pravorum malitiam sustinentibus, generaliter inseritur. |
85 | Frustra autem iacitur rete, etc. Frustra etenim laqueus persecutionis aut mortis tenditur electis, qui pennas habent spei et charitatis, caeterarumque virtutum, quibus et coelestia, dum vivunt, desiderant, ut ad haec post mortem mereantur pertingere. |
86 | Habent et oculos mentis, per quos et mala, quae ab impiis sustinent, citius transitura, et bona, quae sustinent, meruerunt, aeterna mansura praevideant. |
87 | Quibus simul oculis, et reproborum superbiam cito consumendam, et tormenta sequentia semper mansura prospiciunt. |
88 | Potest et ita accipi, quod recte dicat perniciosam malorum doctrinam, quam ab eo loco contexuit, ubi ait: Si te lactaverint peccatores, ne acquiescas. |
89 | Frustraque tale iacitur rete ante eos, qui mundis oculis cordis superna contemplantur; qui dicere noverunt cum propheta: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. |
90 | Facile enim laqueos, qui in terra tenduntur, cavet, qui conversationem habet in coelis. |
91 | Utrumque ergo rete frustra bonis parant reprobi, quia et si suadent iniqua, superantur iustorum sapientia, et si inferunt adversa, contemnuntur patientia. |
92 | Insuper et ipsi tentatores suis se perdunt insidiis. |
93 | Unde recte subditur: - Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, etc. Contra sanguinem, ut temporali morte plectantur; contra animas autem dicit, ut aeterna quoque animarum perditione damnentur. |
94 | Quod cum ad omnes qui sanguini insidiantur, et fraude sibi vivendum existimant, pertineat, specialiter tamen Iudaeis congruit, qui insonti Domino tendiculas absconderunt, eiusque apostolos, virtutum pennis fultos, dolis circumvenire satagebant. |
95 | Contra suum namque sanguinem suasque animas agebant, qui timentes ne terrestre regnum perderent, coeli terraeque regem occiderunt, et coeli cives persequebantur in terra; ideoque et quod in terris habebant, et quod in coelis acquirere poterant, regnum perdiderunt. |
96 | Generaliter autem dicendum quia quicunque oculos fidei habet apertos, accipitque a Domino pennas, ut columbae, quibus aeternam volet ad requiem, frustra tali nectant laqueos mali, seque ipsos potius hoc praesumendo perimunt. |
97 | - Si semitae eius avari animas possidentium rapiunt. |
98 | Semitas avari dicit subtiles eius cogitationes, quibus sedulus inquirit qualiter pecunias augeat. |
99 | Talesque semitae rapiunt ad interitum animas possidentium, id est eorum qui possessionibus pecuniarum ultra rationem incumbunt. |
100 | Non solum ergo, inquit, hi qui ob philargyriam rapinis innocentium et caedibus invigilant, semetipsos hoc agentes perdunt, verum eodem ordine, tametsi minor reatu, omnes avari meditationes, quae aurum Deo praeferunt, hunc ad interitum trahunt. |
101 | Aliter: Sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt. |
102 | Tali fine, ut praefatus sum, avarus quisque perimit, vel nudat eos qui possessionibus abundant, ut ipse potius hoc agendo pereat. |
103 | Pauperes namque, quos nihil possidere cernit, cur occidat? Quos spoliet, non invenit. |
104 | Hucusque persecutiones, quas Iudaei Christo intulere, describuntur. |
105 | Hinc referunt ea quae ipse post passionem eisdem suis persecutoribus per apostolos loquitur. |
106 | - Sapientia foris praedicat in plateis, etc. Sapientia quippe Dei Christus est, qui in mundo conversatus, paucis suae mysteria divinitatis patefecit, ipsisque praecepit ne ante passionem et resurrectionem suam, quia ipse esset Iesus Christus, praedicarent, ne gloriam eius, quam in monte conspexerant, cuiquam dicerent; magisque tunc suae potentiam maiestatis operibus, quam verbis ostendebat, impleta prophetia, quae dixit: Neque audiet aliquis in plateis vocem eius (Isai. XLII). |
107 | At post resurrectionem sapientia foris praedicabat (Matth. XII); quia, misso desuper Spiritu, per apostolos aperire seipsam mundo declarabat. |
108 | In plateis dabat vocem suam, quia in latitudine plebium manifeste, quae antea paucos docuerat, replicabat, impleto verbo quod eisdem suis praeconibus ait: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aures auditis, praedicate super tecta (Matth. X). |
109 | In capite turbarum clamitabat, quia etiam principibus qui sibi ei praevaluisse, ut crucifigeretur, videbantur, reatum homicidii, quod perpetrarunt, palam reducebat ad memoriam, eosque ad poenitentiae remedium vocabat. |
110 | - In foribus portarum urbis profert verba sua. |
111 | Urbs Domini Ecclesia est, ex utroque populo, Iudaeorum videlicet et gentium, adunata. |
112 | Cuius portarum fores sunt doctores, qui verbum praedicando, credentes in eam introducunt. |
113 | Et in foribus portarum eius, verba sua sapientia proferebat, cum apostolis suis loquebatur. |
114 | E quibus unus aiebat: An experimentum eius quaeritis qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII)? Possunt fores portarum urbis etiam Synagogae maiores intelligi, in quibus sapientia disputabat, cum et legisperitos, pharisaeos, et sacerdotes, per apostolos loquens, suam revocabat ad gratiam; ita ut, sicut Lucas ait: multa etiam turba sacerdotum obediret fidei. |
115 | Quid autem eadem sapientia clamaret, adiungitur: - Usquequo, parvuli, diligitis infantiam? Usquequo parvuli sensu veteris Instrumenti caeremonia, novo clarescente diligitis? Usquequo Moysen Christo, Evangelio Legem praefertis? Quousque decreta, quae rudibus adhuc populis data sunt per servum, praeponitis eis quae ipse Filius veniens perfectis sensu contulit? Quandiu, inquit, haec agitis? Iam vidistis Christum in carne, iam miracula facientem et docentem non tantum sprevistis, sed et occidistis. |
116 | Saltem modo resuscitatum a mortuis et praesidentem coelo diligite et dimittet vobis scelus quod commisistis. |
117 | - Et stulti ea quae sibi sunt noxia, cupient? etc. Praeponendum est a superiori usquequo, id est, usquequo cupient? usquequo odibunt? Cupiebant autem noxia et odibant scientiam, qui litterae legalis superficiem sequebantur, et sacramenta Evangelii, quae ipsa littera significabantur, accipere detrectabant. |
118 | - Convertimini ad correptionem meam. |
119 | Corripuit per apostolorum ora Iudaeos, quia credere noluissent, et vel tunc eos, postquam resurrexit et ascendit, monuit converti. |
120 | - En proferam vobis Spiritum meum, etc. Si adhuc, inquit, converti negligitis, proferam vobis vindictam quam meruistis, et verba quae de vestra perditione praedixi, ostendam esse veracia. |
121 | Spiritum quippe suum, potentiam ultionis nominat, de qua Moyses ait: Misisti spiritum tuum, et cooperuit eos mare (Exod. XV). |
122 | Et in libro beati Iob dictum est: iniquos flante Deo periisse, et spiritu irae eius esse consumptos (Iob. IV). |
123 | - Quia vocavi, et renuistis. |
124 | Dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). |
125 | - Extendi manum meam, etc. Primo benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, postmodum in cruce patiendo. |
126 | - Despexistis omne consilium meum. |
127 | Dicentis, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III). |
128 | - Et increpationes meas neglexistis. |
129 | Dicentis, Vae vobis, scribae et pharisaei, hypocritae, quia tulistis clavem scientiae; ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis (Matth. XXIII). |
130 | Et generaliter, Qui non credit, iam iudicatus est (Ioan. III). |
131 | - Ego autem in introitu vestro ridebo, etc. Tale est in psalmo de eisdem, Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. |
132 | Non quia buccis Dominus irrideat, aut naso subsannet, sed ea vis designata est tali verbo, quam dedit apostolis, ut praeviderent nil prorsus impios contra eum, supra quem ipse permitteret, insidiis esse acturos, quin potius illorum coepta omnia evacuanda, eius vero gloriam post passionem per orbem terrarum esse dilatandam praenossent. |
133 | Ideoque superbiam eorum, etiam cum maxime valere conspicerent, pro nihilo contemnerent. |
134 | - Cum vobis, quod timebatis, advenerit. |
135 | Conferentes ad invicem, Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem (Ioan. XI). |
136 | - Cum irruerit repentina calamitas, etc. Obsidionem Hierosolymorum subitam, et expugnationem totius provinciae, quae a Romanis facta est, dicit, quam et ipse Dominus in Evangelio, videns civitatem, flensque super eam, praedixit (Luc. XIX). |
137 | - Quando venerit super vos tribulatio, etc. Non leguntur Iudaei in illa obsidione Dominum invocasse, sed tantum armis esse confisi, quamvis desolationem patriae ruinamque templi amarissima mente conspexerint. |
138 | Si qui tamen tunc eum invocabant, quia hic culpam, pro qua sunt puniti, intelligere, ut vere poeniterent, nolebant, frustra ad eum quem contempsere clamabant. |
139 | Unde recte dicuntur tribulationem cum angustia fuisse perpessi. |
140 | Tribulatio namque erat in eis, qua foris deprimebantur; angustia, in eo quod intus nil a Deo consolationis invenerant. |
141 | At contra sancti, cum exterius opprimuntur adversis, spe certa salutis in corde dilatantur, scientes se ab illo exaudiri clamantes, cuius se verba iubentis audire meminerunt. |
142 | Hinc etenim propheta ait: Cum invocarem, exaudisti me, Deus iustitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. |
143 | Potest autem tota haec correptio sapientiae de universis generaliter reprobis accipi, quia in die iudicii clament ad iudicem districtum, aperiri sibi ianuam regni postulantes, nec mereantur exaudiri. |
144 | Nam et hoc quod sequitur, Mane consurgent, et non invenient me; ipsum tempus extremi examinis, quo alii in vitam aeternam, alii in opprobrium resurgent sempiternum, aperte designat. |
145 | - Eo quod exosam habuerint disciplinam, etc. Merito salute privantur, qui principium sapientiae, timorem Domini et disciplinam non modo non habet, sed et odiis insequuntur; at salutis filius, Iniquos, inquit, odio habui, et legem tuam dilexi. |
146 | - Comedent igitur fructus viae suae. |
147 | Viam eorum dicit, de qua superius dixerat: Pedes enim illorum ad malum currunt. |
148 | Quia, inquit, vias meas ingredi noluerunt ut viverent, recipient mercedem viarum suarum, ut in aeternum pereant. |
149 | At contra de his qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius, dicitur: Labores fructuum tuorum quia manducabis; beatus es, et bene tibi erit. |
150 | - Suisque consiliis saturabuntur. |
151 | Quia meo consilio, quo illos salvare decreveram, acquiescere renuebant, saturabuntur suis; quibus aiebant, Abscondamus tendiculas contra insontem frustra; quibus pro Salvatore latronem sibi eligebant, ut videlicet vastentur a latronibus, et inter latrones damnentur. |
152 | Quod et de omnibus verbi Dei contemptoribus, sicut et caetera, potest accipi. |
153 | - Aversio parvulorum interficiet eos. |
154 | Parvulos non aetate, sed sensu dicit, quibus supra dictum est: Usquequo, parvuli, diligitis infantiam? qui non parvuli, sed perfecti sensibus esse potuissent, si non a consilio sapientiae, auditum averterent. |
155 | Quo autem averterant, eo sese aeternae morti destinabant. |
156 | - Et prosperitas stultorum perdet illos. |
157 | Cum nullis retardantibus adversis perfecerint actu, quod meditantes aiunt: Omnem pretiosam substantiam reperiemus. |
158 | Item: Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos, quia saepe aversus a timore Conditoris animus, iam de ira eiusdem iusti Conditoris, patitur, ut in his quae peccat, nil sustinere videatur adversi. |
159 | Sed ut beatus Iob ait, Ducat in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendat (Iob. XXI) . |
160 | - Qui autem me audierit, etc. Potest et in hac vita et in futura intelligi, quia qui Domino perfecte servit, nullis terretur adversis, imo gaudet in adversis, et in ipsa morte quasi de ingressu vitae laetatur, quietumque semper a supervacuis cogitationibus ac tumultibus tentationum, pectus, iuvante sancti Spiritus gratia, gerit, quod requies septimi diei in lege mystice designabat. |
161 | Sed et cum transierit e saeculo hoc, non solum absque terrore malorum, sed etiam in magno gaudio speratae resurrectionis quiescet, ut Lazarus in sinu Abraham. |
162 | - Et abundantia perfruetur, etc. Nunc abundantia bonorum operum, ablato timore etiam eorum qui occidunt corpus, tunc abundantia gaudiorum in praemio. |
163 | Quanta enim ibi abundantia bonorum omnium, ubi gloriam eius, a quo sunt omnia bona, licet intueri, ablato prorsus timore omnium, quae aliquid adversi ulterius adferant! |