monumenta.ch > Augustinus > 83
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXXII. De eo quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit . <<<    

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXXIII. De coniugio, in eo quod Dominus ait: Si quis dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, [etc.][Matth. V, 32].

1 Si Dominus dimittendae coniugis solam causam fornicationis admittit, et paganum coniugium dimitti non prohibet, consequens est ut paganismus fornicatio deputetur [Editi, dimitti prohibet, consequens est ut paganismus fornicatio (vel, fornicationi) non deputetur. Sed nitidior codicum aliquot Mss. lectio, negante particula verbo prohibet praefixa, non verbo deputetur.]. Solam autem fornicationis causam exceptam facere Dominum, cum de dimittenda coniuge loquitur in Evangelio, manifestum est. Paganum vero coniugium hinc non prohibetur dimitti, quia cum Apostolus de hac re consilium daret, ut fidelis volentem secum esse coniugem infidelem, non dimittat, ait, Ego dico, non Dominus: ut Dominus intelligatur, non quidem iubere ut dimittatur, ne contra iussum eius consilium dare videatur Apostolus, sed tamen permittere; ut nemo in ea re iussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat. Verumtamen si quisquam asserat solam illam fornicationem Dominum admittere ad causam relinquendae coniugis, quae vulgo dicitur fornicatio, id est quae concubitu illicito perpetratur: hoc potest dicere, Dominum, cum de hac re loqueretur, de utroque fideli dixisse, et marito et uxore, ut si ambo fideles sint, neutri liceat alterum relinquere, nisi causa fornicationis; ubi non potest paganismus intelligi, quia uterque fidelis est. Sic enim et Apostolus videtur distinguere, cum ait: His autem qui in coniugio sunt praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si recesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Ubi etiam intelligitur quod si una illa causa, qua sola relectio coniugii permittitur, mulier a viro recesserit, innupta perseverare debet: aut si se non continet, viro potius reconciliari vel correcto vel certe tolerando, quam alteri nubere. Sequitur autem, et dicit, Et vir uxorem non dimittat: breviter eamdem formam intimans in viro, quam praecipiebat in femina. Quibus ex praecepto Domini insinuatis ita sequitur: Caeteris autem ego dico, non Dominus, Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam: et mulier si habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum [I Cor. VII, 10-13]. Ubi dat intelligi Dominum de his locutum, ut neuter alterum dimitteret, si fideles ambo essent.
Augustinus HOME

bke16.198r