monumenta.ch > Augustinus > 80
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXIX. Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei ? <<<     >>> QUAESTIO LXXXI. De Quadragesima et Quinquagesima.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXX. Adversus Apollinaristas.

1 Cum quidam haeretici, qui Apollinaristae ex Apollinari quodam auctore suo dicti esse perhibentur, assererent Dominum nostrum Iesum Christum, in quantum homo fieri dignatus est, non habuisse humanam mentem, inhaerentes eis nonnulli, et eos studiose audientes, delectati sunt quidem ea perversitate, qua ille hominem in Deo minuebat, dicens eum non habuisse mentem, hoc est rationalem animam, qua homo a pecoribus secundum animum differt. Sed cum secum ipsi cogitarent, fatendum esse, si ita est, ut unigenitus Dei Filius, Sapientia et Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, belluam quamdam cum figura humani corporis suscepisse credatur; displicuerunt sibi, non tamen ad correctionem, ut redirent ad veritatis viam, totumque hominem a Sapientia Dei susceptum esse confiterentur, nulla diminutione naturae: sed ampliore usi audacia, ipsam etiam animam totumque utile hominis alienantes ab eo [Plerique Mss., sed ampliore ipsi audacia etiam animam totumque utile hominis alienantes ab eo. Fossatensis liber, sed ampliore sibi audacia etiam animam totam, quam habent alii homines, alienantes ab eo.], solam carnem humanam eum suscepisse dixerunt, adhibentes etiam testimonium ex Evangelio; imo illam sententiam non intelligendo, perversi confligere audent adversus catholicam veritatem, dicentes scriptum esse, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Sub his enim verbis ita Verbum volunt carni esse copulatum atque concretum, ut nulla ibi non solum mens, sed nec anima humana intersistat.
2 Quibus primo respondendum est, ideo sic esse illud in Evangelio positum, quia usque ad visibilem carnem assumptio illa humanae naturae a Domino facta est, atque in tota illa unitate susceptionis principaliter Verbum est, extrema autem atque ultima caro. Volens itaque Evangelista commendare pro nobis deiectionem [Excusi, dilectionem; pro quo melius tres Mss., deiectionem.] humilitatis Dei, qui sese humiliaverit, et quousque humiliaverit exprimens, Verbum carnemque nominavit, praetermittens animae naturam, quae Verbo inferior est, carne vero praestantior. Magis enim commendat humilitatem, quia dictum est, Verbum caro factum est; quam si diceretur, Verbum homo factum est. Nam si nimis [Septem Mss., si minus] haec intuentur verba, potest alius non minus perversus ex istis verbis ita calumniari fidei nostrae, ut dicat ipsum Verbum conversum et commutatum esse in carnem, et Verbum esse destitisse; quia scriptum est, Verbum caro factum est: sicut caro humana, cum fit cinis, non est caro et cinis, sed ex carne cinis. Et secundum loquendi modum consuetudinemque celebriorem, quidquid fit quod non erat, desinit esse quod erat. Nec tamen ita haec verba intelligimus; sed etiam ipsi nobiscum ita intelligunt, ut manente Verbo quod est, ex eo quod accepit formam servi, non ex eo quod in illam formam aliqua mutatione conversum est, dictum sit, Verbum caro factum est. Deinde si ubicumque caro fuerit nominata et anima tacita, sic intelligendum est ut anima ibi non esse credatur, nec illi habebunt animam, de quibus dictum est, Et videbit omnis caro salutare Dei [Isai. XL, 5] [Luc. III, 6]; et illud in Psalmo, Exaudi preces meas; ad te omnis caro veniet [Psal. LXIV, 3]; et illud in Evangelio, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, non pereat, sed habeat vitam aeternam [Ioan. XVII, 2]. Unde intelligitur, solere homines per nominationem solius carnis significari, ut secundum hanc locutionem etiam illud possit intelligi; ut quod dictum est, Verbum caro factum est, nihil sit dictum, nisi, Verbum homo factum est. Sicut enim a parte totum plerumque nominata sola anima homo intelligitur, sicut est illud, Tot animae descenderunt in Aegyptum [Gen. XLVI, 22, 27]: sic rursus a parte totum, etiam nominata sola carne homo intelligitur, sicut sunt ista quae posuimus.
3 Proinde, quemadmodum nos huic obiectioni eorum, quam ex Evangelio proponunt, ita respondemus, ut nullus hominum ita desipiat, ut putet nos per haec verba cogi ad credendum et confitendum, quod Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus [I Tim. II, 5] animam humanam non habuit; sic quaero quomodo ipsi respondeant tam manifestis obiectionibus nostris, quibus ostendimus per innumerabiles locos evangelicae Scripturae narratum de illo ab Evangelistis, quod in his affectionibus fuerit, quae sine anima esse non possunt. Non enim ea profero, quae ipse Dominus tam multa commemorat: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]; et, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]; et, Maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis [Ioan. XV, 13]: quae mihi pervicax contradictor potest dicere figurate a Domino dicta; sicut multa in parabolis eum locutum esse manifestum est. Nam etsi ista non ita sunt, non tamen opus est pugnaciter agere, ubi habemus Evangelistarum narrationes, per quas eum et natum de Maria virgine cognovimus, et comprehensum a Iudaeis, et flagellatum, et crucifixum atque interfectum, et sepultum in monumento; quae omnia sine corpore intelligere facta nemo potest. Nec ficte aut figurate accipienda quisquam vel dementissimus dixerit; cum dicta sint ab eis qui res gestas, ut meminerant, narraverunt. Sicut ergo ista corpus eum habuisse testantur, sic eum indicant habuisse animam affectiones illae, quae non possunt esse nisi in anima: quas nihilominus eisdem Evangelistis narrantibus legimus. Et miratus est Iesus [Matth. VIII, 10], et iratus [Ioan. XI, 15], et contristatus [Marc. III, 5], et exhilaratus [Ioan. XI, 15], et multa talia innumerabilia. Sicut etiam illa quae coniuncta simul officia et corporis et animae ostendunt: sicut sunt quod esurivit [Matth. IV, 2], quod dormivit [Id. VIII, 24], quod fatigatus ab itinere sedit [Ioan. IV, 6], et alia huiuscemodi. Non enim possunt dicere; etiam in veteribus Libris dictam esse iram Dei et laetitiam, et nonnullos huius generis motus, nec ideo tamen esse consequens ut Deum habuisse animam credendum sit. Dicta sunt enim illa propheticis imaginationibus, non narratoria manifestatione. Nam et membra Dei dicta sunt, et manus, et pedes, et oculi, et facies, et similia: et quemadmodum ista non indicant eum habere corpus, sic nec illa animam. Quemadmodum autem narratum aliquid, ubi nominata sunt manus Christi et caput, et caetera quae indicant eius corpus; ita etiam quae de animae affectionibus eodem narrationis tenore nominata sunt, indicant eius animam. Stultum est autem credere narranti evangelistae quod manducaverit, et non ei credere quod esurierit. Etsi enim non est consequens ut omnis qui manducat esuriat; nam et angelum legimus manducasse [Gen. XVIII, 8, 9, ] [et Tob. XII, 19], sed esurisse non legimus: neque ut omnis qui esurit manducet, si aut officio aliquo se cohibeat, aut desit ei cibus facultasque manducandi: tamen cum utrumque narrat evangelista [Matth. IV, 2, ] [et IX, 11], utrumque credendum est; quia utrumque sicut rerum gestarum index factum gestumque conscripsit. Sicut autem quia manducavit, sine corpore intelligi non potest; sic quia esurivit, sine anima fieri non potuit.
4 Nec illa nos terret inanis atque inepta calumnia, qua invidiose resistentes aiunt: Ergo sub necessitate positus fuit, si has affectiones animi veras habuit. Facile quippe respondemus: Ergo sub necessitate positus fuit, quia comprehensus, flagellatus, crucifixus et mortuus est: ut tandem sine pertinacia, si volunt, intelligant sic eum passiones animi, hoc est affectiones, voluntate dispensationis [Sic decem Mss. Editi autem hoc tantum loco, voluntatis dispensatione.], veras tamen, ut placuit, suscepisse, quemadmodum passiones corporis eadem dispensationis voluntate sine ulla necessitate suscepit. Quemadmodum nos non voluntate morimur, sic et non voluntate nascimur: ille autem voluntate utrumque, ut opportebat, exhibuit, et tamen verissime exhibuit. Sicut ergo necessitatis nomine nec nos nec illos quisquam avellit a fide verissimae passionis, per quam corpus eius ostenditur: sic et nos ipso nomine necessitatis nemo deterret a fide verissimae affectionis, per quam animam eius agnoscimus; nec ipsos debet deterrere a consentiendo catholicae fidei, si non eos deterret exitiabilis pudor mutandae, quamvis falsae, diu tamen et cum temeritate defensae sententiae.
Augustinus HOME

bke16.198r

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXIX. Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei ? <<<     >>> QUAESTIO LXXXI. De Quadragesima et Quinquagesima.
monumenta.ch > Augustinus > 80