monumenta.ch > Augustinus > 79
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXVIII. De pulchritudine simulacrorum. <<<     >>> QUAESTIO LXXX. Adversus Apollinaristas.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXIX. Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei [Exod. VII, VIII]?

1 Omnis anima partim privati cuiusdam iuris sui potestatem gerit, partim universitatis legibus sicut publicis coercetur et regitur. Quia ergo unaquaeque res visibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam sibi praepositam, sicut aliquot locis divina Scriptura testatur, de ea re cui praeposita est, aliter quasi privato iure agit, aliter tanquam publice agere cogitur. Potentior est enim parte universitas; quoniam illud quod ibi privatim agit, tantum agere sinitur, quantum lex universitatis sinit. Sed unaquaeque anima tanto est pietate purgatior, quanto privato suo minus delectata, legem universitatis intuetur, eique devote ac libenter obtemperat. Est enim lex universitatis divina sapientia. Quanto autem amplius privato suo gaudet, et neglecto Deo, qui omnibus animis utiliter ac salubriter praesidet, ipsa sibi vel aliis quibus potuerit, vult esse pro Deo, suam potius in se vel in alios, quam illius in omnes diligens potestatem, tanto est sordidior, tantoque magis poenaliter divinis legibus, tanquam publicis servire cogitur. Quanto igitur etiam humana anima deserto Deo, suis honoribus vel sua potestate fuerit delectata, tanto magis subditur talibus potestatibus, quae privato suo gaudent, et honorari ab hominibus sicut dii cupiunt: quibus divina lege saepe conceditur, ut eis quos sibi secundum eorum merita subiugaverint, privato illo iure etiam miraculorum aliquid praestent, in his rebus exhibendorum, quibus sunt infimo, sed tamen ordinatissimo potestatum gradu praepositae. Sed ubi divina tanquam publica lex iubet, vincit utique privatam licentiam: quanquam et ipsa privata licentia, nisi universalis potestatis divinae permissione, nulla esset. Ideoque fit ut sancti Dei servi, quando hoc donum eos habere utile est, secundum publicam et quodammodo imperialem legem, hoc est, summi Dei potestatem imperent infimis potestatibus ad quaedam visibilia miracula facienda: in illis enim Deus ipse imperat, cuius templum sunt, et quem contempta sua privata potestate ardentissime diligunt. In magicis autem imprecationibus [Er. Rat. et quinque Mss., imperationibus. Michaelinus codex, impetrationibus.---Lugd., imperationibus. M.], ad illecebram deceptionis, ut sibi subiugent eos quibus talia concedunt, praestant effectum precibus et ministeriis [Quindecim Mss., mysteriis.] eorum, privato illo iure largientes, quod sibi licet largiri honorantibus se, sibique servientibus, et quaedam secum in sacramentis suis pacta servantibus. Et quando videntur imperare [Duo Mss., impetrare.] magi, per sublimiorum nomina inferiores terrent; et nonnulla visibilia, quae propter infirmitatem carnis magna videntur hominibus non valentibus aeterna contueri, quae per seipsum praestat dilectoribus suis verus Deus, mirantibus exhibent. Haec autem permittit Deus iuste omnia moderans, ut pro cupiditatibus et electionibus suis servitutes eorum libertatesque distribuat. Et si quando invocatione summi Dei, aliquid pro suis malis cupiditatibus impetrant, vindicta est illa, non gratia. Non enim frustra dicit Apostolus, Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum [Rom. I, 26]. Quorumdam enim peccatorum perpetrandorum facilitas poena est aliorum praecedentium.
2 Quod autem Dominus dicit, Non potest satanas satanam excludere [Marc. III, 23]: ne forte quisquam utens nominibus aliquarum infimarum potestatum, cum daemonium excluserit, falsam putet esse istam Domini sententiam; ad hoc intelligat dictum, quia hoc modo satanas, etiamsi corpori aut corporis sensibus parcit, ideo parcit, ut ipsius hominis voluntati per impietatis errorem triumpho maiore dominetur. Hoc autem modo non exit satanas, sed potius in intima ingreditur, ut in eo sic operetur, quemadmodum dicit Apostolus: Secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae [Ephes. II, 2]. Non enim sensus corporis eorum turbabat atque torquebat, aut eorum corpora collidebat, sed in eorum voluntate, vel potius cupiditate regnabat. 3. Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa et prodigia facturos, ita ut fallant etiam, si fieri potest, electos [Matth. XXIV, 24]; admonet utique ut intelligamus quaedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia sancti facere non possunt: nec tamen ideo potioris loci apud Deum esse arbitrandi sunt. Non enim acceptiores erant Deo, quam populus Israel, magi Aegyptiorum; quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant: quamvis Moyses in virtute Dei maiora potuerit [Exod. VII-XII]. Sed ideo non omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis maiora dona esse, quam in operibus iustitiae, quibus aeterna vita comparatur. Propterea Dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: Nolite in hoc gaudere, quoniam spiritus vobis subiiciuntur; sed in hoc gaudete, quoniam nomina vestra scripta sunt in coelis [Luc. X, 20].
4 Cum ergo talia faciunt magi, qualia nonnunquam sancti faciunt, talia quidem visibiliter esse apparent, sed et diverso fine et diverso iure fiunt. Illi enim faciunt quaerentes gloriam suam, isti quaerentes gloriam Dei: et illi faciunt per quaedam potestatibus concessa in ordine suo, quasi privata commercia vel veneficia [Sic Rat. et tres Mss. At Er. Lov. et alii codices, beneficia---Sic etiam Lugd. et Ven. M.]; isti autem publica administratione, iussu eius cui cuncta creatura subiecta est. Aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter eum tradit emptori, vel cuilibet donat aut commodat. Et quemadmodum plerique mali milites quos imperialis disciplina condemnat, signis imperatoris sui nonnullos possessores territant, et ab eis aliquid, quod publice non iubetur, extorquent: ita nonnunquam mali christiani, vel schismatici, vel haeretici per nomen Christi aut verba aut sacramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus, quibus honori Christi cedere indictum est. Cum autem malis iubentibus cedunt, voluntate ad seducendos homines cedunt, quorum errore laetantur. Quapropter aliter magi faciunt miracula, aliter boni christiani, aliter mali christiani: magi per privatos contractus, boni christiani per publicam iustitiam, mali christiani per signa publicae iustitiae. Nec mirum est quod haec signa valent, cum ab eis adhibentur; quando etiam cum usurpantur ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam militiam non dederunt, propter honorem tamen excellentissimi Imperatoris valent. Ex quibus fuit ille, de quo discipuli Domino nuntiaverunt, quod in nomine eius eiiceret daemonia, quamvis cum eis eum non sequeretur [Id. IX, 49]. Cum autem non cedunt his signis huiusmodi potestates, Deus ipse prohibet occultis modis, cum id iustum atque utile iudicat. Nam nullo modo ulli spiritus audent haec signa contemnere: contremiscunt enim haec, ubicumque illa conspexerint. Sed nescientibus hominibus aliud iubetur divinitus, vel ad confundendos malos, cum eos oportet confundi; sicut de Scevae filiis in Actibus Apostolorum legimus, quibus ait immundus spiritus, Iesum scio, et Paulum novi: vos autem, qui estis [Act. XIX, 14, 15]? vel ad admonendos bonos, ut proficiant in fide, atque ista non iactanter, sed utiliter possint: vel ad discernenda dona membrorum Ecclesiae; sicut Apostolus ait, Numquid omnes virtutes? numquid omnes habent dona curationum [I Cor. XII, 30]? Propter has igitur causas plerumque, ut dictum est, nescientibus hominibus iubetur divinitus, id est, ut his signis adhibitis huiusmodi potestates voluntati hominum non obtemperent.
5 Ut autem mali bonis saepe temporaliter noceant, potestatem in eos accipiunt, ad maiorem bonorum utilitatem [Editi, potestatem in eos accipientes, ad maiorem fit bonorum utilitatem. At Mss. carent verbo, fit; et loco, accipientes, habent, accipiunt.], propter exercitationem patientiae. Itaque anima christiana semper invigilet in tribulationibus suis sequi voluntatem Domini sui, ne ordinationi Dei resistendo acquirat sibi gravius iudicium. Quod enim ipse Dominus agens hominem Pontio Pilato dixit, hoc et Iob diabolo posset dicere: Non haberes in me potestatem, nisi data esset tibi desuper [Ioan. XIX, 11]. Non ergo eius voluntas cuius malitiae potestas in bonos datur, sed eius voluntas a quo haec potestas datur, debet nobis esse charissima. Quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 3-5].
Augustinus HOME

bke16.198r

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXVIII. De pulchritudine simulacrorum. <<<     >>> QUAESTIO LXXX. Adversus Apollinaristas.
monumenta.ch > Augustinus > 79