monumenta.ch > Augustinus > 78
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXVII. De timore, utrum peccatum sit. <<<     >>> QUAESTIO LXXIX. Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei ?

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXVIII. De pulchritudine simulacrorum.

1 Ars illa summa omnipotentis Dei, per quam ex nihilo facta sunt omnia, quae etiam sapientia eius dicitur, ipsa operatur etiam per artifices, ut pulchra atque congruentia faciant; quamvis non de nihilo, sed de aliqua materia operentur, velut ligno, aut marmore, aut ebore, et si quod aliud materiae genus manibus artificis subditur. Sed ideo isti non possunt de nihilo aliquid fabricare [Multis in libris verbum istud cum passiva terminatione, sicuti frequens apud Ciceronem, adhibetur tanquam deponens; proque, fabricare, reperitur, fabricari: et paulo post, fabricata est, pro, fabricatum est, etc.], quia per corpus operantur; cum tamen eos numeros, et lineamentorum convenientiam, quae per corpus corpori imprimunt, in animo accipiant ab illa summa sapientia, quae ipsos numeros et ipsam convenientiam longe artificiosius universo mundi corpori impressit, quod de nihilo fabricatum est: in quo sunt etiam corpora animalium, quae iam de aliquo, id est, de elementis mundi fabricantur; sed longe potentius excellentiusque, quam cum artifices homines easdem figuras corporum et formas in suis operibus imitantur. Non enim omnis numerositas humani corporis invenitur in statua; sed tamen quaecumque ibi invenitur [Er. et Lov., inveniuntur; et infra, traiiciuntur. Sed verius Rat. et Mss., invenitur . . . . traiicitur. Subaudi, numerositas. Lugd. et Ven. ut Er. et Lov. M.], ab illa sapientia per artificis manum traiicitur [Mss. quinque, per artificis animum traiicitur. Tres vero alii, per artificis voluntatem traiicitur.], quae ipsum corpus humanum naturaliter fabricat. Nec ideo tamen pro magno habendi sunt, qui talia opera fabricant, aut diligunt; quia minoribus rebus intenta anima, quas per corpus corporaliter facit, minus inhaeret ipsi summae sapientiae, unde istas potentias habet: quibus male utitur, dum foris eas exercet; illa enim in quibus eas exercet, diligens, interiorem earum formam stabilem negligit, et inanior infirmiorque efficitur. Qui vero talia opera etiam coluerunt [Plures Mss., colunt.], quantum deviaverint a veritate, hinc intelligi potest, quia si ipsa animalium corpora colerent, quae multo excellentius fabricata sunt, et quorum sunt illa imitamenta, quid eis infelicius diceremus?
Augustinus HOME

bke16.198r