1 | Omnis perturbatio, passio; omnis cupiditas, perturbatio: omnis igitur cupiditas, passio. Omnis autem passio, cum est in nobis, ipsa passione patimur; et in quantum passio est, patimur: omnis igitur cupiditas, cum est in nobis, ipsa cupiditate patimur; et in quantum cupiditas est, patimur. Omnis autem passio, in quantum ipsa passione patimur, non est peccatum: sic et si patimur timorem, non est peccatum. Tanquam si diceretur, Si bipes est, non est pecus. Si ergo propterea hoc non est consequens, quia multa sunt pecora bipedia; propterea et illud non est consequens, quia multa sunt peccata quae patimur. Hoc enim contra dicitur, non esse consequens ut si patimur timorem, ideo non sit peccatum. Tu autem dicis consequens esse ut si patimur timorem, non sit peccatum; cum tamen concedas aliqua esse peccata quae patimur. |