monumenta.ch > Augustinus > 76
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXV. De haereditate Dei. <<<     >>> QUAESTIO LXXVII. De timore, utrum peccatum sit.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXVI. De eo quod apostolus Iacobus dicit: Vis autem scire, o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est [Iacobi II, 20]?

1 Quoniam Paulus apostolus praedicans iustificari hominem per fidem sine operibus, non bene intellectus est ab eis qui sic acceperunt dictum, ut putarent, cum semel in Christum credidissent, etiamsi male operarentur, et facinorose flagitioseque viverent, salvos se esse posse per fidem: locus iste huius Epistolae eumdem sensum Pauli apostoli, quomodo sit intelligendus, exponit [Iacobi II, 17-24]. Ideoque magis Abrahae utitur exemplo, vacuam esse fidem, si non bene operetur [Duo Mss. cum Rat., fidem sine operibus, quoniam, etc.]; quoniam Abrahae exemplo etiam Paulus apostolus usus est, ut probaret iustificari hominem per fidem sine operibus Legis [Rom. IV, 2]. Cum enim bona opera commemorat Abrahae, quae eius fidem comitata sunt, satis ostendit Paulum apostolum non ita per Abraham docere iustificari hominem per fidem sine operibus, ut si quis crediderit, non ad eum pertineat bene operari; sed ad hoc potius, ut nemo meritis priorum [Editi cum aliquot Mss. addunt hic, bonorum.] operum arbitretur se pervenisse ad donum iustificationis, quae est in fide. In hoc enim se Gentibus in Christum credentibus Iudaei praeferre cupiebant, quod dicebant se meritis bonorum operum quae in Lege sunt, ad evangelicam gratiam pervenisse: ideoque scandalizabantur multi, qui ex eis crediderant, quod incircumcisis Gentibus Christi gratia traderetur. Unde apostolus Paulus dicit posse hominem sine operibus, sed praecedentibus, iustificari per fidem. Nam iustificatus per fidem quomodo potest nisi iuste deinceps operari, quamvis antea nihil operatus iuste, ad fidei iustificationem pervenerit, non merito bonorum operum, sed gratia Dei, quae in illo iam vacua esse non potest [Sex Mss., sed gratia Dei, quae vacare in illo non potest.] cum iam per dilectionem bene operatur? Quod si cum crediderit, mox de hac vita decesserit [Totidem Mss., discesserit.], iustificatio fidei manet cum illo, nec praecedentibus bonis operibus, quia non merito ad illam, sed gratia pervenit; nec consequentibus, quia in hac vita esse non sinitur. Unde manifestum est, quod Paulus apostolus dicit, Arbitramur enim hominem iustificari per fidem sine operibus [Id. III, 28], non ita intelligendum esse, ut accepta fide, si vixerit, dicamus eum iustum, etiamsi male vixerit. Ideo exemplo Abrahae et apostolus Paulus utitur, quia sine operibus legis, quam non acceperat, per fidem iustificatus est; et Iacobus, quia fidem ipsius Abrahae opera bona consecuta esse demonstrat, ostendens quemadmodum intelligendum sit quod Paulus apostolus praedicavit.
2 Nam qui putant istam Iacobi apostoli sententiam contrariam esse illi Pauli apostoli sententiae, possunt arbitrari etiam ipsum Paulum sibi esse contrarium, quia dicit alio loco: Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur [Id. II, 13]. Et alio loco: Sed fides quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6]. Et iterum: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis [Rom. VIII, 13]. Quae sint autem facta carnis, quae operibus spiritualibus mortificanda sunt, alio loco demonstrat, dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitia, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, commessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt [Galat. V, 19-21]. Et ad Corinthios ait: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri [I Cor. VI, 9-11]. Quibus sententiis manifestissime docet non eos praeterito bono opere ad fidei iustificationem pervenisse; nec meritis eorum istam gratiam datam, quando dicit, Et haec quidem fuistis: sed cum dicit, Qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt; satis ostendit, iam ex quo crediderunt, bene operari debere. Quod et Iacobus dicit, et multis omnino locis idem apostolus Paulus satis aperteque praedicat, recte vivendum omnibus qui in Christo crediderunt, ne ad poenas perveniant. Quod et ipse Dominus commemorat, dicens: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum [Matth. VII, 21]. Et alibi: Utquid dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico vobis [Luc. VI, 46]? Et, Omnis qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti, qui aedificavit domum suam supra petram, etc. Et qui audit verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam, etc. [Matth. VII, 24-27]. Quapropter non sunt sibi contrariae duorum apostolorum sententiae, Pauli et Iacobi, cum dicit unus iustificari hominem per fidem sine operibus, et alius dicit inanem esse fidem sine operibus: quia ille dicit de operibus quae fidem praecedunt, iste de iis quae fidem sequuntur; sicut etiam ipse Paulus multis locis ostendit.
Augustinus HOME

bke16.198r

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXV. De haereditate Dei. <<<     >>> QUAESTIO LXXVII. De timore, utrum peccatum sit.
monumenta.ch > Augustinus > 76