monumenta.ch > Augustinus > 75
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXIV. De eo quod scriptum est in Epistola Pauli ad Colossenses: In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis . <<<     >>> QUAESTIO LXXVI. De eo quod apostolus Iacobus dicit: Vis autem scire, o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est ?

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXV. De haereditate Dei.

1 Sicut Apostolus ad Hebraeos dicit, Testamentum testatoris morte firmatur [Hebr. IX, 17]; propterea mortuo pro nobis Christo, Novum Testamentum firmatum esse asserit: cuius similitudo Vetus Testamentum erat, in quo mors testatoris per victimam praefigurabatur. Si ergo quaeratur quomodo simus, secundum eiusdem Apostoli verba, cohaeredes Christi, et filii atque haeredes Dei [Rom. VIII, 17]; cum etiam haereditas morte decessoris firma teneatur, nec ullo alio modo possit haereditas intelligi: respondetur, ipso quidem mortuo factos nos esse haeredes, quoniam filii eius etiam dicti sumus. Non ieiunant, inquit, filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus [Matth. IX, 15]. Haeredes ergo eius [Vox, eius, abest a Rat. et pluribus Mss.] dicimur, quia reliquit nobis pacis ecclesiasticae possessionem per fidem temporalis dispensationis, quam in hac vita possidemus, quod testatus est dicens, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]. Cohaeredes autem eius efficiemur, cum in fine saeculi mors absorbebitur in victoriam [I Cor. XV, 54]. Tunc enim similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]. Quam haereditatem non eius Patris morte adipiscimur, qui mori non potest; quandoquidem ipse fit haereditas nostra, secundum illud quod scriptum est, Dominus pars haereditatis meae [Psal. XV, 5]: sed quoniam, cum vocati sumus adhuc parvuli, et ad spiritualia contemplanda minus idonei, usque ad humillimas nostras cogitationes se divina miseratio porrexit, ut quomodocumque cernere niteremur, quod non evidenter atque perspicue cernebamus, idipsum moritur quod in aenigmate cernebamus, cum facie ad faciem cernere coeperimus. Convenienter ergo dicitur moriturum esse quod auferetur: Cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est [I Cor. XIII, 10]. Ita nobis quodam modo moritur Pater in aenigmate, et idem ipse fit haereditas, cum facie ad faciem videtur [Rat. Er. et viginti Mss., possidetur.---Sic etiam Lugd. et Ven. M.]; non quia ipse moritur, sed imperfecta in eum nostra visio perfecta visione perimitur: et tamen nisi illa prior nos nutriret, ad aliam plenissimam et evidentissimam non efficeremur idonei.
2 Quod si etiam de Domino Iesu Christo, non secundum Verbum in principio Deum apud Deum [Ioan. I, 1], sed secundum puerum, qui proficiebat aetate ac sapientia [Luc. II, 40], pius intellectus admittit, propria illa susceptione servata, quae communis ei cum caeteris hominibus non est, cuius tanquam morte possideat haereditatem, manifestum est. Non enim nos cohaeredes eius esse possumus, nisi et ipse haeres sit. Si autem pietas hoc non admittit, ut primo ex parte videret homo Dominicus [I Retract, cap. 19, n. 8.], deinde ex toto quanquam in sapientia proficere dictus sit; in corpore suo intelligatur haeres, id est Ecclesia, cuius cohaeredes sumus: quemadmodum filii eius matris dicimur, quamvis ex nobis constet.
3 Sed rursum quaeri potest, cuius morte facti simus etiam nos haereditas Dei, secundum illud, Dabo tibi gentes haereditatem tuam [Er. et Lov. post, haereditatem tuam, repetebant, Haereditatem autem tuam; quod abest a Rat. et Mss.---Lugd. et Ven. habent eamdem lectionem ac editiones Er. et Lovaniensium. M.] [Psal. II, 8]: nisi forte huius mundi, quo prius tanquam dominante tenebamur. Post autem cum dicimus, Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Galat. VI, 14]; possidet nos Christus, mortuo illo qui nos possidebat: cum ei renuntiamus morimur illi, et ipse nobis.
Augustinus HOME

bke16.198r