monumenta.ch > Augustinus > 73
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXII. De temporibus aeternis. <<<     >>> QUAESTIO LXXIV. De eo quod scriptum est in Epistola Pauli ad Colossenses: In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis .

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXIII. De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo [Philipp. II, 7].

1 Multis modis habitum dicimus: vel habitum animi, sicut est cuiuscumque disciplinae perceptio, usu roborata atque firmata; vel habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse succulentiorem et validiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; vel habitum eorum quae membris nostris accommodantur extrinsecus, secundum quem dicimus vestitum, calceatum, armatum, et si quod eiusmodi est. In quibus omnibus generibus (si quidem nomen hoc ductum est ab illo verbo, quod est habere) manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Nam et doctrina accidit animo, et succus ac robur corpori; et vestis atque arma, non dubium est quin accidant membris nostris: ita ut et imperitus possit esse animus, si ei doctrina non accideret; et exile atque languidum corpus, sine succo viscerum et robore; et nudus sine veste, et inermis sine armis, et pede nudo sine calceamentis esse homo potest. Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accidit. Verumtamen hoc interest, quod quaedam eorum quae accidunt nobis, ut habitum faciant, non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se, ipsa integra et inconcussa manentia: sicuti sapientia, cum accidit homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quaedam vero sic accidunt, ut et mutent et mutentur: sicuti cibus ipse amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur; et nos refecti cibo, ab exilitate atque languore in robur atque valentiam commutamur. Tertium vero genus est, cum ipsa quae accidunt, mutantur ut habitum faciant, et quodam modo formantur ab eis quibus habitum faciunt, sicuti est vestis: nam cum reposita [Magister Sententiarum, deposita.] vel proiecta est, non habet eam formam, quam sumit cum induitur atque inducitur membris. Ergo induta accipit formam quam non habebat exuta; cum ipsa membra, et cum exuuntur, et cum induuntur, in suo statu maneant. Potest esse et quartum genus, cum ea quae accidunt, ad faciendum habitum, nec ea mutant quibus accidunt, nec ab eis ipsa mutantur: sicuti annulus digito, si non nimis subtiliter attendatur. Verumtamen hoc genus aut nullum est, si diligenter discutias, aut omnino rarissimum. 2. Cum ergo Apostolus de unigenito Dei Filio loqueretur, quantum pertinet ad eius divinitatem, secundum id quod verissimus Deus est, aequalem dixit esse Patri, quod non ei fuit tanquam rapinam, id est, quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate, nollet homine indui, et hominibus ut homo apparere: sed semetipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens; neque conversus aut transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate, sed quanquam [Sic Mss. octo. At editi, sed tanquam.] verum hominem suscipiendo, ipse susceptor, in similitudinem hominum factus, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit, habitu inventus est ut homo [Philipp. II, 6, 7]; id est, habendo hominem, inventus est ut homo. Non enim poterat inveniri Deus [Cisterciensis codex omittit, Deus; cuius vocis loco plures Mss. habent, ut homo.] ab iis qui cor immundum habebant, et Verbum apud Patrem videre non poterant, nisi hoc suscipiendo quod possent videre, et per quod ad illud lumen interius ducerentur. Iste autem habitus non est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis naturam Dei commutavit: neque ex secundo; non enim et mutavit homo Deum, et mutatus est ab illo: neque ex quarto; non enim sic assumptus est homo, ut neque ipse mutaret Deum, nec ab illo mutaretur: sed potius ex tertio; sic enim assumptus est, ut commutaretur in melius, et ab eo formaretur ineffabiliter excellentius atque coniunctius quam vestis, cum ab homine induitur. Hoc ergo habitus nomine satis significavit Apostolus quemadmodum dixerit, in similitudinem hominum factus; quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est homine, quem sibi uniens quodam modo atque conformans, immortalitati aeternitatique sociaret. Sed illum habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, Graeci ἔξιν vocant: hunc autem, secundum quem dicimus vestitum vel armatum σχῆμα potius vocant. Ex quo intelligitur de isto genere habitus locutum Apostolum; quandoquidem in graecis exemplaribus σχήματι scriptum est, quod nos in latinis habitu habemus. Quo nomine oportet intelligi non mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicuti nec membra veste induta mutantur: quanquam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copulaverit: sed quantum verba humana rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intelligatur Deus humanae fragilitatis assumptione [Rat. Er. et plerique Mss., assumptor.---Sic etiam Lugd. et Ven. M.], electum est ut graece σχῆμα, et latine diceretur habitus illa susceptio.
Augustinus HOME

bke16.198r

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXII. De temporibus aeternis. <<<     >>> QUAESTIO LXXIV. De eo quod scriptum est in Epistola Pauli ad Colossenses: In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis .
monumenta.ch > Augustinus > 73