1 | Quaeri potest quomodo ab ipso apostolo Paulo dictum sit, Ante tempora aeterna [Tit. I, 2]. Si enim tempora, quomodo aeterna? Nisi forte ante omnia tempora intelligi voluit. Quia si dixisset, ante tempora, neque addidisset, aeterna; posset accipi, ante quaedam tempora, quae ante se haberent alia tempora. Aeterna autem maluit dicere quam omnia, fortassis ideo, quia tempus non coepit ex tempore. An tempora aeterna aevum significavit; inter quod et tempus, hoc distat, quod illud stabile est, tempus autem mutabile ? |