monumenta.ch > Augustinus > 71
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXX. De eo quod Apostolus dicit: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus vero peccati lex . <<<     >>> QUAESTIO LXXII. De temporibus aeternis.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXI. De eo quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi [Galat. VI, 2].

1 Quia Veteris Testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari Novi Testamenti donum esse charitatem, quam hoc loco, ubi Apostolus dicit, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Hanc enim Christi legem dicere intelligitur, qua ipse Dominus praecepit ut nos invicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti pondus constituens, ut diceret: In hoc cognoscetur quoniam discipuli mei estis, si vos invicem diligatis [Ioan. XIII, 34, 35]. Huius autem dilectionis officium est, invicem onera nostra portare. Sed hoc officium, quod sempiternum non est, perducet sane ad beatitudinem aeternam, in qua nulla erunt nostra onera, quae invicem portare iubeamur. Nunc vero cum in hac vita, id est, in hac via sumus, onera invicem nostra portemus, ut ad eam vitam quae caret omni onere pervenire possimus. Sicut enim de cervis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulam transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum quae gestant in cornibus super invicem portent, ita ut posterior super anteriorem cervice proiecta caput collocet. Et quia necesse est unum esse qui caeteros praecedens, non ante se habeat cui caput inclinet, vicibus id agere dicuntur; ut lassatus sui capitis onere ille qui praecedit, post omnes recedat [Er. Rat. et Mss., redeat.---Sic etiam Lugd. et Ven. M.], et ei succedat cuius ferebat caput, cum ipse praeiret. Ita invicem onera sua portantes, fretum transeunt, donec veniant ad terrae stabilitatem (Plin. lib. 8, cap. 32). Istam fortasse cervorum naturam intenderat Salomon, cum ait, Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquantur tecum [Prov. V, 19, sec. LXX]. Nihil enim sic probat amicum, quemadmodum oneris amici portatio.
2 Nec tamen invicem onera nostra portaremus, si unum tempus esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus: sed diversa tempora et diversa genera infirmitatis faciunt ut onera nostra portare invicem valeamus. Verbi gratia, iram fratris tui tunc portabis, cum tu adversus eum non irasceris; ut rursus eo tempore quo te ira praeoccupaverit, ille te lenitate et tranquillitate sua supportet. Hoc exemplum ad id pertinet, cum diversa sunt tempora portantium onera sua, quamvis ipsa diversa non sit infirmitas: in ambobus enim ab invicem ira portatur. Ad diversum autem infirmitatis genus aliud exemplum videndum est: veluti si quis loquacitatem in se vicerit, et pertinaciam nondum vicerit, alius vero adhuc loquax, sed iam pertinax non sit; debet ille huius loquacitatem et iste illius pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, charitate portare. Par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore, tolerare se invicem non valent, cum adversum se intenditur. Nam adversus aliquem tertium, et duo irati sibi conveniunt, et se tolerant: quanquam nec tolerare se invicem dicendi sunt, sed potius se invicem consolari. Sicut et tristes de re una, magis se portant et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet: si autem adversus se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt. Et ideo in huiusmodi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo, de qua vis alium per te liberari; et sic suscipienda, ut ad auxilium, non ad aequalitatem miseriae valeat: quemadmodum se inclinat, qui manum iacenti porrigit. Non enim se proiicit, ut ambo iaceant; sed incurvat tantum, ut iacentem erigat.
3 Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis pertulerit Dominus. Hinc enim admonens Apostolus ait: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum factus obediens [Lov., obediens Patri. Abest, Patri, ab editis aliis et Mss.] usque ad mortem, mortem autem crucis. Superius enim dixerat, Non quae sua sunt unusquisque intendens, sed ea quae aliorum [Philipp. II, 4-8]. Huic sententiae contexuit quod dictum est; nam ita sequitur: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu. Ad hoc duntaxat, ut quemadmodum ille in eo quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14], et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua, sed nostra; ita et nos libenter, ad eius imitationem, invicem onera nostra portemus.
4 Huic cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus: et considerare debemus quod aegritudinem sive animi, sive corporis, quam in alio homine videmus, etiam nos habere potuimus, aut possumus. Hoc ergo exhibeamus illi cuius infirmitatem portare volumus, quod ab illo nobis vellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus, et ipse non esset. Ad hoc pertinet quod ipse Apostolus ait, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem [I Cor. IX, 22]: cogitando scilicet in eo vitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberare. Compatiendo enim potius id agebat, non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime qui suis mendaciis defendendis, quae negare non possunt, alicuius magni exempli patrocinium quaerunt.
5 Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem qui non possit habere aliquod bonum quod tu nondum habes, etiamsi lateat, in quo sine dubio possit te esse superior. Quae cogitatio ad contundendam edomandamque superbiam valet, ne arbitreris quoniam tua quaedam bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere quae lateant, et fortassis maioris ponderis bona quibus te superat nescientem. Non enim falli [Sic plerique Mss. At editi, fallit.] nos, aut adulatione potius uti, Apostolus iubet, cum dicit, Nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem sibi [Philipp. II, 3]. Non hoc ita debemus existimare, ut non existimemus, sed nos existimare fingamus; sed vere existimemus aliquid occultum esse posse in alio, quo nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum, quo illo videmur superiores esse, non sit occultum. Istae cogitationes deprimentes superbiam, et acuentes charitatem [Tres Mss., augentes charitatem.], faciunt onera fraterna invicem, non solum aequo animo, sed etiam libentissime sustineri. Nullo modo autem de quoquam homine incognito ferenda sententia est: et nemo nisi per amicitiam cognoscitur. Et ideo amicorum mala firmius sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent.
6 Nullius itaque repudianda est amicitia sese ingenerentis ad amicitiam copulandam; non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur, atque ita tractetur, ut recipi possit. Illum enim receptum in amicitiam possumus dicere, cui omnia consilia nostra refundere audeamus. Et si quisquam est qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate revocetur; descendendum est ad eum, et offerendum illi quadam comitate et submissione animi, quod petere per se ipse non audet. Sane quamvis rarius, tamen aliquoties accidit ut eius quem volumus in amicitiam recipere, prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi et quodam modo repercussi relinquimus eum, et ad bonorum eius [Septem Mss., et ad bona eius: pauloque post, indagatione.], quae forte occultiora sunt, indagationem non pervenimus. Admonet itaque Dominus Iesus Christus, qui nos vult effici imitatores suos, ut eius infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in quorum delectatione acquiescamus, per charitatis tolerantiam perducamur. Ait enim: Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus [Matth. IX, 12]. Ideoque, si propter Christi charitatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat [Editi, qui ex parte vel omnino fortassis aegrotat: pauloque post habebant, qui propter nos videri potest. Mss. vero, qui omni ex parte fortassis aegrotat . . . ., qui propterea nobis videri potest.], repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per Verbum Dei; quanto minus eum qui propterea nobis videri potest totus aegrotus, quia quaedam eius saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere, et quod est gravius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam praeiudicii ferre sententiam, non timentes quod dictum est, Nolite iudicare, ut non iudicemini; et, In qua mensura mensi fueritis, in eamdem remetietur vobis [Id. VII, 1, 2]. Saepe autem illa quae bona sunt, prius apparent: in quibus etiam temerarium benevolentiae iudicium cavendum est, ne cum totum bonum putaveris, ea quae postea mala apparuerint, securum et imparatum te inveniant, et gravius offendant; ut eum quem temere dilexeras acerbius oderis, quod nefas est. Quia etiamsi nulla eius bona praecederent, et haec quae postea apparuerunt mala, prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo ageres, quibus talia sanari solent: quanto magis cum ea bona praecesserunt, quae tanquam pignora nos debent ad posteriora toleranda constringere?
7 Ipsa est ergo lex Christi, ut invicem onera nostra portemus. Christum autem diligendo, facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter bona sua diligimus. Cogitamus enim quia ille quem diligimus, Dominus propter eum mortuus est. Quam charitatem apostolus Paulus nobis ingessit, cum diceret: Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est [I Cor. VIII, 11]! Ut si illum infirmum propter vitium quo infirmus est, minus diligimus, illum in eo consideremus, qui mortuus est propter illum. Christum autem non diligere, non infirmitas, sed mors est. Quapropter ingenti cura et implorata Dei misericordia cogitandum est, ne Christum negligamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum.
Augustinus HOME

bke16.54v

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXX. De eo quod Apostolus dicit: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus vero peccati lex . <<<     >>> QUAESTIO LXXII. De temporibus aeternis.
monumenta.ch > Augustinus > 71

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik