Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXIX. De eo quod scriptum est: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia [I Cor. XV, 28].
1 | Qui Filium Dei Patri aequalem non esse contendunt, solent usurpare familiarius hoc testimonium, ubi ait Apostolus, Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Non enim posset eis error oboriri palliatus nomine christiano, nisi de Scripturis non intellectis. Dicunt enim, Si aequalis est, quomodo subiectus erit ei? Quod utique simile est illi evangelicae quaestioni, Si aequalis est, quomodo maior est Pater? Ipse enim Dominus ait, Quoniam Pater maior me est [Ioan. XIV, 28]. Regula autem catholicae fidei sic se habet, ut cum aliqua in Scripturis dicuntur de Filio, quod sit minor Patre, secundum susceptionem hominis intelligantur: cum vero ea dicuntur quibus demonstratur aequalis, secundum id quod Deus est accipiantur. Apparet ergo quemadmodum dictum sit, Pater maior me est; et, Ego et Pater unum sumus [Id. X, 30]: et, Deus erat Verbum; et, Verbum caro factum est [Id. I, 1, 14]: et, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens [Philipp. II, 6, 7]. Sed quoniam multa etiam secundum proprietatem personae, excepto quod attinet ad susceptionem hominis, de illo ita dicuntur, ut Patrem non aliud quam Patrem, et Filium non aliud quam Filium intelligi oporteat, putant haeretici in iis quae ita dicuntur atque intelliguntur, aequalitatem esse non posse. Scriptum est enim, Omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I, 3], utique per Filium, hoc est, per Verbum Dei: a quo, nisi a Patre? Nusquam autem scriptum est quod Filius per Patrem aliquam creaturam operatus sit. Item scriptum est quod imago Patris sit Filius [Coloss. I, 15]; nusquam autem scriptum est quod imago Filii sit Pater. Deinde quod ille genitor, ille genitus; et caetera huiuscemodi, quae non ad aequalitatem substantiae, sed ad proprietatem pertinent personarum: in quibus illi aequalitatem cum dicunt esse non posse, quoniam ad haec penetranda crassiores mentes adhibent, pondere auctoritatis urgendi sunt. Si enim in his non posset intelligi aequalitas eius per quem facta sunt omnia et eius a quo facta sunt, imaginis et eius cuius imago est, geniti et genitoris; nullo modo Apostolus contentiosorum hominum ora concludens ipsum etiam verbum poneret , dicens: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. |
2 | Cum ergo ea quae ad distinctionem Patris et Filii scripta sunt, partim propter personarum proprietates, partim propter suceptionem hominis, ita scripta sint; dum tamen divinae substantiae Patris et Filii deitas et unitas et aequalitas maneat: recte quaeritur in hoc loco, utrum secundum personarum proprietates, an secundum hominis susceptionem Apostolus dixerit, Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia. Solet circumstantia Scripturae illuminare sententiam, cum ea quae circa scripta sunt, praesentem quaestionem contingentia, diligenti discussione tractantur. Invenimus itaque ita ventum esse ad hunc locum, ut supra diceret, Nunc autem Christus surrexit a mortuis, primitiae dormientium. Agebat enim de resurrectione mortuorum, quod in Domino secundum susceptionem hominis factum est; quanquam apertissime sequatur et dicat: Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine: initium Christus; deinde ii qui sunt Christi, in praesentia (παρυσίᾳ) eius; deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis. Novissima inimica destruetur mors. Omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dixerit quod omnia subiecta sunt, manifestum est quia praeter eum qui subiecit illi omnia. Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV, 20-28]. Manifestum est ergo hoc secundum susceptionem hominis dictum. |
3 | Sed alia in hoc capitulo, cuius totum textum commemoravi, solent habere quaestionem: primo quod dictum est, Cum tradiderit regnum Deo et Patri; quasi nunc non teneat regnum Pater. Deinde quod dictum est, Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; quasi postea non sit regnaturus, et ad hoc valeat quod supra dictum est, Deinde finis. Quod sacrilega opinione sic accipiunt, quasi finem dixerit consummationem regni eius; cum scriptum sit in Evangelio, Et regni eius non erit finis [Luc. I, 33]. Postremo quod dictum est, Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia; sic volunt intelligi, quasi nunc aut aliquid Filio non sit subiectum, aut Patri non sit ipse subiectus. |
4 | Genere igitur locutionis solvitur quaestio. Sic enim plerumque Scriptura loquitur, ut quod semper est: tunc fieri dicatur in aliquo, cum in eo cognosci deberit. Ita enim dicimus in oratione, Sanctificetur nomen tuum [Matth. VI, 9]; quasi aliquando sanctum non sit. Ergo sicut sanctificetur, est sanctum esse innotescat; ita quoque, Cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est, cum Patrem regnare monstraverit, ut per speciem manifestationemque clarescat, quod nunc a fidelibus creditur et ab infidelibus non putatur. Evacuabit autem omnem principatum et potestatem, manifestando utique regnum Patris, ut omnibus notum sit, nullum principum et potestatum, sive coelestium, sive terrestrium, per se habuisse aliquid principatus et potestatis, sed ab illo ex quo sunt omnia, non solum ut sint, verum etiam ut ordinata sint. In illa enim manifestatione nulli spes aliqua remanebit in quoquam principe, aut in quoquam homine. Quod etiam nunc prophetice canitur: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine; bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus [Psal. CXVII, 8, 9]: ut ista meditatione anima iam in regnum Patris assurgat, nec cuiusquam potestatem praeter illum magni faciens, nec sua sibi ipsi perniciosissime blandiens . Tradet ergo regnum Deo et Patri, cum per illum per speciem cognoscetur Pater. Regnum enim eius sunt in quibus nunc regnat per fidem. Aliter enim dicitur regnum Christi secundum potestatem divinitatis, secundum quod ei cuncta creatura subiecta est; et aliter regnum eius dicitur Ecclesia, secundum proprietatem fidei quae in illo est, secundum quod orat qui dicit, Posside nos [Isai. XXVI, 13, sec. LXX]. Neque enim non ipse possidet omnia. Secundum quod dicitur etiam illud: Cum servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae [Rom. VI, 20]. Evacuabit ergo omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, ut nulli Patrem intuenti per Filium opus sit aut libeat in cuiusquam creaturae vel in sua conquiescere potestate. |
5 | [Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis:] id est, oportet regnum eius in tantum manifestari, donec omnes inimici eius ipsum regnare fateantur. Hoc enim intelligitur, sub pedibus eius futuros inimicos. Quod si de iustis acceperimus, ideo dictum est, inimicos, quia ex iniustis iustificantur, et ei credendo subduntur. De iniustis autem qui ad iustorum beatitudinem futuram non pertinent, sic accipiendum est, quoniam et ipsi eum regnare ipsa regni eius manifestatione confusi fatebuntur. Ergo, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis, non ita dictum est, quasi cum posuerit inimicos suos sub pedibus suis, non sit postea regnaturus: sed, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; oportet eum, inquit, ad tantam evidentiam regnum suum perducere, donec inimici eius nullo modo audeant negare quod regnet. Nam scriptum est, Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri [Psal. CXXII, 2]: nec ideo tamen, cum misertus nostri fuerit, oculos ab eo debemus avertere. In tantum enim est beatitudo nostra, in quantum eius contemplatione perfruimur. Sic ergo et hoc dictum est. Oculorum nostrorum intentio ad Dominum non porrigitur, nisi usque ad impetrationem misericordiae ipsius, non ut postea inde avertatur, sed ut nihil inde amplius requirat. Donec ergo pro eo positum est, ut non amplius, intelligas. Quo enim amplius, id est, usque ad quam maiorem manifestationem manifestabitur regnum Christi, nisi quousque omnes inimici eum regnare fateantur? Aliud est ergo non amplius manifestari, aliud non amplius permanere. Non amplius manifestari, est non fieri manifestius: non amplius permanere, non fieri perseverantius. Quando autem manifestius erit regnum Christi, quam cum omnibus claruerit inimicis? |
6 | [Novissima inimica destruetur mors.] Non enim erit aliud quod destruatur, posteaquam mortale hoc induerit immortalitatem. Omnia enim subiecit sub pedibus eius: hoc est, ut etiam mortem destruat. Cum autem dixerit quia omnia subiecta sunt (dixit utique propheta in Psalmis [Psal. VIII, 8], manifestum est quia praeter eum qui subiecit illi omnia: Patrem vult intelligi omnia Filio subiecisse, sicut multis locis idem Dominus in Evangelio commendat et praedidicat, non solum propter formam servi, sed etiam propter principium de quo est, et quo aequalis est ei de quo est. Amat enim ad unum principium referre omnia, tanquam imago eius, sed in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis [Coloss. II, 9]. |
7 | [Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia.] Non quasi modo non ita sit, sed tunc manifestum erit, secundum locutionem superius tractatam. Ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse est finis, quem superius commemoravit, cum totum primo breviter vellet concludere, deinde quasi membratim explicare et exponere. Loquebatur enim de resurrectione, ubi ait, Initium Christus; deinde ii qui sunt Christi in praesentia eius; deinde finis. Ipse scilicet finis est, ut sit Deus omnia in omnibus. Aliter enim dicitur finis qui pertinet ad consummationem, aliter qui pertinet ad consumptionem. Aliter enim finitur tunica texendo, aliter cibus comedendo. Deus autem omnia in omnibus dicitur, ut nemo eorum qui ei cohaerent, amet adversus eum suam propriam voluntatem, manifestumque sit omnibus quod idem Apostolus alio loco dicit, Quid autem habes quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? |
8 | Sunt item qui sic intelligant hunc locum, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, ut sub alia significatione positum hic dicant regnare; non sub ea qua positum est, regnum, de quo ait, Cum tradiderit regnum Deo et Patri: ut illud sic appellaverit, regnum, quo universam creaturam Deus regit; hoc autem sic appellaverit, regnare, ut intelligatur tanquam adversus hostem exercitum ducere, vel defendere civitatem: ut ideo dixerit, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; quia talis regni, quale habent principes armatorum, nulla erit causa, hoste ita subiecto ut rebellare non possit. Nam utique dictum est in Evangelio, Et regni eius non erit finis, secundum quod regnat in aeternum: secundum autem id quod adversus diabolum sub eo militatur; tamdiu erit utique ista militia, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; postea vero non erit, cum pace perpetua perfruemur. |
9 | Haec autem ita dicta sint, ut noverimus diligentius etiam illud considerari oportere, secundum quid regnet nunc Dominus dispensatione sacramenti sui per incarnationem atque passionem. Nam secundum id quod Verbum Dei est, tam sine fine quam sine initio et sine intermissione est regnum eius. Secundum id autem quod Verbum caro factum est [Ioan. I, 14], coepit regnare in credentibus per fidem incarnationis suae. Unde est etiam illud: Dominus regnavit a ligno [Psal. XCV, 10]. Hinc autem evacuavit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, dum non per claritatem eius, sed per humilitatem salvi fiunt credentes in eum. Hoc est absconditum a sapientibus et prudentibus, et revelatum parvulis [Matth. XI, 25]; quoniam placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes [I Cor. I, 21]. Neque quidquam se inter parvulos scire dicit Apostolus, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum [Id. II, 2]. Qua praedicatione tamdiu opus est, donec ponantur omnes inimici sub pedibus eius: id est, ipsi humilitati eius, quam pedum nomine significari arbitror, cedat atque subdatur omnis superbia saecularis; sicut ex maxima parte iam factum est, et quotidie fieri videmus. Sed quo fine ista fiunt? Ut tradat regnum Deo et Patri, id est ut nutritos fide incarnationis suae, perducat ad speciem qua aequalis est Patri. Iam enim eis qui crediderant, loquebatur, cum diceret: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis ; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos [Ioan. VIII, 31, 32]. Regnum enim tradet Patri, cum per id regnabit in contemplantibus veritatem, quo aequalis est Patri, et per se unigenitum per speciem faciet videri Patrem. Nunc enim per hoc regnat in credentibus, quo se ipsum exinanivit, formam servi accipiens [Philipp. II, 7]. Tunc autem tradet regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Unde evacuabit , nisi humilitate, et patientia, et infirmitate? Quis enim principatus non evacuetur, cum Filius Dei propterea regnat in credentibus, quia eum principes saeculi iudicaverunt? Quae potestas non evacuetur, cum ipse per quem facta sunt omnia, propterea regnat in credentibus, quia ita subiectus est potestatibus, ut diceret homini, Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper [Ioan. XIX, 11]? Quae virtus non evacuetur, cum ipse per quem coeli solidati sunt, ideo regnat in credentibus, quia usque ad crucem mortemque infirmatus est? Hoc autem modo Filius proprie regnat in fide credentium. Non enim Pater dici aut credi potest vel incarnatus, vel iudicatus, vel crucifixus. Per speciem autem, qua aequalis est Patri, cum Patre regnat in contemplantibus veritatem. Quod autem tradet regnum Deo et Patri, a fide incarnationis suae ad speciem deitatis perducens eos qui sibi nunc credunt, non ipse amittit, sed uterque se unum ad fruendum contemplantibus praebet. Tamdiu autem opus est ut in hominibus nondum valentibus aequalitatem Patris et Filii perspicua mentis luce contueri, per hoc regnet Christus, quod tales capere possunt, et quod proprie ipse suscepit, id est, incarnationis humilitatem, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis: id est, donec omnis superbia saecularis incarnationis eius humilitati subdatur. |
10 | Sane quod dictum est, Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia; quamvis secundum susceptionem hominis dicatur, quia inde est quaestio nata, cum ageret de resurrectione mortuorum: tamen recte quaeritur utrum secundum ipsum tantum dictum sit, quod est caput Ecclesiae [Ephes. V, 23]; an secundum universum Christum, annumerato corpore et membris eius. Cum enim ait ad Galatas, Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus; ne ipsum hoc loco solum intelligeremus Christum, qui de Maria virgine est natus, postea dicit, Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis [Galat. III, 16, 28, 29]. Et ad Corinthios cum de charitate diceret, de membris corporis similitudinem ducens: Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus. Non dixit, ita et Christi; sed, ita et Christus, ostendens Christum recte appellari etiam universum, hoc est, caput cum corpore suo, quod est Ecclesia. Et multis Scripturarum locis invenimus Christum etiam hoc modo appellari, ut cum omnibus suis membris intelligatur, quibus dictum est, Vos estis corpus Christi et membra [I Cor. XII, 12, 27]. Non ergo absurde sic intelligimus. Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia; ut Filium non solum caput Ecclesiae, sed et omnes cum eo sanctos intelligamus, qui sunt unum in Christo, unum semen Abrahae: subiectum autem secundum contemplationem sempiternae veritatis, ad obtinendam beatitudinem, nullo motu animi, nulla parte corporis resistente; ut in illa vita nemine amante propriam potestatem, sit Deus omnia in omnibus. |