monumenta.ch > Augustinus > 68
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXVII. De eo quod scriptum est, Existimo enim quod non sint condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis; Spe enim salvi facti sumus . <<<     >>> QUAESTIO LXIX. De eo quod scriptum est: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia .

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXVIII. De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo [Rom. IX, 20]?

1 Cum videatur Apostolus corripuisse curiosos, dicendo, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? de hoc ipso illi quaestionem movent, et in ea sententia non desinunt esse curiosi, qua obiurgata est ipsa curiositas: et impii quidem cum contumelia, ut dicant Apostolum in solvenda quaestione defecisse, et obiurgasse quaerentes, quia non poterat quod quaerebatur exponere. Nonnulli autem [Manichaei.] haeretici quia non decipiunt, nisi cum scientiam quam non exhibent pollicentur, et adversantes Legi et Prophetis, quaecumque de illis Apostolus sermoni suo inseruit, falsa et a corruptoribus immissa esse criminantur, etiam hoc inter ipsa quae interpolata dicunt, numerare maluerunt, et negare Paulum dixisse, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Quoniam si ipsis dicatur ad decipiendos homines calumniantibus, procul dubio tacebunt, nec audebunt ullam de voluntate omnipotentis Dei imperitis quos decipere cupiunt, scientiam polliceri. Quidam autem bona et pia mente Scripturas legentes quaerunt quid hic possit vel maledicentibus vel calumniantibus responderi. Sed nos et auctoritati apostolicae salubriter inhaerentes, et libros quos catholica disciplina custodit falsatos [Mss., infalsatos.] esse nequaquam existimantes, sentiamus quod verum est, indignos et infirmos esse [Er. et Lov., indignos nos et infirmos esse. Abest, nos, a Rat. et Mss.---Lugd. et Ven. ut Er. et Lov. M.] ad intelligenda divina secreta quibus ista clauduntur: et eis murmurantibus et indignantibus quod consilia Dei non discunt, cum dicere coeperint, Ergo cuius vult miseretur, et quem vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? nam voluntati eius quis resistit [Ibid. 18, 19]? cum his ergo verbis aut calumniari Scripturas, aut latebram peccatorum suorum quaerere coeperint, ut praecepta contemnant, quibus ad vitam bonam pervenitur [Rat. et Cisterciensis codex omittunt, bonam. Caeteri fere Mss., loco, pervenitur, habent, invitantur.], respondeamus fidentissime, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Nec eos reveriti sanctum canibus demus, aut proiiciamus margaritas nostras ante porcos [Matth. VII, 6]: si tamen iam ipsi canes et porci non sumus, et de meritis animarum revelante Spiritu sancto. sublime aliquid et a vulgari coniectura remotissimum, vel ex parte atque in aenigmate suspicemur.
2 Non enim Apostolus hoc loco sanctos prohibuit a quaerendo, sed eos qui nondum sunt in charitate radicati et fundati, ut possint comprehendere cum omnibus sanctis latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, et caetera quae in eodem loco exsequitur [Ephes. III, 18, 19]. Non ergo prohibuit a quaerendo, qui dicit, Spiritualis autem omnia iudicat; ipse autem a nemine iudicatur: et illud praecipue, Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis [I Cor. II, 15, 12]. Quos ergo prohibuit, nisi luteos atque terrenos, qui nondum intrinsecus regenerati atque nutriti, imaginem illius hominis portant, qui primus factus est de terra terrenus [Id. XV, 47, 49]? Et quia ei a quo factus est, noluit obtemperare, in id lapsus est unde factus est, meruitque post peccatum audire, Terra es, et in terram ibis [Gen. III, 19]. Talibus igitur hominibus dicit Apostolus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Quamdiu ergo figmentum es, nondum perfectus filius, quia nondum hausisti plenissimam gratiam qua nobis data est potestas filios Dei fieri [Ioan. I, 12], quo possis audire, Iam non dicam vos servos, sed amicos [Id. XV, 15]; tu quis es, qui respondeas Deo, et velis Dei nosse consilium? qui si hominis tibi aequalis nosse voluisses, impudenter faceres [Rat. et Mss. plerique, imprudenter faceres.], nisi prius in amicitiam recipereris. Sicut ergo portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis [I Cor. XV, 49], exuentes nos veterem hominem et induentes novum [Coloss. III, 9, 10], ut non dicatur nobis quasi luteo figmento: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me sic fecisti?
3 Et ut manifestum sit, non sanctificato spiritui, sed carnali luto ista dici, vide quid sequitur: Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam [Rom. IX, 21]? Ex quo ergo in paradiso natura nostra peccavit, ab eadem divina providentia, non secundum coelum, sed secundum terram, id est, non secundum spiritum, sed secundum carnem mortali generatione formamur, et omnes una massa luti facti sumus, quod est massa peccati. Cum ergo meritum peccando amiserimus, et misericordia Dei remota nihil aliud peccantibus nisi aeterna damnatio debeatur, quid sibi vult homo de hac massa, ut Deo respondeat et dicat, Quare me sic fecisti? Si vis ista cognoscere, noli esse lutum, sed efficere filius Dei per illius misericordiam, qui dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine eius; non autem, quod tu cupis, antequam credant, divina nosse cupientibus [Locum istum ad Mss. corrigimus, quem solis in excusis Vidimus corruptum hocce modo: Non enim, quod tu cupis, antequam credant, divina datur nosse cupientibus.]. Merces enim cognitionis meritis redditur; credendo autem meritum comparatur. Ipsa autem gratia quae data est per fidem, nullis nostris meritis praecedentibus data est. Quod est enim meritum peccatoris et impii? Christus autem pro impiis et peccatoribus mortuus est [Id. V, 6], ut ad credendum non merito, sed gratia vocaremur, credendo autem etiam meritum collocaremus [Aliquot Mss., compararemus.]. Peccatores igitur credere iubentur, ut a peccatis credendo purgentur [Novem Mss., et a peccatis credendo purgantur.]. Nesciunt enim quid recte vivendo visuri sint. Quapropter cum videre non possint, nisi recte vivant, nec recte vivere valeant, nisi credant; manifestum est a fide incipiendum, ut praecepta quibus credentes a saeculo hoc avertuntur, cor mundum faciant, ubi videri Deus possit. Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]: et per prophetiam [Mss. plerique, Et per prophetam.] canitur, In simplicitate cordis quaerite illum [Sap. I, 1]. Quapropter recte dicitur hominibus in vetustate vitae manentibus, et propterea tenebrosum oculum animae gerentibus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me sic fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Expurga vetus fermentum, ut sis nova conspersio [I Cor. V, 7], et in ea ipsa non adhuc parvulus in Christo ut lacte potandus sis [Id. III, 2]; sed perveni ad virum perfectum, ut sis inter illos de quibus dicitur, Sapientiam loquimur inter perfectos [Id. II, 6]. Tum demum recte et non praepostere audies, si qua sunt de animarum occultissimis meritis, et de gratia vel iustitia, secreta omnipotentis Dei.
4 Nam de Pharaone facile respondetur, prioribus meritis quibus afflixit in regno suo peregrinos, dignum effectum cui obduraretur cor, ut nec manifestissimis signis iubentis Dei crederet [Duo Mss. hic et infra, n. 5, pro, crederet, habent, cederet.]. Ex eadem ergo massa, id est, peccatorum, et vasa misericordiae protulit, quibus subveniret, cum eum deprecarentur filli Israel; et vasa irae, quorum supplicio illos erudiret, id est, Pharaonem et populum eius: quia quamvis essent utrique peccatores, et propterea ad unam massam pertinerent, aliter tamen tractandi erant qui uni Deo ingenuerant. Pertulit ergo in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Et eo ipso quo ait, in multa patientia, satis significavit priora eorum peccata, in quibus eos pertulit; ut opportune tunc vindicaret, quando de illorum vindicta subveniendum erat his qui liberabantur. Et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Hic fortasse conturbatus ad illam quaestionem redis, Cuius vult miseretur, et quem vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? voluntati enim eius quis resistit [Rom. IX, 18-23]? Prorsus cuius vult miseretur, et quem vult obdurat; sed haec voluntas Dei iniusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis; quia et ipsi peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen nulla est inter illos diversitas. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint iustificati, digni efficiantur iustificatione; et item praecedit in aliis peccatoribus quo digni sint obtusione [Rat. et Mss., obtunsione. Et infra, obtunsionis, pro, obtusionis.]. Habes eumdem apostolum alibi dicentem, Quoniam non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum [Rom. I, 28]. Quod eos dedit in reprobum sensum, hoc est, quod induravit cor Pharaonis [Exod. IV, 21]: quod autem illi non probaverunt Deum habere in notitia, hoc est, quod digni exstiterunt qui darentur in reprobum sensum.
5 Tamen verum est quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei [Rom. IX, 16]. Quia etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu et dolore poenitendi, misericordia Dei dignus fuerit, non ipsius est, qui si relinqueretur, interiret, sed miserentis Dei, qui eius precibus doloribusque subvenit. Parum est enim velle, nisi Deus misereatur: sed Deus non miseretur, qui ad pacem vocat, nisi voluntas praecesserit [I Retract. cap. 26]; quia in terra pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14]. Et quoniam nec velle quisquam potest, nisi admonitus et vocatus, sive intrinsecus, ubi nullus hominum videt, sive extrinsecus per sermonem sonantem, aut per aliqua signa visibilia; efficitur ut etiam ipsum velle Deus operetur in nobis [Philipp. II, 13]. Ad illam enim coenam, quam Dominus dicit in Evangelio praeparatam, nec omnes qui vocati sunt, venire voluerunt; neque illi qui venerunt, venire possent, nisi vocarentur [Luc. XIV, 16-26]. Itaque nec illi debent sibi tribuere qui venerunt; quia vocati venerunt: nec illi qui noluerunt venire, debent alteri tribuere, sed tantum sibi; quoniam ut venirent, vocati erant in libera voluntate. Vocatio ergo ante meritum voluntatem operatur. Propterea et si quisquam sibi tribuit quod venit vocatus, non sibi potest tribuere quod vocatus est. Qui autem vocatus non venit, sicut non habuit meritum praemii ut vocaretur, sic inchoat meritum supplicii cum vocatus venire neglexerit. Ita erunt duo illa: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine [Psal. C, 1]. Ad misericordiam pertinet vocatio: ad iudicium pertinet beatitudo eorum qui venerunt vocati, et supplicium eorum qui venire noluerunt. Numquid ergo latebat Pharaonem quantum boni consecutae fuerint terrae illae per adventum Ioseph [Gen. XLI]? Illius ergo rei gestae cognitio, vocatio eius fuit, ut populum Israel misericorditer tractans non esset ingratus. Quod autem huic vocationi obtemperare noluit, sed exercuit crudelitatem in eis quibus humanitas et misericordia debebatur, meruit poenam, ut induraretur illi cor, et tantam caecitatem mentis pateretur, ut tot et tantis tamque manifestis Dei signis non crederet; quo posset eius supplicio, sive obdurationis, sive ultimae visibilis submersionis, erudiri populus, cuius afflictione ille, et occultae obtusionis, et manifestae submersionis meritum sibi compararet [Exod. V-XIV].
6 Haec autem vocatio, quae sive in singulis hominibus, sive in populis, atque in ipso genere humano per temporum opportunitates operatur, altae et profundae ordinationis est. Quo pertinet etiam illud, In utero sanctificavi te [Ierem. I, 5]; et, Cum esses in renibus patris tui, vidi te [Ibid.]; et, Iacob dilexi, Esau autem odio habui [Malach. I, 2, 3]: cum dictum sit antequam nascerentur. Nec comprehendi potest, nisi forte ab eis qui diligunt Deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente sua, et diligunt proximos suos tanquam se ipsos [Matth. XXII, 37, 39]. Tanta enim charitate fundati, possunt iam fortasse cum sanctis comprehendere longitudinem, latitudinem, altitudinem et profundum [Ephes. III, 18]. Illud tamen constantissima fide retinendum, neque quidquam Deum iniuste facere, neque ullam esse naturam quae non Deo debeat id quod est: quia Deo debetur omne decus et pulchritudo et congruentia partium; quam si penitus persecutus fueris [Sic Mss. Editi autem, prosecutus fueris.], et usque ad omnes reliquias de rebus detraxeris, remanet nihil.
Augustinus HOME

bke16.54v

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXVII. De eo quod scriptum est, Existimo enim quod non sint condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis; Spe enim salvi facti sumus . <<<     >>> QUAESTIO LXIX. De eo quod scriptum est: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia .
monumenta.ch > Augustinus > 68