Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXVII. De eo quod scriptum est, Existimo enim quod non sint condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis; [usque ad id quod dictum est,] Spe enim salvi facti sumus [Rom. VIII, 18-24].
1 | Hoc capitulum obscurum est, quia non satis hic apparet quam nunc vocet creaturam. Dicitur autem secundum catholicam disciplinam creatura, quidquid fecit et condidit Deus Pater, per unigenitum Filium, in unitate Spiritus sancti. Ergo non solum corpora, sed etiam animae nostrae ac spiritus creaturae nomine continentur. Sic autem dictum est, Ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, in libertatem gloriae filiorum Dei: quasi nos non simus creatura, sed filii Dei, in quorum gloriae libertatem liberabitur a servitute creatura. Item dicit, Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc; non solum autem illa, sed et nos ipsi: tanquam aliud simus nos, aliud omnis creatura. Totum ergo capitulum particulatim considerandum est. |
2 | [Existimo enim,] inquit, quod indignae sint passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis: hoc manifestum est. Dixerat enim superius, Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quod fieri non potest sine molestia, cui patientia necessaria est. Quo pertinet et quod paulo ante ait, Si tamen compatimur, ut et conglorificemur [Ibid. 13, 17]. Quod itaque ait, Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat; hoc eum puto dicere. Nam et hoc ipsum quod in nobis dolet, cum facta carnis mortificamus, id est, cum esurimus aut sitimus per abstinentiam, dum frenamus delectationem concubitus per castitatem, dum iniuriarum lacerationes et contumeliarum aculeos per patientiam sustinemus, dum neglectis atque reiectis voluptatibus nostris pro fructu matris Ecclesiae laboramus; quidquid in nobis in hac atque huiusmodi attritione dolet, creatura est. Dolet enim corpus et anima, quae utique creatura est, et exspectat revelationem filiorum Dei; id est, exspectat quando appareat quod vocatum est, in ea gloria ad quam vocatum est. Quia enim Filius Dei unigenitus non potest appellari creatura, quandoquidem per ipsum facta sunt omnia quaecumque Deus fecit, distincte etiam nos vocamur creatura ante illam evidentiam gloriae, et distincte vocamur filii Dei, quamvis hoc adoptione mereamur: nam ille unigenitus natura Filius est. Ergo exspectatio creaturae, id est, exspectatio nostra, revelationem filiorum Dei exspectat; id est, exspectat quando appareat quod promissum est, quando re ipsa manifestum sit quod nunc spe sumus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]. Ipsa est revelatio filiorum Dei, quam nunc exspectat exspectatio creaturae: non quod creatura revelationem exspectet alterius naturae, quae non sit creatura; sed ipsa qualis nunc est, exspectat quando sit qualis futura est: tanquam si diceretur, Operante pictore subiectis sibi coloribus et ad opus eius paratis, expectatio colorum manifestationem imaginis exspectat: non quia tunc sunt alii, et alii erunt, aut non colores erunt; sed tantum quod aliam dignitatem habebunt. |
3 | [Vanitati enim,] inquit, creatura subiecta est. Hoc est illud: Vanitas vanitantium , et omnia vanitas. Quae abundantia est homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole [Eccle. I, 2, 3]? Cui dictum est, In labore manducabis panem tuum [Gen. III, 19]. Vanitati ergo creatura subiecta est, non sponte. Bene additum est, non sponte. Homo quippe sponte peccavit, sed non sponte damnatus est. Peccatum itaque fuit spontaneum, contra praeceptum facere veritatis: peccati autem poena, subiici fallaciae. Non ergo sponte creatura subiecta est vanitati: sed propter eum qui subiecit eam in spe; id est, propter eius iustitiam atque clementiam, qui neque impunitum reliquit peccatum, neque insanabilem voluit esse peccantem. |
4 | [Quia et ipsa creatura,] id est, ipse homo, cum iam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura : et ipsa itaque creatura, id est, et ipsa quae nondum vocatur filiorum forma perfecta, sed tantum vocatur creatura, liberabitur a servitute interitus. Quod itaque ait, et ipsa liberabitur, facit intelligi, et ipsa, quemadmodum et nos, id est, et de ipsis non est desperandum, qui nondum vocantur filii Dei, quia nondum crediderunt, sed tantum creatura: quia et ipsi credituri sunt, et liberabuntur a servitute interitus, quemadmodum nos qui iam filii Dei sumus, quamvis nondum apparuerit quid erimus. Liberabuntur ergo a servitute interitus, in libertatem gloriae filiorum Dei; id est, et ipsi erunt ex servis liberi, et ex mortuis gloriosi in vita perfecta, quam habebunt filii Dei. |
5 | [Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc.] Omnis creatura in homine numeratur, non quod in eo sint omnes Angeli, et supereminentes Virtutes ac Potestates, aut coelum et terra et mare et omnia quae in eis sunt; sed quia omnis creatura partim spiritualis est, partim animalis, partim corporalis. Quod ut ab inferioribus consideremus, corporalis creatura per loca tenditur; animalis autem vivificat corporalem; spiritualis animalem regit, et tunc bene regit, cum ipsa regendam se subiicit Deo: cum autem transgreditur praecepta eius, laboribus et aerumnis per eadem ipsa quae regere poterat implicatur. Qui ergo vivit ex corpore, carnalis homo vel animalis vocatur: carnalis, quia carnalia sectatur; animalis autem, quia fertur dissoluta lascivia animae suae, quam non regit spiritus, neque coercet intra metas naturalis ordinis; quia et ipse se non subdit regendum Deo. Qui autem spiritu animam regit, et per animam corpus (quod facere non potest, nisi Deum habeat et ipse rectorem, quoniam sicut caput mulieris vir, ita caput viri Christus est , vocatur spiritualis. Quae vita cum aliqua molestia nunc agitur, post autem nullam patietur. Et quoniam summi Angeli spiritualiter vivunt, infimi autem animaliter , bestiae vero et omnia pecora carnaliter, corpus autem non vivit, sed vivificatur; omnis creatura in homine est, quia et intelligit spiritu, et sentit anima, et localiter corpore movetur. Omnis itaque creatura in homine congemiscit et dolet. Non enim totam, sed omnem dixit: tanquam si quis dicat, quod solem omnes homines vident qui sunt incolumes, sed non toti vident, quia tantum oculis vident: ita in homine omnis creatura est, quia et intelligit et vivit et corpus habet; sed non tota creatura in ipso est, quia sunt praeter ipsum et Angeli, qui intelligant et vivant et sint, et pecora quae vivant et sint, et corpora quae tantummodo sint; cum ipsum vivere magis sit, quam non vivere, et ipsum intelligere magis sit, quam sine intellectu vivere. Cum ergo miser homo congemiscit et dolet, omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Usque adhuc autem recte dixit: quia etiam si sint aliqui iam in sinu Abrahae [Luc. XVI, 232], et latro ille cum Domino in paradiso constitutus [Id. XXIII, 43], illo die quo credidit, dolere destiterit; tamen usque adhuc omnis creatura congemiscit et dolet, quia in iis qui nondum liberati sunt, omnis est, propter spiritum et animam et corpus. 6. Non solum autem, inquit, omnis creatura congemiscit et dolet, sed et nos ipsi: id est, non solum in homine corpus et anima et spiritus simul dolent ex difficultatibus corporis, sed et nos ipsi, exceptis corporibus, in nobis ipsis congemiscimus, primitias habentes spiritus. Et bene dixit, primitias habentes spiritus: id est, quorum iam spiritus tanquam sacrificium oblati sunt Deo, et divino charitatis igne comprehensi sunt. Hae sunt primitiae hominis; quia veritas primum spiritum nostrum obtinet, ut per hunc caetera comprehendantur. Iam ergo habet primitias oblatas Deo, qui dicit: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati [Rom. VII, 25]. Et qui dicit: Deus cui servio in spiritu meo [Id. I, 9]. Et de quo dicitur: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma [Matth. XXVI, 41]. Sed quoniam adhuc dicit, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 24]? et adhuc talibus dicitur, Vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum manentem in vobis [Id. VIII, 11]; nondum est holocaustum: erit autem, cum absorbebitur mors in victoriam; cum ei dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus [I Cor. XV, 54, 55]? Nunc ergo, inquit, non solum omnis creatura, id est, cum corpore, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus: id est, nos animae, quae iam primitias mentes nostras obtulimus Deo, in nobis ipsis congemiscimus, id est, praeter corpus: adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri, id est, ut et ipsum corpus accipiens beneficium adoptionis filiorum, qua vocati sumus, totos nos liberatos, transactis omnibus molestiis, ex omni parte Dei filios esse manifestet. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Tunc ergo erit res quae nunc spes est, cum apparuerit quid erimus; id est, similes illi, quoniam videbimus eum sicuti est. |
7 | Hoc capitulum si hoc modo, ut tractatum est, aperiatur, non incidimus in illas molestias, quibus plerique homines dicere coguntur, omnes Angelos sublimesque Virtutes in dolore et gemitibus esse, antequam nos penitus liberemur, quoniam dictum est, Omnis creatura congemiscit et dolet. Quamvis enim adiuvent nos pro sua sublimitate , dum obtemperant Deo, qui pro nobis etiam unicum Filium suum dignatus est mittere; tamen sine gemitu et doloribus id facere credendi sunt, ne miseri existimentur, feliciorque sit de numero nostro Lazarus ille qui iam in Abrahae sinu requiescit. Praesertim quia dixit, eamdem creaturam quae congemiscit et dolet, vanitati esse subiectam; quod de summis et excellentibus Virtutum Potestatumque creaturis nefas est credere. Deinde liberandam eam dixit a servitute interitus; quo illos cecidisse, qui in coelis agunt vitam beatissimam, non possumus credere. Tamen nihil temere confirmandum est, sed pia diligentia etiam atque etiam verba divina tractanda sunt; ne forte quae congemiscit et dolet et vanitati subiecta est, possit aliquo modo alio intelligi, ut de summis Angelis, quamdiu nostrae infirmitati iussu Domini nostri opitulantur, non impie possit existimari. Sed sive illa quam exsecuti sumus, sive alia aliqua huius capituli expositio proferatur; id tantum cavendum est, ne violet aut vulneret catholicam fidem. Scio enim vanos haereticos de hoc capitulo multa impia et inepta iactasse. |