Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXVI. De eo quod scriptum est, An ignoratis, fratres (scientibus enim Legem loquor), quia Lex dominatur homini, in quantum tempus vivit? [usque ad eum locum in quo scriptum est,] Vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis [Rom. VII-VIII, 11].
1 | Apostolus in hac similitudine, in qua de viro et muliere loquitur, quoniam mulier tenetur lege viri, tria quaedam consideranda commendat; mulierem, virum, et legem: mulierem scilicet subiugatam viro per vinculum legis, quo vinculo morte viri liberatur, ut cui vult nubat. Sic enim dicit: Mulier enim sub viro, vivo marito, iuncta est legi: si autem mortuus fuerit vir eius, evacuata est a lege viri. Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. Huc usque similitudo est. Deinde incipit rem loqui, cui explanandae ac probandae similitudinem induxit. In qua etiam re tria similiter attendenda sunt; homo, peccatum, lex. Tamdiu enim dicit sub lege esse hominem, quamdiu vivit peccato; quemadmodum tamdiu mulier sub lege viri est, quamdiu vivit vir . Hoc autem peccatum hic intelligendum est, quod accessit per legem. Quod peccatum dicit supra modum esse; quoniam cum iam appareat esse peccatum, fit tamen, et adiuncta praevaricatione cumulatur . Ubi enim non est lex, nec praevaricatio [Rom. IV, 15]. Et hoc est quod dicit, Ut fiat supra modum peccator, aut peccatum per mandatum. Quapropter legem, quamvis a peccando prohibeat, non tamen sic dicit datam, ut liberaret a peccato; sed ut demonstraret peccatum, cui serviens anima debet se ad gratiam Liberatoris convertere, ut a peccato liberetur. Per legem enim cognitio peccati [Id. III, 21]. Et alio loco dicit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Ubi ergo non est gratia Liberatoris, auget peccandi desiderium prohibitio peccatorum. Quod quidem ad hoc utile est, ut sentiat anima se ipsam non sibi sufficere ad extrahendum se de servitute peccati; atque hoc modo detumescente atque exstincta omni superbia, subdatur Liberatori suo, sinceriterque homo dicat, Adhaesit anima mea post te [Psal. LXII, 9]: quod est iam non esse sub lege peccati, sed in lege iustitiae. Lex autem peccati dicitur, non quia lex ipsa peccatum est, sed quia peccatoribus imponitur. Ideo etiam lex mortis, quia stipendium peccati, mors [Rom. VI, 23]; aculeus mortis, peccatum; virtus autem peccati, lex [I Cor. XV, 56]. Peccando enim ad mortem labimur. Vehementius enim peccamus lege prohibente, quam si nulla lege prohiberemur. Accedente autem gratia, idipsum quod lex onerose iusserat, iam sine onere ac libentissime implemus. Lex ergo peccati et mortis, id est, quae imposita est peccantibus atque morientibus, iubet tantum ne concupiscamus, et tamen concupiscimus. Lex autem spiritus vitae, quae pertinet ad gratiam, et liberat a lege peccati et mortis, facit ut non concupiscamus, et impleamus iussa legis, non iam servi legis per timorem, sed amici per charitatem, et servi iustitiae unde illa lex promulgata est. Iustitiae autem non serviliter, sed liberaliter serviendum est, id est, charitate potius quam timore. Ideoque verissime dictum est, Legem ergo evacuamus per fidem? Absit: sed legem statuimus [Rom. III, 31]. Hoc enim efficit fides, quod lex iubet. Statuitur ergo lex per fidem: quae fides si non sit, iubet tantum lex, et non implentes iussa, reos tenet, ut eos gementes et non valentes implere quae iussa sunt, ad gratiam Liberatoris aliquando convertat. |
2 | Cum ergo tria quaedam in illa similitudine videamus, mulierem, virum, et legem; et rursum in hac re propter quam similitudo adhibita est, tria, animam, peccatum, et legem peccati: hoc solum hic diversum est, quod in illa similitudine vir moritur, ut nubat mulier cui volet, et a lege viri solvatur; hic autem ipsa anima moritur peccato, ut nubat Christo; cum autem moritur peccato, moritur etiam legi peccati. Itaque, ait, fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, inquit, id est, carnalibus desideriis obstricti teneremur, passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Aucta concupiscentia, quam lex prohibet , ubi non erat fides, et ad cumulum peccatorum praevaricationis crimen est adiectum: quia ubi non est lex, nec praevaricatio. Has dicit passiones, quae per legem sunt, operatas in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Sub istis passionibus, tanquam sub viro dominante, agebat anima antequam veniret gratia per fidem. His ergo passionibus moritur, qui iam servit mente legi Dei; quamvis ipsae passiones nondum mortuae sint, quamdiu carne servit legi peccati. Restat ergo adhuc aliquid ei qui est sub gratia, quod eum non vincat, nec captivum ducat, donec mortificetur totum quod consuetudine prava roboratum est et unde corpus etiam nunc mortuum esse dicitur, quamdiu non perfecte servit spiritui. Continget autem ut perfecte serviat, cum fuerit et ipsum mortale corpus vivificatum. |
3 | Ex quo comprehendimus quatuor esse differentias etiam in uno homine, quibus gradatim peractis in vita aeterna manebitur. Quia enim oportebat atque id iustum erat, ut posteaquam natura nostra peccavit, amissa beatitudine spirituali, quae paradisi nomine significatur, animales carnalesque nasceremur; prima est actio ante Legem, secunda sub Lege, tertia sub gratia, quarta in pace. Ante Legem actio est, cum peccatum ignoramus, et sequimur carnales concupiscentias. Sub Lege est actio, cum iam prohibemur a peccato, et tamen consuetudine eius victi peccamus, quoniam nos nondum adiuvat fides. Tertia actio est, quando iam plenissime credimus Liberatori nostro, nec meritis nostris aliquid tribuimus, sed eius misericordiam diligendo, iam non vincimur delectatione consuetudinis malae, cum ad peccatum nos ducere nititur; sed tamen adhuc eam interpellantem patimur, quamvis ei non tradamur. Quarta est actio, cum omnino nihil est in homine quod resistat spiritui, sed omnia sibimet concorditer iuncta et connexa unum aliquid firma pace custodiunt: quod fiet mortali corpore vivificato, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem [I Cor. XV, 54, 55]. |
4 | Ad primam actionem demonstrandam ista testimonia interim occurrunt: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et sic per omnes homines pertransiit, in quo omnes homines peccaverunt. Usque ad legem enim peccatum in hoc mundo fuit. Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset [Rom. V, 12, 13]. Et iterum: Sine lege enim peccatum mortuum est; ego autem vivebam aliquando sine lege. Quod enim hic dicit, mortuum est; hoc est quod superius dicit, non deputabatur, id est, latebat. Quod manifestat in consequentibus dicens, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: id est, per legem; quia bona est lex, si quis ea legitime utatur [I Tim. I, 8]. Si ergo hic ait, ut appareat peccatum; manifestum est quod superius ideo dicebat mortuum et non deputari, quia non apparebat antequam lege prohibente ostenderetur. |
5 | Ad secundam actionem ista testimonia conveniunt: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum [Rom. V, 20]. Accessit enim et praevaricatio, quae non erat. Et illud quod iam commemoratum est: Cum essemus enim in carne, passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Et illud: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam Et paulo post: Adveniente, inquit, mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Quod ergo ait, Mortuus sum; vult intelligi, mortuum me esse cognovi: quia iam etiam praevaricatione peccat, qui videt per legem quid facere non debeat, et tamen facit. Quod autem ait, Fefellit me peccatum, occasione accepta per mandatum: sive quia suasio delectationis ad peccatum vehementior est, cum adest prohibitio; sive quia etiam si quid homo fecerit secundum iussa legis, si adhuc non sit fides, quae in gratia est, vult sibi hoc tribuere, non Deo, et superbiendo plus peccat. Sequitur ergo, et dicit: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum delinquens per mandatum. Scimus autem quia lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, id est, carni consentio, nondum spirituali gratia liberatus : venumdatus sub peccato, id est, peccans pretio temporalium voluptatum. Quod enim operor, ignoro: id est, non agnosco esse in praeceptis veritatis, ubi est vera scientia. Secundum hanc locutionem dicit Dominus peccatoribus, Non novi vos. Non enim eum aliquid latet, sed quia peccata non inveniuntur in regulis praeceptorum, quas habet veritas, ideo ipsa Veritas peccatoribus dicit, Non novi vos. Sicut enim tenebrae oculis non videndo, ita peccata mente ignorando sentiuntur. Ex ista locutione dictum arbitror in Psalmis, Delicta quis intelligit [Psal. XVIII, 13]? Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc ago, consentio legi quoniam bona est. Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc facio; iam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum, quoniam malum mihi adiacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Huc usque sunt verba hominis sub lege constituti, nondum sub gratia; qui etiamsi nolit peccare, vincitur a peccato. Invaluit enim consuetudo carnalis et naturale vinculum mortalitatis, quo de Adam propagati sumus. Imploret ergo auxilium, qui sic positus est, et noverit suum fuisse quod cecidit, non suum esse quod surgit. Iam enim liberatus agnoscens gratiam Liberatoris sui dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. |
6 | Et incipiunt iam verba dici hominis sub gratia constituti, in actione quam tertiam demonstravimus, quae habet quidem reluctantem mortalitatem carnis, sed non vincentem atque captivantem ad consensionem peccandi. Sic enim dicit: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu. Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu, liberavit me a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, id est, per desideria carnalia: ideo enim non implebatur lex, quia ipsius iustitiae nondum erat charitas, quae interiore delectatione teneret mentem , ne ad peccatum delectatione rerum temporalium traheretur. Ergo infirmabatur lex per carnem, id est, non efficiebat iustos deditos carni. Sed Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Non enim caro peccati erat, quae non de carnali delectatione nata erat; sed tamen inerat ei similitudo carnis peccati, quia mortalis caro erat: mortem autem non meruit. Adam nisi peccando . Sed quid fecit Dominus? De peccato damnavit peccatum in carne: id est, suscipiendo carnem hominis peccatoris, et docendo quemadmodum viveremus, peccatum in ipsa carne damnavit, ut aeternorum charitate spiritus flagrans non duceretur captivus in consensionem libidinis. Ut iustitia, inquit, legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Itaque praecepta legis per charitatem impleta sunt, quae per timorem non poterant. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt: id est, carnalia bona pro summis bonis concupiscunt. Qui autem secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. Prudentia enim carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax. Quia prudentia carnis inimica est in Deum. Ipse ostendit quid dixerit, inimica: ne quis putaret ex adverso aliud venire principium. Subiungit enim, et dicit, Legi enim Dei non est subiecta; nec enim potest. Ergo facere contra legem, hoc est inimicum esse in Deum: non quia Deo aliquid nocere potest, sed sibi nocet quisquis resistit voluntati Dei: hoc est enim adversus stimulum calces mittere, ut Paulo apostolo, cum adhuc Ecclesiam persequeretur, divinitus dictum est [Act. IX, 5]. Sic est autem dictum, Legi enim Dei non est subiecta; nec enim potest: tanquam si diceretur, Nix non calefacit; nec enim potest. Quamdiu enim nix est, non calefacit: sed resolvi potest et fervere, ut calefaciat; sed cum hoc facit, iam nix non est. Sic et prudentia carnis dicitur, cum anima pro magnis bonis temporalia bona concupiscit. Quamdiu enim appetitus talis inest animae, legi Dei subiecta esse non potest; id est, non potest implere quae lex iubet. Sed cum spiritualia bona desiderare coeperit, et temporalia contemnere, desinet esse carnis prudentia, et spiritui non resistet. Eadem namque anima cum inferiora appetit, prudentiam carnis habere dicitur; cum superiora, prudentiam spiritus: non quia prudentia carnis substantia est, qua induitur anima vel exuitur; sed ipsius animae affectio est, quae omnino esse desinet, cum se totam ad superna converterit. Qui autem in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt: id est, qui voluptatibus carnis acquiescunt. Ne quis enim de his dictum putaret, qui de hac vita nondum excesserunt, opportunissime subiunxit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Utique adhuc in hac vita constitutis loquitur. In spiritu enim erant, quia in fide et spe et charitate spiritualium rerum acquiescebant . Si tamen, inquit, Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Mortuum corpus dicit, quamdiu tale est, ut indigentia rerum corporalium molestet animam , et quibusdam motibus ex ipsa indigentia venientibus, ad appetenda terrena sollicitet. Quibus tamen quamvis existentibus mens ad illicita facienda non consentit, quae iam servit legi Dei, et sub gratia constituta est. Ad hoc enim valet quod supra dictum est, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et ille homo nunc describitur esse sub gratia, qui nondum habet perfectam pacem, quae corporis resurrectione et immutatione est futura. |
7 | Restat ergo ut de ipsa pace dicat resurrectionis corporis, quae quarta est actio; si tamen eam actionem dici oportet, quae summa requies est. Sequitur enim, et dicit: Si ergo Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Iesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis [Rom. VII-VIII, 11]. Hic et de resurrectione corporis evidentissimum testimonium est, et satis apparet quamdiu in hac vita sumus, non deesse molestias per mortalem carnem, neque titillationes quasdam delectationum carnalium. Quamvis enim non cedat, qui sub gratia constitutus mente servit legi Dei, tamen carne servit legi peccati. His gradibus homine perfecto, nulla substantia invenitur malum: neque Lex mala est, quae ostendit homini in quibus peccatorum vinculis iaceat, ut per fidem implorato Liberatoris auxilio, et solvi, et erigi, et firmisse constitui mereatur. In prima ergo actione, quae est ante Legem, nulla pugna est cum voluptatibus huius saeculi: in secunda, quae sub Lege est, pugnamus, sed vincimur: in tertia pugnamus et vincimus: in quarta non pugnamus, sed perfecta et aeterna pace requiescimus. Subditur enim nobis quod inferius nostrum est, quod propterea non subdebatur, quia superiorem nobis deserueramus Deum. |