monumenta.ch > Augustinus > 64
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXIII. De Verbo. <<<     >>> QUAESTIO LXV. De resurrectione Lazari.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXIV. De muliere Samaritana.

1 Evangelica sacramenta in Domini nostri Iesu Christi dictis factisque signata non omnibus patent, et ea nonnulli minus diligenter minusque sobrie interpretando, afferunt plerumque pro salute perniciem, et pro cognitione veritatis errorem: inter quae illud est sacramentum, quod scriptum est, Dominum hora diei sexta venisse ad puteum Iacob, fessumque ab itinere sedisse, et a muliere Samaritana potum petisse, et caetera quae in eodem Scripturarum loco discutienda et pertractanda dicuntur. De qua re id primo tenendum est, quod in omnibus Scripturis summa vigilantia custodiri oportet, ut secundum fidem sit sacramenti divini expositio.
2 Hora igitur diei sexta venit ad puteum Dominus noster. Video in puteo tenebrosam profunditatem. Admoneor ergo intelligere mundi huius infimas partes, id est, terrenas, quo venit Dominus Iesus hora sexta, id est, sexta aetate generis humani, tanquam in senectute veteris hominis, quo iubemur exui, ut induamur novo, qui secundum Deum creatus est [Ephes. IV, 22-24]. Nam sexta aetas senectus est; quoniam prima, infantia; secunda, pueritia; tertia, adolescentia; quarta, iuventus; quinta, gravitas. Veteris itaque hominis vita, quae secundum carnem temporali conditione peragitur, sexta aetate senectute [Sic Mss. At editi, aetate senectutis.] concluditur. Qua senectute, ut dixi, humani generis Dominus noster et creator nobis et reparator advenit; ut moriente scilicet vetere homine, novum in se constitueret, quem exutum labe terrena in coelestia regna transferret. Ergo nunc puteus, ut dictum est, mundi huius terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat [Editi, profunditate et obscuritate significat. Abest, et obscuritate, a Mss.]. Et quoniam exterior est homo vetus, et novus interior; dictum est enim ab Apostolo, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem: rectissime omnino (quoniam omnia visibilia ad exteriorem hominem pertinent, quibus christiana disciplina renuntiatur) hora sexta venit Dominus ad puteum, id est, medio die, unde iam incipit sol iste visibilis declinare in occasum: quoniam et nobis vocatis a Christo visibilium delectatio minuitur, ut invisibilium amore homo interior [Er. et Lov., exterior: repugnantibus Mss. et Rat.---Lugd. et Ven., ut Er. et Lov. M.] recreatus, ad interiorem lucem quae nunquam occidit, revertatur, secundum apostolicam disciplinam, non quaerens quae videntur, sed quae non videntur: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt [II Cor. IV, 16, 18].
3 Quod autem fatigatus venit ad puteum, infirmitatem carnis significat; quod sedit, humilitatem: quia et imbecillitatem carnis pro nobis suscepit, et homo hominibus tam humiliter apparere dignatus est. De hac infirmitate carnis propheta dicit: Homo in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem [Isai. LIII, 3]. De humilitate vero Apostolus loquitur dicens: Humiliavit se, factus subditus usque ad mortem [Philipp. II, 8]. Quanquam illud quod sedit, quoniam solent sedere doctores, possit alio intellectu non humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam.
4 Sed quaeri potest quare a muliere Samaritana, quae hydriae aqua implendae gratia venerat [Aliquot Mss., quae aquae hauriendae gratia venerat.], bibere postulaverit, cum ipse postea spiritualis fontis affluentiam se petentibus dare posse praedicaverit? Sed scilicet sitiebat Dominus mulieris illius fidem, quae quoniam Samaritana erat, et solet Samaria idololatriae imaginem sustinere: ipsi enim separati a populo Iudaeorum, simulacris mutorum animalium, id est, vaccis aureis animarum suarum decus addixerant: venerat autem Dominus noster Iesus, ut gentium multitudinem, quae simulacris serviebat; ad munimentum [Mss. aliquot, ad monumentum. Et quidam, ad monumentum.] fidei christianae et incorruptae religionis adduceret. Non est enim, inquit, opus sanis medicus, sed male habentibus [Matth. IX, 12]. Eorum ergo fidem sitit, pro quibus sanguinem fudit. Dixit ergo ad eam Iesus: Mulier, da mihi bibere. Et ut noveris quid sitiebat Dominus noster, post paululum veniunt discipuli eius, qui perrexerant in civitatem ut cibos emerent, et dicunt ei: Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego habeo escam manducare, quam vos nescitis. Dicunt ergo discipuli eius ad alterutrum: Numquid aliquis attulit ei manducare? Dixit eis Iesus: Cibus meus est ut faciam eius voluntatem qui me misit, et ut perficiam opus eius. Numquid hic intelligitur alia voluntas Patris, qui eum misit, et opus eius quod se perficere velle respondit, nisi ut nos ad fidem suam a pernicioso mundi errore converteret? Qualis est ergo cibus eius, talis et potus. Quapropter hoc in illa muliere sitiebat, ut faceret in ea voluntatem Patris, et perficeret opus eius. Sed carnaliter intelligens respondit: Tu cum sis Iudaeus, quomodo a me bibere petis, cum sim mulier Samaritana? Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. Cui Dominus noster dixit: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu magis petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam: ut hinc ei ostenderet, non se talem aquam petisse, qualem ipsa intellexerat; sed quia ipse sitiebat fidem eius, eidemque sitienti Spiritum sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte intelligimus aquam vivam, quod est donum Dei, sicut ipse ait, Si scires donum Dei. Et sicut idem Ioannes evangelista testatur alio loco dicens: quod stabat Iesus, et clamabat, Si quis sitit, veniat et bibat: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Consequenter omnino. Qui credit, inquit, in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae: quia primo credimus, ut haec dona mereamur. Haec ergo flumina aquae vivae quae illi mulieri volebat dare, merces est fidei quam prius in illa sitiebat. Cuius aquae vivae interpretationem ita subiicit: Hoc autem, inquit, dicebat de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum credituri erant. Nondum autem erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus [Ioan. VII, 37-39]. Hoc itaque donum Spiritus sancti est, quod post suam clarificationem dedit Ecclesiae, sicut alia Scriptura dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem; dedit dona hominibus [Psal. LXVII, 19] [Ephes. IV, 8].
5 Sed adhuc illa mulier carnaliter sapit; sic enim respondit: Domine, neque hauritorium habes, et puteus altus est; unde mihi habes dare aquam vivam? Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis hunc puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius? Nunc vero iam Dominus exponit quid dixerit. Omnis, inquit, qui biberit de aqua ista, sitiet iterum: qui autem biberit de aqua quam ego dedero, non sitiet in sempiternum; sed aqua illa quam dedero, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed adhuc mulier prudentiam carnis amplectitur. Quid enim respondit? Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Cum sciret eam virum non habere, cur hoc dixerit, quaeritur. Namque cum mulier dixisset, Non habeo virum; dicit ei Iesus, Bene dixisti non habere te virum: quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes non est tuus vir; hoc verum dixisti. Sed non sunt haec carnaliter accipienda, ne huic ipsi adhuc mulieri Samaritanae similes esse videamur. Sed de illo dono Dei si aliquid iam gustavimus, spiritualiter ista tractemus.
6 Quinque viros, quinque libros qui per Moysen ministrati sunt, nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est, Et nunc quem habes, non est tuus vir; de se ipso Dominum dixisse intelligunt, ut iste sit sensus: Primo quinque libris Moysi, quasi quinque viris servisti; nunc autem quem habes, id est, quem audis, qui loquitur tecum, non est tuus vir [Rat. et plures Mss. quem audis, non est tuus vir, omisso, qui loquor tecum.], quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam nondum credens Christo, adhuc utique illorum quinque virorum, id est quinque librorum copulatione tenebatur, potest movere quomodo dici potuerit, Quinque viros habuisti, quasi nunc eos iam non haberet, cum adhuc utique ipsis subdita viveret. Deinde cum quinque libri Moysi nihil aliud quam Christum praedicent, sicut ipse ait, Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; ille enim de me scripsit [Ioan. V, 46]; quomodo potest intelligi a quinque illis libris recedere hominem, ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in Christum, non relinquendos quinque illos libros, sed spiritualiter intelligendos, multo avidius amplectatur?
7 Est ergo alius intellectus, ut quinque viri intelligantur quinque corporis sensus: unus qui ad oculos pertinet, quo lucem istam visibilem et quoslibet colores formasque corporum cernimus; alter aurium, quo vocum et omnium sonorum momenta sentimus; tertius narium, quo varia odorum suavitate delectamur; quartus in ore gustus, qui dulcia et amara sentit, et omnium saporum habet examen; quintus per totum corpus tangendo diiudicat calida et frigida, mollia et dura, levia et aspera, et quidquid aliud est quod tangendo sentimus. Istis itaque carnalibus quinque sensibus prima hominis aetas imbuitur necessitate naturae mortalis qua ita post peccatum primi hominis nati sumus, ut nondum reddita luce mentis, carnalibus sensibus subditi, carnalem vitam sine ulla veritatis intelligentia transeamus. Tales necesse est esse infantes et parvulos pueros, qui nondum possunt accipere rationem. Et quia naturales sunt isti sensus, qui primam aetatem regunt, et Deo artifice nobis tributi sunt, recte dicuntur viri, id est mariti, tanquam legitimi; quoniam non eos error vitio proprio, sed Dei artificio natura contribuit. Cum autem quisque venerit ad eam aetatem, ut iam possit capax esse rationis, si veritatem statim comprehendere potuerit, non iam illis sensibus rectoribus utetur; sed habebit virum, spiritum rationalem, cui sensus illos in famulatum redigat, servituti subiiciens corpus suum: cum anima non iam quinque viris, id est, quinque corporis sensibus subdita est, sed Verbum divinum habet legitimum virum, cui copulata et inhaerens, cum et ipse spiritus hominis haeserit Christo, quia caput viri Christus est [I Cor. XI, 3], amplexu spirituali aeterna vita sine ullo separationis timore perfruitur. Quis nos enim separare poterit a charitate Christi [Rom. VIII, 35]? Sed quoniam illa mulier errore tenebatur qui [Rat. et plerique Mss., quae. Tumque ex his codex Vaticanus, significat multitudinem pravorum saeculi. Navarricus, multitudinem puerorum.] significabat multitudinem saeculi vanis superstitionibus subiugati, post tempora illa quinque carnalium sensuum, quibus prima aetas, ut diximus, regitur, non eam Verbum Dei acceperat in coniugium [Er. et Lov., in coniugem. At Rat. et Mss., in coniugium.---Lugd. et Ven., in coniugem M.], sed complexu adulterino diabolus obtinebat. Itaque illi Dominus dicit, videns eam esse carnalem, id est, carnaliter sapere: Vade, voca virum tuum, et veni huc; id est, remove te ab affectione carnali, in qua nunc constituta es, unde non potes intelligere quae loquor: et voca virum tuum, id est, spiritu intelligentiae [Aliquot Mss., intelligente.] praesens esto. Est enim animae quasi maritus quodam modo spiritus hominis, qui animalem affectionem tanquam coniugem regit. Non ille Spiritus sanctus, qui cum Patre et Filio incommutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur: sed spiritus hominis, de quo Apostolus dicit, Nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis. Nam ille Spiritus sanctus, Spiritus Dei est; de quo iterum dicit sic: Et quae Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei [I Cor. II, 11]. Hic ergo spiritus hominis cum praesens est, id est, intentus, et se pietate subiicit Deo, intelligit homo quae spiritualiter dicuntur. Cum autem diaboli error, tanquam absente intellectu, in anima dominatur, adulter est. Voca ergo, inquit, virum tuum, id est, spiritum qui in te est, quo potest homo intelligere spiritualia, si eum lux veritatis illustret; ipse adsit, cum loquor tibi, ut spiritualem possis accipere aquam. Et eum illa diceret, Non habeo virum; Bene, inquit, dixisti: quinque enim viros habuisti, id est quinque sensus carnis, qui te in prima aetate rexerunt; et nunc quem habes, non est tuus vir, quia non est in te spiritus, qui intelligit Deum, cum quo legitimum possis habere connubium; sed error diaboli potius dominatur, qui te adulterina contaminatione corrumpit. 8. Et fortasse ut intelligentibus indicaret, quinque memoratos corporis sensus quinque virorum nomine significari, post quinque responsiones carnales ista mulier sexta responsione nominat Christum. Nam prima eius responsio est, Tu cum sis Iudaeus, quomodo a me bibere petis? Secunda, Domine, neque hauritorium habes, et puteus altus est. Tertia, Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Quarta, Non habeo virum. Quinta, Video quia propheta es: patres nostri in monte hoc adoraverunt. Nam et ista responsio carnalis est. Carnalibus enim datus fuerat locus terrenus, ubi orarent: spirituales autem in spiritu et veritate oraturos Dominus dixit. Quod posteaquam locutus est, sexta mulieris responsio Christum fatetur omnium istorum esse doctorem: dicit enim, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum venerit, ipse nobis annuntiabit omnia. Sed adhuc errat, quia cum quem venturum sperat, venisse non videt. Verumtamen misericordia [Quatuor Mss., quem praesentem videbat venturum, memorabat. Tamen misericordia, etc.] Domini nunc error iste tanquam adulter expellitur. Dicit enim ei Iesus: Ego sum qui tecum loquor. Quo audito illa non respondit, sed statim relicta hydria sua abiit in civitatem festinans, ut Evangelium et Domini adventum, non tantum crederet, sed etiam praedicaret. Nec hoc quod relicta hydria discessit, negligenter praetereundum est. Hydria enim fortasse amorem saeculi huius significat, id est, cupiditatem, qua sibi homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est, de terrena conversatione hauriunt voluptatem: qua percepta iterum in eius appetitum inardescant, sicut de aqua illa qui biberit, inquit, sitiet iterum [Ioan. IV, 5-34]. Oportebat autem ut Christo credens, saeculo renuntiaret, et relicta hydria cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret; non solum corde credens ad iustitiam, sed etiam ad salutem ore confessura et praedicatura quod credidit [Rom X, 10].
Augustinus HOME

bke16.54v

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXIII. De Verbo. <<<     >>> QUAESTIO LXV. De resurrectione Lazari.
monumenta.ch > Augustinus > 64