monumenta.ch > Augustinus > 63
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXII. De eo quod scriptum est in Evangelio, Quia baptizabat Iesus plures quam Ioannes; quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli eius . <<<     >>> QUAESTIO LXIV. De muliere Samaritana.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXIII. De Verbo.

1 In principio erat Verbum [Ioan. I, 1]. Quod graece λόγος dicitur, latine et rationem et verbum significat. Sed hoc loco melius verbum interpretamur, ut significetur non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam quae per Verbum facta sunt operativa potentia. Ratio autem, etsi nihil per illam fiat, recte ratio dicitur.
Augustinus HOME

bke16.54v